De poenitentia libri duo 1.17.1
Severitati pietatem addendam esse, quod Apostolus praestitisse ostenditur in Corinthio. Hunc baptismate contra Novatianorum cavillos initiatum fuisse astruitur.
PL 16, 494Aきびしさには慈愛を加えねばならないこと。使徒がコリントのあの者に対してそれを果たしたことが示される。この者が、ノウァティアヌス派の詭弁に反して、洗礼によって入信した者であったことが立証される。
De poenitentia libri duo 1.17.2
Quibus additur non destructionem, sed castigationem carnis, per vocem interitum significari, quod etiam terrae similitudine confirmatur. 92. Quid exspectamus ut mortui mereantur veniam, qui mortem sibi intulerunt, cum viverent?
PL 16, 495Aこれらに加えて、「滅び」という語は、肉の破壊ではなく懲らしめを意味することが、土の比喩によっても確かめられる。92. 生きているうちに自らに死をもたらした者たちが、死んでから赦しにあずかるのを、なぜ我々は待つのか。
De poenitentia libri duo 1.17.3
Satis est, inquit, ei qui talis est, objurgatio haec quae fit a pluribus; ita ut e contrario magis donetis et consolemini; ne forte abundantiore tristitia absorbeatur (II Cor. II, 6) .
PL 16, 495A彼は言う。「そのような者には、多数の人によってなされるこの叱責で足りる。それゆえ汝らは、逆にむしろ赦し、慰めよ。その者がいっそう大きな悲しみに呑み込まれることのないように」(二コリント2:6)。
De poenitentia libri duo 1.17.4
Si satis ad condemnationem est objurgatio, quae fit a pluribus, satis est quoque ad remissionem peccati obsecratio, quae fit a pluribus.
PL 16, 495A多数の人がなす叱責が断罪に十分であるなら、多数の人がなす懇願もまた、罪の赦しに十分である。
De poenitentia libri duo 1.17.5
Moralis magister et nostrae fragilitatis conscius, et pietatis divinae interpres, vult donari peccatum, vult consolationem adhiberi; ne tristitia poenitentem taedio longae dilationis absorbeat.
PL 16, 495A道徳の教師であり、我々の脆さを知り、神の慈愛の解き明かし手である彼は、罪が赦されることを望み、慰めが与えられることを望む。長い先延ばしの倦怠によって、悲しみが悔い改める者を呑み込むことのないようにするためである。
De poenitentia libri duo 1.17.6
93. Ideo ergo donavit apostolus, nec solum donavit, sed etiam confirmari in eum charitatem voluit. Qui charus est, non habet duritiam, sed mansuetudinem.
PL 16, 495B93. こうして使徒は赦した。しかも赦しただけでなく、その者への愛が確かなものとされることをも望んだ。愛すべき者〔charus は「愛される者」とも「愛をもつ者」とも取れる〕は、頑なさではなく柔和をもつ。
De poenitentia libri duo 1.17.7
Nec solum donavit ipse, sed voluit etiam omnes donare, et se propter alios donasse dixit; ne multi propter unum diutius contristarentur.
PL 16, 495Bしかも彼自身が赦しただけでなく、すべての者が赦すことをも望み、他の人々のために自分も赦したと言った。一人のために多くの人が、さらに長く悲しむことのないようにするためである。
De poenitentia libri duo 1.17.8
Si cui, inquit, donastis, et ego; nam et ego propter vos in persona Christi, ut non circumveniamur a Satana; nec enim versutias ejus ignoramus (Ibid., 10) . Recte potest serpentem cavere, qui ejus potest versutias non ignorare, quae multae ad nocendum sunt.
PL 16, 495B彼は言う。「汝らが誰かを赦したなら、私も赦す。私もまた、汝らのために、キリストの人格において〔赦したのである〕。サタンにだまされないためである。その策略を、我々は知らないわけではない」(二コリント2:10)。蛇に用心することができるのは、その策略を知らずにいない者である。その策略は、害をなすために数多い。
De poenitentia libri duo 1.17.9
Vult semper nocere, semper circumvenire; ut mortem inferat: sed debemus cavere ne remedium nostrum fiat ejus triumphus; circumvenimur enim ab eo, si per nimiam tristitiam pereat, qui potest liberari per indulgentiam.
PL 16, 495B彼は常に害をなそうとし、常にだまそうとする。死をもたらすためである。だが我々は、我々の救いの薬が彼の勝利とならないよう用心せねばならない。というのも、赦しによって解放されうる者が、過度の悲しみのために滅びるなら、我々は彼にだまされているからである。
De poenitentia libri duo 1.17.10
94. Et ut sciremus quia de baptizato dicit, addidit: Scripsi vobis in epistola, ne commisceamini fornicariis hujus mundi (I Cor. V, 9) .
