Liber de vitiorum virtutumque conflictu 12.1
Tristitia dicit: Quid habes unde gaudeas, cum tanta mala a proximo sustineas? Perpende quo animi moerore omnes intuendi sint, qui in tanto contra te amaritudinis felle versantur.
PL 17, 1065C悲しみは言う。「隣人からこれほどの悪を耐えているのに、あなたは何を喜ぶことがあるのか。あなたに対するこれほどの苦い胆汁の中にいる者たちすべてを、どれほどの心の嘆きをもって見るべきか、思い量れ」。
Liber de vitiorum virtutumque conflictu 12.2
Sed spirituale gaudium respondet: Geminam esse tristitiam novi, immo duas cordis tristitias expertus sum: unam scilicet quae salutem operatur (II Cor. VII) , alteram vero quae machinatur perniciem: unam quae ad poenitentiam trahit, alteram quae ad desperationem perducit.
PL 17, 1065Cしかし霊の喜びは答える。「私は、悲しみに二種あることを知っている。むしろ、心の二つの悲しみを私は経験した。一つは救いをもたらすもの(二コリント7章)、もう一つは破滅を企むものである。一つは悔い改めへと引くもの、もう一つは絶望へと導くものである」。
Liber de vitiorum virtutumque conflictu 12.3
Tu quidem unam ex illis dignoscere videris, sed illam quae mortem omnino operatur. Non est igitur in his quae suades contristandum, sed econtra magis gaudendum in his quae necdum intelligis.
PL 17, 1065C「汝は、その二つのうち一つを知っているように見えるが、それは死をまったくもたらすものである。ゆえに、汝が勧めることのために悲しむべきではなく、むしろ、汝がまだ悟らないことのために喜ぶべきである」。
Liber de vitiorum virtutumque conflictu 12.4
Unde et Dominus perennis dator gaudii dixit: Cum persecuti vos fuerint homines, et dixerint omne malum adversum vos, mentientes propter me, gaudete in illa die, et exsultate: ecce enim merces vestra multa est in coelis (Matth. V) .
PL 17, 1065D「それゆえ、絶えざる喜びを与える主も言った。『人々が汝らを迫害し、私のゆえに汝らに対してあらゆる悪を偽って言うとき、その日には喜べ、躍り上がれ。見よ、天における汝らの報いは大きい』(マタイ5章)」。
Liber de vitiorum virtutumque conflictu 12.5
Memento quia apostoli, nostrae religionis culmina, ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati (Act. V) . Nullus ergo in afflictionibus moeroris locus esse debet, cum eis tanta laetitiae exuberantia succedat.
PL 17, 1065D「思い起こせ。我々の敬神の高みである使徒たちは、イエスの名のゆえに辱めを受けるにふさわしい者とされたことを喜びながら、評議会の前から去って行った(使徒言行録5章)。ゆえに、苦難の中に嘆きの余地があってはならない。苦難のあとに、これほどの喜びの豊かさが続くのだから」。