アンブロシウス・アウトペルトゥス8世紀(784年没)

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 17 › Liber de vitiorum virtutumque conflictu

Caput IV 第IV章

Ambrose Autpert · Liber de vitiorum virtutumque conflictu · PL 17, 1060B · 5 sectiones

Liber de vitiorum virtutumque conflictu 4.1

1

Simulatio suggerit: Quia in abscondito nihil boni facis, ne a cunctis cognitus detesteris, finge te foris, quod intus esse non appetis. Religio ex adverso respondet: Nequaquam omnino id agas, sed magis satage bonus fieri, quod non es.

PL 17, 1060B

見せかけは促す。「あなたは隠れたところで何も善を行っていない。だから、すべての者に知られて嫌われないように、内で望みもしないものを、外で装え」。敬神は反対に答える。「それを決して行ってはならない。むしろ、今あるのではない、善い者になるよう努めよ」。

Liber de vitiorum virtutumque conflictu 4.2

2

Nam probum ostendere te hominibus quod non es, quid aliud quam damnatio est? Memor esto utique quod dicitur: Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, qui mundatis quod deforis est calicis et paropsidis, intus autem pleni estis rapina et immunditia.

PL 17, 1060C

「実に、自分ではない誠実な者であるかのように人々に自分を見せることは、断罪でなくて何であろうか。次のように言われていることを、必ず思い起こせ。『災いあれ、汝ら、律法学者とファリサイ派の偽善者たちよ。汝らは杯と皿の外側を清めるが、内側は強奪と汚れに満ちている』」。

Liber de vitiorum virtutumque conflictu 4.3

3

Pharisaee caece, munda prius quod intus est calicis et paropsidis, ut fiat et id quod deforis est mundum (Matt. XXIII) .

PL 17, 1060C

「『盲目のファリサイ派の人よ、まず杯と皿の内側を清めよ。そうすれば、外側も清くなる』(マタイ23章)」。

Liber de vitiorum virtutumque conflictu 4.4

4

Itemque illud quod inculcando repetitur: Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, quia similes estis sepulcris dealbatis, quae foris quidem apparent hominibus speciosa, intus vero plena sunt ossibus mortuorum, et omni spurcitia: sic et vos foris quidem paretis hominibus justi, intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate (Ibid.) .

PL 17, 1060C

「さらに、強調して繰り返されている言葉もある。『災いあれ、汝ら、律法学者とファリサイ派の偽善者たちよ。汝らは白く塗った墓に似ている。墓は外では人々に美しく見えるが、内は死人の骨とあらゆる汚物に満ちている。同じように汝らも、外では人々に正しい者と見えるが、内は偽善と不法に満ちている』(マタイ23章)」。

Liber de vitiorum virtutumque conflictu 4.5

5

Necnon et illud quod de talibus scriptum legitur: Veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces (Matt. VII) .

PL 17, 1060D

「また、そのような者たちについて書かれている、次の言葉もある。『彼らは羊の衣を着て汝らのところに来るが、内側は強欲な狼である』(マタイ7章)」。