De poenitentia libri duo 2.9.1
Quo pacto fides ad poenitentiam necessaria? Quot etiam solvendi subsidia cuique suppetant? Orationem, fletus ac jejunia pecuniis potiora esse.
PL 16, 516B信仰がどのようにして悔い改めに必要であるか。また、各人に〔負債を〕払う手立てがどれほどあるか。祈り、涙、断食は金銭にまさること。
De poenitentia libri duo 2.9.2
Quod ubi exemplis confirmavit, additoque ad veniam liberalitatem multum valere, sed fidei cunjunctam, vitia ejusdem liberalitatis nonnulla refert.
PL 16, 516Bこれを実例によって確かめたのち、赦しのために寛大さが大いに力をもつこと、ただしそれは信仰と結びついたものでなければならないことを付け加え、同じ寛大さのいくつかの欠陥を述べる〔底本は cunjunctam。conjunctam と読む〕。
De poenitentia libri duo 2.9.3
His alios quosdam poenitentiae jungit defectus, eorum nempe vel qui statim reconciliari expetunt de solito luxu nihil remittentes, vel qui poenitentiam in sola sacramentorum abstinentia locant, vel demum qui spe poenitentiae effunduntur in libidines.
PL 16, 516Cこれに、悔い改めの他のいくつかの欠陥を結びつける。すなわち、すぐに和解を求めながら、これまでの贅沢をまったく手放さない者たちの欠陥、悔い改めをただ秘跡を断つことだけに置く者たちの欠陥、そして最後に、悔い改めへの望みのゆえに情欲へと身を注ぎ出す者たちの欠陥である。
De poenitentia libri duo 2.9.4
80. Ergo et agendam poenitentiam, et tribuendam veniam credere nos convenit; ut veniam tamen tamquam ex fide speremus, non tamquam ex debito; aliud est enim mereri, aliud praesumere.
PL 16, 516C80. それゆえ、悔い改めが行われるべきこと、赦しが与えられるべきことを、我々は信じるべきである。ただし、赦しを、負い目に基づくものとしてではなく、信仰に基づくものとして望むためである。功績によって得ることと、当てにしてかかることとは別だからである。
De poenitentia libri duo 2.9.5
Tamquam ex syngrapho fides impetrat: praesumptio autem arroganti est propior, quam roganti. Prius solve quod debitum est; ut quod speraveris, impetrare merearis.
PL 16, 516C信仰は、いわば借用証書に基づいて〔赦しを〕得る。だが、当てにしてかかることは、乞い求める者よりも、思い上がる者に近い。まず、負っているものを払え。望んだものを得るにふさわしい者となるためである。
De poenitentia libri duo 2.9.6
Solve boni affectum debitoris, ut versuram non facias, sed fidei tuae censu contracti nominis fenus evacues. 81. Plura solvendi habet subsidia, qui Deo quam is qui homini debet.
PL 16, 516C善い債務者の心情を払え。借り換えをするのではなく、あなたの信仰という資産で、結んだ債務の利息を清算するためである。81. 神に負う者は、人に負う者よりも、払うための手立てを多く持っている。
De poenitentia libri duo 2.9.7
Homo pecuniam pro pecunia reposcit, quae non semper debitori praesto est: Deus affectum exigit, qui in tua potestate est. Nemo pauper est qui Deo debet, nisi qui se ipsum pauperem fecerit. Et si non habet quae vendat, habet quae solvat.
PL 16, 516D人は、金に代えて金を取り立てるが、それは債務者の手もとにいつもあるとは限らない。神は心情を求めるが、それはあなたの力の内にある。神に負う者のうちに、自分自身を貧しくした者でなければ、貧しい者はいない。売るものがなくても、払うものはある。
De poenitentia libri duo 2.9.8
Oratio, lacrymae, jejunia, debitoris boni census est, multoque uberior, quam si quis ex pretiis fundorum pecuniam sine fide deferat.
