ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › De poenitentia libri duo

Liber I, Caput V 第I巻 第V章

Ambrose of Milan · De poenitentia libri duo · PL 16, 472B · 24 sectiones

De poenitentia libri duo 1.5.1

1

Objectioni ab immutabilitate Dei petitae respondetur, allatis Scripturae testimoniis, quibus misericordiam emergentibus e volutabro suo peccatoribus Deus promittit: additurque indulgentiam iis parari propensiorem, qui quodammodo inviti deliquerunt, quod eleganti bello captorum exemplo, et ipsiusmet diaboli prosopopaeia illustratur.

PL 16, 472B

神の不変性から取られた反論には、聖書の証言を挙げて答えられる。その証言において、神は、自分の泥沼から這い出る罪人たちに慈しみを約束している。さらに、いわば意に反して罪を犯した者たちには、いっそう寛大な赦しが用意されると付け加えられる。このことは、戦争の捕虜の優雅な例と、悪魔自身の擬人法的な語りによって説明される。

De poenitentia libri duo 1.5.2

2

21. Sed aiunt ideo se ista asserere, ne mutabilem Deum facere videantur; si his quibus fuerit iratus, ignoscat. Quid ergo? Repudiabimus divina oracula, et opiniones istorum sequemur? Sed non Deus alienis assertionibus, sed suis aestimandus est vocibus.

PL 16, 472B

21. しかし彼らは、神を変わりやすい者に見せたくないからこそ、そう主張するのだと言う。怒った相手を赦すなら、そう見えてしまう、と。ではどうか。我々は神の託宣を退けて、彼らの意見に従うのか。神は、他人の主張によってではなく、自らの言葉によって量られるべきである。

De poenitentia libri duo 1.5.3

3

Quod enim promptius edere possumus insigne ejus misericordiae, quam quod ipse per prophetam Osee, quibus tamquam iratus minabatur, continuo tamquam reconciliatus indulget? Ait enim: Quid tibi faciam, Ephraem, aut quid faciam tibi, Juda?

PL 16, 472B

神の慈しみの顕著な証拠として、預言者ホセアを通して神自身が、怒ったかのように脅していた者たちを、すぐに和解したかのように赦していること以上に、すぐに挙げられるものがあろうか。実に神はこう言う。「エフライムよ、汝に何をしようか。ユダよ、汝に何をしようか。」

De poenitentia libri duo 1.5.4

4

Misericordia vestra, etc. (Ose. VI, 4) . Et infra: Quomodo te constituam? Velut Adama efficiam te, et sicut Seboim (Ose. XI, 8) .

PL 16, 472D

「汝らの慈しみは、云々」(ホセア6:4)。また、その先でこう言う。「どうして汝を立てようか。私は汝をアドマのようにし、ツェボイムのようにしよう」(ホセア11:8)。

De poenitentia libri duo 1.5.5

5

In ipsa indignatione velut patrio quodam affectu haeret, quomodo ad poenam tradat errantem: etsi Judaeus meretur, Deus tamen adhuc secum examinat.

PL 16, 473A

怒りのさなかにさえ、神は父としての情のようなものにとらわれ、迷う者をどのように刑罰に引き渡すかを思いあぐねる。ユダヤ人はそれに値するとはいえ、神はなお自らの内で吟味している。

De poenitentia libri duo 1.5.6

6

Sed continuo (De Poenit., dist. I, cap. Sed contin.) qui dixerat: Sicut Adama faciam te, et sicut Seboim; quae duae urbes ex vicinia Sodomorum parilis excidii traxere consortium: Conversum est, inquit, cor meum in eo ipso, conturbata est poenitentia mea: non faciam secundum iracundiam furoris mei (Ose. XI, 8, 9) .

PL 16, 473A

しかし、すぐに(『教令集』第2部『悔悛について』第1区分「Sed contin.」法文)、「アドマのようにし、ツェボイムのようにしよう」と言った神が――この二つの町はソドムの近隣として、同様の滅びを共にした――こう言う。「私の心は自らの内で変わり、私の悔い改めはかき乱された。私は私の怒りの激情に従っては行わない」(ホセア11:8、9)。

De poenitentia libri duo 1.5.7

7

22. Nonne apparet quod ideo nobis peccantibus indignetur Dominus Jesus, ut indignationis suae nos terrore convertat?

PL 16, 473A

22. 明らかではないか。主イエスが罪を犯す我々に憤るのは、その憤りの恐れによって我々を立ち返らせるためである。

De poenitentia libri duo 1.5.8

8

Indignatio ergo ejus non ultionis exsecutio, sed magis absolutionis est operatio; sic enim dixit: Si conversus ingemueris, salvus eris (Esai XXX, 15).

