De poenitentia libri duo 1.11.1
Superior Joannis sententia illustratur alio ejusdem testimonio, quo credentibus in Christum salus promittitur. Unde arguuntur Novatiani ut qui lapsis fidem suadeant, quibus negent veniam.
PL 16, 481Bヨハネの先の言葉は、同じ者の別の証言によって明らかにされる。その証言では、キリストを信じる者たちに救いが約束されている。ここから、ノウァティアヌス派は、堕落者たちに信仰を勧めながら、彼らに赦しを否む者として論駁される。
De poenitentia libri duo 1.11.2
Additur multos martyrum post lapsum duplicem gratiam consecutos esse; nec non pii Samaritani exemplo declaratur eos in quibus vel tenuissima fides spiret, non deserendos.
PL 16, 481Bさらに、殉教者の多くが堕落ののちに二重の恩寵を得たこと、また、敬虔なサマリア人の例によって、ごくかすかな信仰でも息づいている者たちは見捨てられてはならないことが示される。
De poenitentia libri duo 1.11.3
48. Ergo quia de Joannis generali epistola sermo est, ipsius Joannis in Evangelio scripta interrogemus, utrum cum vestra interpretatione conveniant.
PL 16, 481C48. それでは、ヨハネの公同の手紙が話題なのだから、ヨハネ自身が福音書に書いたものに尋ねよう。それが諸君の解釈と合うかどうかを。
De poenitentia libri duo 1.11.4
Scribit enim dixisse Dominum: Quia sic dilexit Deus hunc mundum, ut Filium suum unigenitum daret; ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam (Joan. III, 16) . Si quem ergo lapsum revocare cupias; ut credat, an ut non credat, hortaris?
PL 16, 481Cヨハネは、主がこう言ったと書いている。「神はこの世をこれほど愛したので、その独り子を与えた。それは、彼を信じる者がみな滅びず、永遠の生命を持つためである」(ヨハネ3:16)。それなら、汝がもし堕落した者を呼び戻したいと望むなら、信じるように勧めるのか、信じないように勧めるのか。
De poenitentia libri duo 1.11.5
Utique ut credat. Sed qui credit juxta Domini sententiam, habebit vitam aeternam. Quomodo ergo prohibebis orare pro eo, cui aeterna vita debetur? cum divinae sit gratiae fides, sicut Apostolus in divisionibus gratiarum docet, quia alii datur in eodem Spiritu fides (I Cor. XII, 9) ; et discipuli Domino dicant: Adauge nobis fidem (Luc. XVII, 5) .
PL 16, 481Cもちろん、信じるようにである。ところが、主の言葉に従って信じる者は、永遠の生命を持つ。それなら、永遠の生命が与えられるべきその者のために祈ることを、汝はどうして禁じるのか。信仰は神の恩寵に属するのだから。使徒も恩寵の分配について教えて、「ある者には、同じ霊において信仰が与えられる」と言い(一コリント12:9)、弟子たちも主に「我々に信仰を増せ」と言う(ルカ17:5)。
De poenitentia libri duo 1.11.6
Qui ergo fidem habet, habet vitam: qui vitam habet, non est utique exclusus a venia. Omnis, inquit, qui credit in eum, non pereat. Cum omnis dicitur, nullus excluditur, nullus excipitur; non enim excipit eum qui lapsus est, si tamen postea bene credat.
PL 16, 481Dそれゆえ、信仰を持つ者は生命を持つ。生命を持つ者は、確かに赦しから締め出されてはいない。主は言う。「彼を信じる者はみな、滅びない」。「みな」と言われるとき、誰も除かれず、誰も例外とされない。堕落した者を例外とはしないのである。ただし、その者がのちによく信じるならば。
De poenitentia libri duo 1.11.7
49. Plurimos comperimus se denuo reformasse post lapsum, et pro nomine Dei passos: num possumus his martyrum consortia negare, quibus Dominus Jesus non negavit? Audemus igitur dicere non esse his vitam redditam, quibus Christus coronam reddidit?
PL 16, 481D49. 我々は、堕落ののちに再び立ち直り、神の名のために苦しみを受けた者が非常に多いことを知っている。主イエスが否まなかった彼らに、我々は殉教者の仲間入りを否むことができようか。それなのに、キリストが冠を返した者たちに、生命は返されていないと、我々はあえて言うのか。
De poenitentia libri duo 1.11.8
Sicut ergo post lapsum plerisque si patiantur, corona redditur; ita si credant, et fides redditur. Quae fides Dei donum est; sicut habes scriptum: Quia a Deo vobis datum est, non solum ut credatis in eum, sed etiam ut pro illo patiamini (Philip. I, 29) .
PL 16, 482Aしたがって、堕落ののちに、多くの者が苦しみを受けるなら冠が返されるように、信じるなら信仰もまた返される。その信仰は神の賜物である。汝が読むとおりである。「汝らには、彼を信じることだけでなく、彼のために苦しむことも、神から与えられたからである」(フィリピ1:29)。
De poenitentia libri duo 1.11.9
Numquid is qui Dei donum habet, potest non habere indulgentiam? 50. Non una autem, sed duplex gratia est, ut omnis qui credit, et patiatur pro Domino Jesu. Habet igitur qui credit suam gratiam: habet autem alteram, si fides ejus passionibus coronetur.
