アンブロシウス・アウトペルトゥス8世紀(784年没)

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 17 › Liber de vitiorum virtutumque conflictu

Caput I 第I章

Ambrose Autpert · Liber de vitiorum virtutumque conflictu · PL 17, 1057C · 9 sectiones

Liber de vitiorum virtutumque conflictu 1.1

1

Apostolica vox clamat per orbem, charissime, atque in procinctu fidei positis ne securitate torpeant, dicit: Omnes qui pie volunt vivere in Christo Jesu, persecutionem patientur.

PL 17, 1057C

いとも愛する者よ、使徒の声は世界中に叫んでいる。信仰の戦闘態勢にある者たちが安心して鈍らないようにと、こう言うのである。「キリスト・イエスにあって敬虔に生きようとする者は皆、迫害を受ける」。

Liber de vitiorum virtutumque conflictu 1.2

2

Verum quia hoc tempore Christianitas etiam in suis principibus jam religiosa est, jamque fidelibus desunt pie viventibus in Christo Jesu vincula, verbera, flagra, carceres, equulei, cruces, et si qua sunt alia diversa tormentorum genera: quomodo verum erit (dicet quis) quod per Apostolum sonuit, ut omnes pie viventes persecutionem patiantur?

PL 17, 1057C

しかし、この時代には、キリスト教がその君主たちにおいてさえすでに敬神にかなうものとなり、キリスト・イエスにあって敬虔に生きる信者たちには、鎖も、鞭も、笞も、牢獄も、拷問台も、十字架も、そのほかのさまざまな拷問の種類も、すでに無い。では、使徒を通して響いた、敬虔に生きる者は皆迫害を受けるという言葉は、どうして真実なのか(と誰かが言うだろう)。

Liber de vitiorum virtutumque conflictu 1.3

3

An forte pacis tempore nemo vult pie vivere in Christo Jesu, et ideo desunt ista? Quis hoc modo vel decipiens dixerit? In hac ergo Apostoli sententia non specialis quorumdam, sed generalis omnium persecutio debet intelligi.

PL 17, 1057C

それとも、平和の時代には誰もキリスト・イエスにあって敬虔に生きようとせず、だからこれらが無いのだろうか。そのようなことを、人を欺こうとする者でさえ、誰が言うだろうか。したがって、使徒のこの言葉では、一部の者に特有の迫害ではなく、すべての者に共通する迫害が理解されねばならない。

Liber de vitiorum virtutumque conflictu 1.4

4

Et quoniam sunt multi intra sinum matris Ecclesiae constituti, qui pie viventes in Christo, contumeliis afficiuntur, ac amarulentis opprobriis, injuriis, irrisionibusque lacessuntur: istane est illa generalis, inquiet, persecutio, quam Apostolus omnes pie viventes in Christo pati descripsit?

PL 17, 1057D

そして、母なる教会の懐に置かれた者のなかには、キリストにあって敬虔に生きながら、侮辱を受け、苦々しい辱めや不当な仕打ち、嘲りに悩まされている者が多い。使徒が、キリストにあって敬虔に生きる者は皆受けると記した、その共通の迫害とは、これのことなのか、と彼は言うだろう。

Liber de vitiorum virtutumque conflictu 1.5

5

Verum non istam facile dixerim: cum sint quidam in Ecclesia adeo devoti, quibus nemo pravorum audeat in faciem derogare.

PL 17, 1057D

しかし私は、これがそうだとは容易に言えない。教会には、悪しき者の誰も面と向かってそしる勇気を持たないほど、敬虔な者たちがいるからである。

Liber de vitiorum virtutumque conflictu 1.6

6

Alia ergo ex Apostoli verbis intelligenda est persecutio immanior et magis noxia, quam non mortalis intorquet severitas, sed vitiorum gignit adversitas.

PL 17, 1057D

したがって、使徒の言葉からは別の迫害が理解されねばならない。それはより残酷でより害をなすもので、死すべき人間の厳しさが加えるものではなく、悪徳の敵対が生み出すものである。

Liber de vitiorum virtutumque conflictu 1.7

7

Dum enim contra humilitatem, superbia; contra Domini timorem, inanis gloria; contra veram religionem, simulatio; contra submissionem, elatio; contra fraternam dilectionem, invidia; contra charitatem, odium; contra libertatem justae correctionis, detractio; contra patientiam, ira; contra mansuetudinem, asperitas; contra humilem dilectionem, tumor; contra spiritale gaudium, saeculi tristitia; contra virtutis exercitium, torpor vel ignavia; contra firmam stabilitatem, inquieta vagatio; contra fiduciam spei, desperatio; contra mundi contemptum, cupiditas; contra Dei amorem, amor proprius; contra simplicitatem, furtum et fraus, contra veritatem, fallacia atque mendacium; contra puram frugalitatem ac parcimoniam, ventris ingluvies; contra moderatum moerorem, inepta laetitia; contra discretam taciturnitatem, multiloquium; contra illibatam castitatem, carnis immunditia atque luxuria; contra cordis munditiam, spiritalis fornicatio; contra amorem patriae coelestis, appetitus hujus saeculi opponens, semet emergit; haec (inquam) cum virtutibus obsistere conantur, quid aliud nobis insinuant, quam quod crudelis adversus conglobatas virtutum acies pie viventium persecutio desaeviat?

PL 17, 1057D

実に、へりくだりに対して高ぶりが、主への畏れに対して空しい栄光が、まことの敬神に対して見せかけが、従順に対して思い上がりが、兄弟の愛に対して妬みが、愛に対して憎しみが、正しい矯正の自由に対して中傷が、忍耐に対して怒りが、柔和に対して荒々しさが、へりくだった愛に対して膨れ上がり〔tumor。心の思い上がり〕が、霊の喜びに対して世の悲しみが、徳の鍛錬に対して無気力すなわち怠惰が、堅い定住〔stabilitas。一つ所にとどまること〕に対して落ち着きのないさまよいが、希望の確信に対して絶望が、世の軽蔑に対して貪りが、神への愛に対して自己愛が、素朴さに対して盗みと欺きが、真実に対して偽りと嘘が、清い質素と倹約に対して腹の貪りが、節度ある悲しみに対して愚かな浮かれが、分別ある沈黙に対して多弁が、汚れない貞潔に対して肉の汚れと淫蕩が、心の清さに対して霊の淫行が、天の祖国への愛に対してこの世への欲求が、それぞれ自らを対立させて立ち現れる。これらが(と私は言う)徳に逆らおうとするとき、敬虔に生きる者たちの寄り集まった徳の戦列に対して、残酷な迫害が荒れ狂っているということのほかに、何を我々に示しているのか。

Liber de vitiorum virtutumque conflictu 1.8

8

O quam durus, o quam amarus est congressus superbiae, quae angelos de coelo ejecit, hominem paradiso eliminavit (Gene. III) , cujus exercitus atque armorum conflictus vitia sunt, quae breviter comprehensa tetigimus.

PL 17, 1058D

ああ、高ぶりとの会戦は何と厳しく、何と苦いことか。高ぶりは天使たちを天から投げ落とし、人を楽園から追い出した(創世記3章)。その軍勢と武器の戦いこそ悪徳であり、我々はそれらを手短にまとめて述べた。

Liber de vitiorum virtutumque conflictu 1.9

9

Sed videamus quemadmodum castra coeli et inferni dimicent, arma Christi et diaboli decertent.

PL 17, 1058D

だが、天と冥界の陣営がどのように戦い、キリストと悪魔の武器がどのように争うかを見てみよう。