PL 16, 495B94. そして、彼が洗礼を受けた者について語っていることを我々が知るように、こう付け加えた。「私は手紙で汝らに書いた。この世の淫行者たちと交わるなと」(一コリント5:9)。
De poenitentia libri duo 1.17.11
Et infra subjunxit: Nunc autem scripsi vobis, non commisceri, si quis frater nominatur fornicator,aut avarus, aut idolis serviens (Ibid., 11) . Quos simul junxit ad poenam, simul voluit etiam ad veniam pertinere.
PL 16, 496Aそしてのちに続けて言った。「今や私は汝らに書いた、兄弟と呼ばれる者が、淫行者、あるいは貪欲な者、あるいは偶像に仕える者であるなら、交わってはならないと」(一コリント5:11)。彼は、これらの者たちを刑罰において一つに結びつけたと同時に、赦しにも等しく関わることを望んだ。
De poenitentia libri duo 1.17.12
Si quis autem talis est, inquit, cum hoc nec cibum sumas (Ibid.) . Quam severus pertinacibus, quam indulgens rogantibus! Adversum illos Christi armatur injuria, his Christi invocatio suffragatur.
PL 16, 496A「そのような者がいるなら、その者と食物をともにとることすらするな」と彼は言う(一コリント5:11)。頑なな者たちにはなんときびしく、願う者たちにはなんと寛大なことか。前者に対してはキリストが受けた不正が武器とされ、後者にはキリストを呼び求めることが助けとなる。
De poenitentia libri duo 1.17.13
95. At ne quis forte eo moveatur, quia scriptum est: Tradidi hujusmodi hominem Satanae in interitum carnis (Ibid., 5) , et dicat: Quomodo potuit ad veniam pertinere, cujus omnis interierat caro; cum manifestum sit in utroque redemptum hominem, in utroque salvari: neque animam sine carne, neque carnem sine anima, cum sibi sint gestorum operum consortiis copulatae, sine consortio vel poenae esse vel praemii?
PL 16, 496A95. だが、「私はこのような人間を、肉の滅びのためにサタンに渡した」と書かれていること(一コリント5:5)に心を動かされて、こう言う者がいるかもしれない。「その肉がことごとく滅びた者に、どうして赦しが関わりえたのか。人は両方において贖われ、両方において救われることは明らかである。魂が肉なしに、肉が魂なしに、刑罰の連帯も報いの連帯もなくありうるだろうか。両者は、なされた業の連帯によって互いに結ばれているのに」。
De poenitentia libri duo 1.17.14
Is sibi responsum hoc habeat, quod interitus non consummatam absumptionem carnis significet, sed castigationem.
PL 16, 496Bその者は、次の答えを得るがよい。「滅び」とは、肉が完全に消滅することではなく、懲らしめを意味する、と。
De poenitentia libri duo 1.17.15
Sicut enim mortuus peccato, Deo vivit: ita illecebrae carnis intereunt, et cupiditatibus suis moritur caro: ut castitati caeterisque bonis operibus reviviscat. 96. Et quod aptius exemplum, quam de matre sumamus?
PL 16, 496Bというのも、罪に対して死んだ者が神に対して生きるように、肉の誘惑は滅び、肉はその欲望に対して死ぬのであり、それは肉が貞潔とその他の善い業のために生き返るためだからである。96. では、母から取る例よりふさわしい例があろうか。
De poenitentia libri duo 1.17.16
Namque ipsa de qua assumpti sumus, terra, intermisso exercitio cultuque, videtur deserta: et aut vinetis quibus consitus est ager, aut oleis moritur; succum tamen proprium velut quamdam sui animam non amittit.
PL 16, 496B我々がそこから取られた当の土は、耕作と手入れが中断されると、荒れ果てたように見える。ブドウが植えられた畑ならブドウが、オリーブが植えられた畑ならオリーブが枯れる。だが、それでも自らの養分を、いわば自らの魂のように失わない。
De poenitentia libri duo 1.17.17
Denique repetita cultione, et creditis seminibus, quibus habilis aestimatur, feracior assurgit fructibus. Non ergo alienum si etiam nostra caro interire sic dicitur; ut repressa magis, quam absumpta credatur.
PL 16, 496B実に、耕作が再開され、それに適していると見なされる種を託されると、いっそう豊かに実を結んで立ち上がる。したがって、我々の肉が滅びると言われるのも、異質なことではない。それは消し去られたというより、抑えられたと信じられるべきである。