PL 16, 473A

それゆえその憤りは報復の遂行ではなく、むしろ赦免の働きである。神はこう言ったからである。「汝が立ち返って嘆くなら、汝は救われる」(イザヤ30:15)。

De poenitentia libri duo 1.5.9

9

Exspectat gemitus nostros, sed temporales, ut remittat perpetuos: exspectat lacrymas nostras, ut profundat pietatem suam. Sic in Evangelio, viduae matris lacrymis compassus, filium ejus resuscitavit (Luc. VII, 13) .

PL 16, 473B

神は我々の嘆きを待つが、それは束の間のものであり、永遠の嘆きを赦すためである。我々の涙を待つが、それは自らの慈愛を注ぐためである。福音書でも、やもめである母の涙に同情して、その息子をよみがえらせた(ルカ7:13)。

De poenitentia libri duo 1.5.10

10

Exspectat conversionem nostram, ut revertatur et ipse ad gratiam: quae, si nullus lapsus nobis irreperet, in nobis perseveraret: sed quia peccatis nostris contrahimus offensam, indignatur, ut humiliemur: humiliamur, ut digni simus magis miseratione quam poena.

PL 16, 473B

我々の立ち返りを待つのは、自らも恩寵へ戻るためである。もし我々に堕落が忍び込まなければ、その恩寵は我々の内にとどまっただろう。しかし我々が自分の罪によって怒りを招くので、神は憤る。我々が低くされるためである。我々が低くされるのは、刑罰よりも憐れみにふさわしい者となるためである。

De poenitentia libri duo 1.5.11

11

23. Doceat te certe Hieremias dicens: Quia non repellet in aeternum Dominus; quoniam cum humiliaverit, miserebitur secundum multitudinem misericordiae suae: qui non humiliavit toto corde suo, neque repulit filios hominum (Thren. III, 31, 32) .

PL 16, 473B

23. エレミヤもまた、あなたを教えるがよい。「主は永遠には退けない。低くしたのちには、その慈しみの豊かさに従って憐れむ。主は、心を尽くしては人の子らを低くせず、また退けなかったからである」(哀歌3:31、32)。

De poenitentia libri duo 1.5.12

12

Hoc certe in Threnis Hieremiae legimus, et ex his, vel caeteris quae sequuntur advertimus quia ideo humiliat sub pedibus suis omnes vinctos terrae, ut judicium ejus declinemus (Psal. CXII, 7) .

PL 16, 473C

これを我々はエレミヤの哀歌に確かに読む。そしてこれと、続く他の言葉から、我々は気づく。主が地に縛られた者をみな自分の足の下に低くするのは、我々がその裁きを避けるためである(詩篇112:7)。

De poenitentia libri duo 1.5.13

13

Sed nec toto corde humiliat peccatorem usque ad terram, qui etiam de terra suscitat inopem, et de stercore erigit pauperem; non enim ex toto corde humiliat, qui se veniae reservat.

PL 16, 473C

しかし、乏しい者を土から起こし、貧しい者を糞土から引き上げる神は、罪人を地にまで心を尽くして低くするのでもない。自らを赦しのために留保する者は、心を尽くして低くするのではないからである。

De poenitentia libri duo 1.5.14

14

24. Quod si non ex toto corde omnem humiliat peccatorem, quanto magis non ex toto corde humiliat eum, qui non ex toto corde peccavit!

PL 16, 473C

24. すべての罪人を心を尽くしては低くしないのなら、心を尽くしては罪を犯さなかった者を、なおさら心を尽くしては低くしない。

De poenitentia libri duo 1.5.15

15

Nam sicut dixit de Judaeis: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me (Esa. XXIX, 13; Matth. XV, 8) ; fortasse et de aliquibus lapsis dicat: Isti labiis me negarunt, sed corde mecum sunt. Vicit eos poena, non avertit perfidia.

PL 16, 473C

ユダヤ人について神が言ったとおり、「この民は唇で私を敬うが、その心は私から遠い」(イザヤ29:13、マタイ15:8)。同じように、堕落者の中のある者たちについても、こう言うかもしれない。「これらの者は唇で私を否んだが、心では私とともにある」と。刑罰が彼らを打ち負かしたのであって、不信が彼らを背かせたのではない。

De poenitentia libri duo 1.5.16

16

Sine causa autem his aliqui veniam negant, quorum fidem eousque confessus persecutor est, ut eam studeret expugnare tormentis.

PL 16, 473D

ところが、迫害者がその信仰を責め苦で攻め落とそうと努めるほどまでに、その信仰を認めたような者たちに、理由なく赦しを拒む者がいる。

De poenitentia libri duo 1.5.17

17

Negarunt semel, sed quotidie confitentur: negarunt sermone, sed confitentur gemitibus, confitentur ejulationibus, confitentur fletibus, confitentur liberis, non coactis vocibus.