PL 16, 517A祈り、涙、断食は、善い債務者の資産であり、信仰なしに、土地を売った代金の金を持参する場合よりも、はるかに豊かである。
De poenitentia libri duo 2.9.9
82. Denique pauper erat Ananias, cum vendito agro, pecuniam deferret ad apostolos; unde nec solvere se potuit, sed implicavit (Act. V, 1, 2) .
PL 16, 517A82. 実に、アナニアは、畑を売って金を使徒たちのもとに持参したにもかかわらず、貧しかった。それゆえ彼は、自らを解き放つことができず、かえって自らを巻き込んだ(使徒言行録5:1–2)。
De poenitentia libri duo 2.9.10
Dives illa vidua quae duo aera minuta in gazophylacium misit, de qua dictum est: Haec vidua paupercula plus omnibus misit (Luc. XXI, 2) . Non enim pecuniam Deus, sed fidem quaerit.
PL 16, 517A二枚の小銅貨を献金箱に入れたあのやもめは、富んでいた。彼女について言われている。「このやもめは貧しいが、すべての者にまさって入れた」(ルカ21:2)。神が求めるのは金ではなく、信仰だからである。
De poenitentia libri duo 2.9.11
83. Neque ego abnuo liberalitatibus in pauperes factis posse minui peccatum; sed si fides commendet expensas. Quid enim prodest collatio patrimonii sine gratia charitatis?
PL 16, 517A83. 私は、貧しい者たちになされた施しによって罪が軽くなりうることを否定しない。ただし、信仰がその出費を推奨する場合に限る。愛の恩寵なしに財産を寄付して、何の益があろうか。
De poenitentia libri duo 2.9.12
84. Sunt qui ad jactantiam solam decorem largitatis affectent; ut eo se probatos vulgo videri velint, quod sibi nihil reliquerint: sed dum praesentis saeculi mercedem requirunt, non recondunt futuri; et quia hic perceperunt mercedem suam, illic sperare non possunt.
PL 16, 517B84. 気前のよさの見栄えを、ただ見せびらかしのために装う者たちがいる。何も自分に残さなかったことで、民衆に認められた者と見られたいのである。だが、現在の世の報いを求める間は、来たるべき世の報いを蓄えない。この世で自分の報いをすでに受けたので、かの世で望むことはできない。
De poenitentia libri duo 2.9.13
85. Sunt qui opes suas tumultuario mentis impulsu, non judicio perpetuo, ubi Ecclesiae contulerunt, postea revocandas putarunt: quibus nec prima merces rata est, nec secunda; quia nec prima judicium habuit, et secunda habuit sacrilegium (17, q. 4, c. Sunt qui opes) .
PL 16, 517B85. 衝動的な心の勢いで、永続する判断によらずに、自分の財産を教会に寄付したのち、あとから取り戻すべきだと考えた者たちがいる。彼らには、最初の報いも確かでなく、第二の報いも確かでない。最初のものには判断がなく、第二のものには神聖冒瀆があったからである(『教令集』第2部第17事例第4問題「Sunt qui opes」法文)。
De poenitentia libri duo 2.9.14
86. Sunt quos poenituerit opes suas divisisse pauperibus: sed eos qui poenitentiam agunt, hoc solum poenitere non debet, ne ipsius poenitentiae agant poenitentiam.
PL 16, 517B86. 貧しい者たちに自分の財産を分けたことを悔やんだ者たちがいる。だが、悔い改めを行う者たちは、この一事だけは悔やんではならない。悔い改めそのものを悔い改めることにならないためである。
De poenitentia libri duo 2.9.15
Nam plerique futuri supplicii metu peccatorum suorum conscii, poenitentiam petunt, et cum acceperint, publicae supplicationis revocantur pudore. Hi videntur malorum petiisse poenitentiam agere bonorum.
