アンブロシウス・アウトペルトゥス8世紀(784年没)

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 17 › Liber de vitiorum virtutumque conflictu

Caput XVIII 第XVIII章

Ambrose Autpert · Liber de vitiorum virtutumque conflictu · PL 17, 1069D · 5 sectiones

Liber de vitiorum virtutumque conflictu 18.1

1

Furtum et fraus, quamquam diversum gradum habeant locutionis, unum est tamen quod dicunt. Furtum enim dicit: Si aliena non tollis, ex proprio vel dives vel sufficiens esse non vales.

PL 17, 1069D

盗みと欺きは、語りの程度は異なるが、言っていることは一つである。盗みは言う。「他人のものを取らないなら、自分のものだけで富むことも、足りることもできない」。

Liber de vitiorum virtutumque conflictu 18.2

2

Fraus vero dicit: Si cuncta quae tibi sunt commissa, illibata consignes, et nec modicum quidem tibi reservandum existimes, unde vel propriis utilitatibus consules, vel amicis et domesticis placebis?

PL 17, 1070A

欺きは言う。「あなたに託されたすべてを手つかずのまま引き渡し、少しもあなたのために取っておくべきだと考えないなら、どうして自分の利益を図り、友や身内を喜ばせることができるのか」。

Liber de vitiorum virtutumque conflictu 18.3

3

Sed simplicitas ad utrumque respondet: Melius est pauperem esse et indigere, nullique ex dato placere, quam aliquem furto laedere vel fraude. Qui enim aliena quolibet modo injuste praeripit, ipse sibi regni coelestis aditum claudit.

PL 17, 1070A

しかし素朴さは、そのどちらにも答える。「貧しくあって不足し、与えることで誰にも気に入られないほうが、盗みや欺きで誰かを傷つけるよりもよい。他人のものを、いかなる仕方であれ不正に奪い取る者は、自ら天の国への入り口を閉ざすからである」。

Liber de vitiorum virtutumque conflictu 18.4

4

Unde Paulus praedicator egregius quosdam redarguit, dicens: Sed vos injuriam facitis et fraudatis: et hoc fratribus. An nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt (I Cor. VI) ?

PL 17, 1070A

「それゆえ、すぐれた宣教者パウロは、ある人々を責めて言う。『しかし汝らは不正を行い、奪い取る。しかも兄弟たちに対してである。不法な者たちが神の国を受け継がないことを、汝らは知らないのか』(一コリント6章)」。

Liber de vitiorum virtutumque conflictu 18.5

5

Atque inter caetera subjungit: Neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt (Ibid.) . Furtum igitur et fraus a Dei regno hominem excludunt, idcirco vitanda sunt prorsus.

PL 17, 1070B

「そして他のことの中に、こう付け加える。『盗む者も、貪欲な者も、酒に溺れる者も、罵る者も、奪う者も、神の国を受け継がない』(一コリント6章)。それゆえ盗みと欺きは、人を神の国から締め出すのであり、まったく避けねばならない」。