PL 16, 473D

彼らは一度は否んだが、日ごとに告白している。言葉では否んだが、嘆きによって告白し、号泣によって告白し、涙によって告白し、強いられない自由な声によって告白している。

De poenitentia libri duo 1.5.18

18

Cesserunt quidem ad tempus diaboli tentationi: sed etiam diabolus postea recessit ab his, quos sibi vindicare non potuit. Cessit eorum fletibus, cessit poenitentiae: quos invaserat alienos, perdidit suos.

PL 16, 474A

彼らはなるほどしばらくは悪魔の誘惑に屈した。しかし悪魔もまた、自分のものにできなかった者たちから、のちに退いた。悪魔は彼らの涙に屈し、悔い改めに屈した。他人の者として襲った者たちを、自分の者として失ったのである。

De poenitentia libri duo 1.5.19

19

25. Nonne ita istud est, ac si quis captivum victae urbis populum abducat? Captivus ducitur, sed invitus: qui in alienas terras necessitate contendat, intimo tamen non migret affectu, patriam secum animo vehat, quaerat copiam quemadmodum revertatur. Quid ergo?

PL 16, 474A

25. これは、陥落した町の民を捕虜として連れ去る場合のようなものではないか。捕虜は連行されるが、意に反してである。必要に迫られて異国へと急ぎながらも、心の奥では離れず、祖国を心に携え、どうすれば帰れるかという機会を探すような者である。ではどうか。

De poenitentia libri duo 1.5.20

20

Cum hujuscemodi revertitur, num est aliquis qui persuadeat non recipiendum? minore scilicet honore, sed studio propensiore, ne habeat in quo insultet adversarius. Si armato ignoscis, qui pugnare potuit; non ignoscis ei, in quo sola pugnabat fides?

PL 16, 474A

このような者が帰るとき、受け入れるべきでないと説得する者がいるだろうか。いや、名誉は小さくとも、熱意はいっそう厚く受け入れるべきである。敵対者が嘲る口実を持たぬようにするためである。戦うことができた武装した者を汝が赦すのに、ただ信仰だけが戦っていた者を赦さないのか。

De poenitentia libri duo 1.5.21

21

26. Ipsius diaboli de hujusmodi lapsis si requiramus sententiam, nonne videtur dicere: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me? Quomodo enim mecum est, qui non recedit a Christo?

PL 16, 474B

26. 悪魔自身の、こうした堕落者についての意見を尋ねるなら、悪魔はこう言うのではないか。「この民は唇で私を敬うが、その心は私から遠い」と。キリストから離れない者が、どうして私とともにあるのか。

De poenitentia libri duo 1.5.22

22

Sine causa autem me colere videntur, qui doctrinam Jesu custodiunt: ego autem putabam quod meam docerent. Plus damnant, dum comperta deserunt. Certe Jesus in his amplius gloriatur, dum recipit revertentes.

PL 16, 474B

しかしイエスの教えを守る者たちは、むなしく私を崇めているように見える。私は、彼らが私の教えを教えているものと思っていた。見いだしたものを捨てるとき、彼らはいっそう〔私を〕断罪する〔Plus damnant の目的語は刷られていない。「私を」と補った〕。確かにイエスは、帰って来る者たちを迎えることで、彼らのことでいっそう誇る。

De poenitentia libri duo 1.5.23

23

Exsultant omnes angeli; quia gaudium majus est in coelo super uno peccatore poenitentiam agente, quam in nonaginta et novem justis qui non indigent poenitentia (Luc. XV, 7) . De me in coelo, de me in terris triumphus sumitur.

PL 16, 474B

すべての天使が喜び躍る。天においては、悔い改める一人の罪人について、悔い改めを必要としない九十九人の義人についてよりも、大きな喜びがあるからである(ルカ15:7)。天でも地でも、私に対する凱旋が祝われる。

De poenitentia libri duo 1.5.24

24

Nihil Christo perit, quando hi qui ad me cum fletu venerant, cum desiderio ad Ecclesiam revertuntur: et horum exemplo etiam de meis periclitor, qui didicerint nihil hic esse, ubi homines praesentibus provocantur praemiis; et plurimum illic, ubi gemitus, lacrymae, jejunia meis epulis praeferuntur.

PL 16, 474B

キリストには何も失われない。涙とともに私のもとに来た者たちが、憧れとともに教会へ帰って来るのだから。そして彼らの例によって、私は自分の者たちについても危うくなる。彼らは、人々が目の前の報酬で誘われるこちらには何もなく、嘆き、涙、断食が私の宴席よりも尊ばれるあちらにこそ多くがあると、知るようになったからである。