PL 16, 517Cというのも、多くの者は、来たるべき刑罰への恐れから、自らの罪を自覚して悔い改めを求めるが、それを受けたのちには、公の嘆願の恥ずかしさに引き戻されるからである。彼らは、悪事についての悔い改めを求めながら、善事についての悔い改めを行うことになったように見える。
De poenitentia libri duo 2.9.16
87. Nonnulli ideo poscunt poenitentiam, ut statim sibi reddi communionem velint. Hi non tam se solvere cupiunt, quam sacerdotem ligare; suam enim conscientiam culpa non exuunt, et sacerdotis induunt, cui praeceptum est: Nolite sanctum dare canibus, neque miseritis margaritas vestras ante porcos; hoc est, immundis impuritatibus sacrae communionis non impertienda consortia.
PL 16, 517C87. ある者たちは、ただちに交わりが自分に返されることを望んで、悔い改めを求める。彼らは、自分を解くことよりも、司教を縛ることを望んでいる。自分の良心から咎を脱ぎ捨てず、それを司教の良心に着せるのである。司教には、「聖なるものを犬に与えるな。汝らの真珠を豚の前に投げるな」と命じられている。すなわち、汚れた不浄の者たちに、聖なる交わりの結びつきを分け与えてはならない、ということである。
De poenitentia libri duo 2.9.17
88. Itaque videas eos mutata veste incedere, quos lugere et gemere oportebat; quia vestem illam ablutionis et gratiae sordidarunt: feminas autem margaritis onerare aures, curvare cervices, quas bene Christo, non auro, inclinarent: quae se ipsas flere debebant, quod margaritam quae de coelo est, perdiderunt.
PL 16, 518A88. それゆえ、嘆き呻くべき者たちが、衣を替えて歩き回るのを、あなたは見ることになろう。洗いと恩寵の、あの衣を汚したからである。また、女たちが真珠で耳を重くし、首を曲げているのを。その首は、金にではなく、キリストにこそ垂れるのがふさわしかったのに。彼女たちは、天からの真珠を失ったことを嘆いて、自分自身のために泣くべきだったのである。
De poenitentia libri duo 2.9.18
89. Sunt etiam qui arbitrentur hoc esse poenitentiam, si abstineant a sacramentis coelestibus.
PL 16, 518A89. 天の秘跡を断つことが悔い改めだと考える者たちもいる。
De poenitentia libri duo 2.9.19
Hi saeviores in se judices sunt, qui poenam praescribunt sibi, declinant remedium, quos vel poenam suam conveniebat dolere; quia coelesti fraudarentur gratia (De Poenit., dist. I, cap. Sunt qui arbitrentur) .
PL 16, 518A彼らは、自分に対してあまりにも苛烈な裁き手であり、刑罰を自分に定めながら、治療は避ける。彼らは、天の恩寵を奪われることになるのだから、せめて自分の刑罰を悲しむべきであった(『教令集』第2部『悔悛について』第1区分「Sunt qui arbitrentur」法文)。
De poenitentia libri duo 2.9.20
90. Alii proposita spe agendae poenitentiae, licentiam sibi delinquendi propagatam putant; cum poenitentia remedium peccati sit, non peccandi incentivum.
PL 16, 518B90. 悔い改めを行うという望みが示されたので、罪を犯す自由が広げられたと考える者たちがいる。だが、悔い改めは罪の治療であって、罪を犯すことへの刺激ではない。
De poenitentia libri duo 2.9.21
Vulneri enim medicamentum necessarium est, non vulnus medicamento; quia propter vulnus medicamentum quaeritur, non propter medicamentum vulnus desideratur.
PL 16, 518B傷には薬が必要なのであって、薬のために傷が必要なのではない。傷のゆえに薬が求められるのであって、薬のゆえに傷が望まれるのではないからである。
De poenitentia libri duo 2.9.22
Infirma deinde spes quae committitur tempori; cum omne tempus incertum sit, omni spes tempori non sit superstes.
PL 16, 518Bそのうえ、時に委ねられた望みは弱い。あらゆる時は不確かであり、望みがどの時にも生き残るとは限らないからである。