PL 16, 482A神の賜物を持つ者が、赦しを持てないことがあろうか。50. しかも恩寵は一つではなく二重である。すなわち、信じる者がみな、主イエスのために苦しみをも受けるという〔恩寵〕である。ゆえに、信じる者は自分の恩寵を持つ。そしてその信仰が苦難によって冠を受けるなら、もう一つの恩寵を持つ。
De poenitentia libri duo 1.11.10
Neque enim priusquam pateretur Petrus, sine gratia fuit: sed ubi passus est, acquisivit alteram. Et plerique qui non habuerunt gratiam, ut pro Jesu paterentur; habuerunt tamen gratiam, ut in Jesum crederent.
PL 16, 482Aペトロも、苦しみを受ける前に恩寵を欠いていたわけではない。苦しみを受けたとき、もう一つを得たのである。また、イエスのために苦しむ恩寵を持たなかった者の多くも、イエスを信じる恩寵は持った。
De poenitentia libri duo 1.11.11
51. Ideo dicitur: Ut omnis qui credit in eum, non pereat (Joan. XX, 31) . Omnis, inquit, hoc est, ex quocumque statu, ex quocumque lapsu, si credat, perire non timeat.
PL 16, 482B51. それゆえ、「彼を信じる者がみな滅びないために」と言われる(ヨハネ20:31)〔引照は刷りのまま。句はヨハネ3:16 にある〕。「みな」と言う。すなわち、どのような状態からでも、どのような堕落からでも、信じるならば滅びることを恐れるな、ということである。
De poenitentia libri duo 1.11.12
Potest enim fieri ut aliquem de Hierusalem descendentem in Hiericho (Luc. X, 33) , hoc est de martyrii certamine relapsum in istius vitae cupiditatem saecularemque gratiam, vulneratum a latronibus, hoc est, a persecutoribus, et semivivum derelictum Evangelicus ille Samaritanus inveniat, qui nostrarum custos animarum est (Samaritanus enim custos dicitur), et non praetereat eum, sed curet et sanet.
PL 16, 482Bというのも、エルサレムからエリコへ下る者(ルカ10:33)、すなわち殉教の戦いから、この生の欲望と世の寵愛へと逆戻りした者が、盗賊――すなわち迫害者たち――に傷を負わされ、半ば生きたまま置き去りにされるとき、福音書にあるあのサマリア人が彼を見つけることがあり得るからである。このサマリア人は我々の魂の守り手である(サマリア人は「守り手」と呼ばれるからである)〔サマリア人という名を「守り手」の意に解している〕。そして彼はその者のそばを通り過ぎず、手当てして癒すのである。
De poenitentia libri duo 1.11.13
52, Fortasse ideo non praeterit eum, quia aliquid in eo vitale agnoscit; unde is possit vitam resumere. Nonne vobis videtur ille qui lapsus est, semivivus esse, si vitale aliquid fides spiret? Nam qui penitus Deum ex suo corde abjicit, ille mortuus est.
PL 16, 482C52. 恐らく彼がそばを通り過ぎないのは、その者の中に何か生きているものを見いだすからである。そこから、その者は生命を取り戻すことができる。堕落した者は、もし信仰が何か生きたものをなお息づかせているなら、半ば生きていると、諸君には思われないか。神を心から完全に投げ捨てる者は、死んでいる。
De poenitentia libri duo 1.11.14
Qui ergo non penitus abjicit, sed per impressionem tormentorum ad tempus negavit, semivivus est. Aut si mortuus est, cur ei dicitis, agendam poenitentiam, qui jam curari non potest?
PL 16, 482Cだから、完全には投げ捨てず、拷問の圧迫のためにしばらく否認しただけの者は、半ば生きている。もし彼が死んでいるなら、すでに癒されることのできない者に、なぜ諸君は悔い改めを行えと言うのか。
De poenitentia libri duo 1.11.15
Si semivivus est, infunde oleum et vinum, non vinum sine oleo, scilicet quod et foveat et remordeat. Tolle eum in jumentum tuum, trade stabulario, duo aera ad ejus curam impende, esto ei proximus (Ibid., XXXIV, 35) .
PL 16, 482Cもし半ば生きているなら、油とぶどう酒を注げ。油のないぶどう酒ではない。すなわち、いたわりもし、ひりつかせもするものである。汝の家畜に彼を乗せよ。宿屋の主人に預けよ。彼の世話のために二枚の銅貨を費やせ。彼の隣人となれ(ルカ34:35)〔ミーニュの引照は章を欠いて刷られており、ルカ10:34–35 の句に当たるらしい〕。
De poenitentia libri duo 1.11.16
Proximus autem esse non potes, nisi facias misericordiam; nemo enim potest dici proximus, nisi qui curaverit, non occiderit. Si autem vis dici proximus, dicit tibi Christus: Vade, et tu fac similiter (Ibid., 37) .
PL 16, 482Cしかし、汝は慈しみを行わないかぎり、隣人となることはできない。実に、殺さずに手当てした者のほかは、誰も隣人と呼ばれ得ないからである。もし汝が隣人と呼ばれたいなら、キリストが汝に言う。「行け、汝も同じようにせよ」(ルカ10:37)。