De poenitentia libri duo 1.8.1
Quanta discipulis suis Christus contulerit. Novatianos dum manus imponunt ac baptismum conferunt, a se ipsis redargui; quippe quod eadem auctoritate peccata remittantur in poenitentia atque in baptismate. Ad extremum eorum tumor maxime Dominico exemplo castigatur.
PL 16, 476Cキリストが弟子たちにどれほど多くを与えたか。ノウァティアヌス派は、手を置き洗礼を授けるとき、自分自身によって論破されている。悔い改めにおいても洗礼においても、同じ権威によって罪が赦されるからである。最後に、彼らの思い上がりが、とりわけ主の模範によって戒められる。
De poenitentia libri duo 1.8.2
34. Vult Dominus plurimum posse discipulos suos, vult a servulis suis ea fieri in nomine suo, quae faciebat ipse positus in terris (Joan. XIV, 12) . Denique ait: Et majora his facietis (Matth. X, 8) . Dedit ut mortuos suscitarent.
PL 16, 476D34. 主は、弟子たちが大いに力を持つことを望み、地上にいた自分が行っていたことを、自分の名において小さな僕たちが行うことを望む(ヨハネ14:12)。実に主は言う。「これらよりも大きなことを汝らは行う」(マタイ10:8)〔引照は刷りのまま。引かれた句はヨハネ14:12 に当たり、マタイ10:8 は続く「死者をよみがえらせる」に当たる〕。死者をよみがえらせる力を与えたのである。
De poenitentia libri duo 1.8.3
Et cum ipse Saulo reddere posset usum videndi, eum tamen ad Ananiam discipulum suum misit; ut ejus benedictione Saulo refunderentur oculi, quos amiserat (Act. IX, 7) .
PL 16, 477A主自身がサウロに視力を戻すことができたのに、それでもサウロを弟子アナニアのもとに遣わした。アナニアの祝福によって、サウロが失っていた目が戻されるようにするためである(使徒言行録9:7)。
De poenitentia libri duo 1.8.4
Petrum quoque secum in mari jussit ambulare, et quia titubavit, reprehendit illico, eo quod doni gratiam fidei pusillitate minuisset (Matth. XIV, 29) . Dedit etiam discipulis ut lux mundi essent per gratiam (Matth. V, 14) , qui erat ipse lux mundi.
PL 16, 477Aペトロにも、海の上を自分とともに歩くよう命じ、ペトロがよろめくと、すぐさま叱った。信仰の乏しさによって賜物の恩寵を減らしたからである(マタイ14:29)。また弟子たちにも、恩寵によって世の光であるようにと与えた(マタイ5:14)。主自身が世の光であった。
De poenitentia libri duo 1.8.5
Et quia descensurus esset e coelo, et in coelum ascensurus, Eliam ad coelum levavit (IV Reg. II, 11) , inde eum in terris complacito redditurus tempore. Baptizaturus quoque in Spiritu sancto et igne (Matth. III, 11) per Joannem baptismatis sacramenta praemisit.
PL 16, 477A天から降り、天に昇ろうとしていた主は、エリヤを天に上げ(列王記四2:11)、そののち、定めた時に彼を地に戻そうとした。聖なる霊と火によって洗礼を授けようとして(マタイ3:11)、ヨハネを通して洗礼の秘跡を先立てた。
De poenitentia libri duo 1.8.6
35. Omnia denique donavit discipulis suis, de quibus ait: In nomine meo daemonia ejicient, linguis loquentur novis, serpentes tollent; et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit: supra aegros manus imponent, et bene habebunt (Marc. XVI, 17, 18) .
PL 16, 477B35. 実に、主はすべてを弟子たちに与えた。弟子たちについて主は言う。「私の名によって悪霊を追い出し、新しい言葉を語り、蛇を取り上げる。何か死をもたらすものを飲んでも、害を受けない。病人に手を置けば、癒やされる」(マルコ16:17、18)。
De poenitentia libri duo 1.8.7
Omnia ergo dedit, sed nulla in his hominis potestas est, ubi divini muneris gratia viget. 36. Cur ergo manus imponitis, et benedictionis opus creditis, si quis forte revaluerit aegrotus? Cur praesumitis aliquos a colluvione diaboli per vos mundari posse?
PL 16, 477Bこのように主はすべてを与えたが、神の賜物の恩寵が働くところでは、そこに人間の権能は何もない。36. それならなぜ諸君は手を置き、もし病人が回復することがあれば、それを祝福の働きと信じるのか。なぜ諸君は、諸君によってある者たちを悪魔の汚濁から清めうると、あえて主張するのか。
De poenitentia libri duo 1.8.8
Cur baptizatis, si per hominem peccata dimitti non licet? In baptismo utique remissio peccatorum omnium est: quid interest, utrum per poenitentiam, an per lavacrum hoc jus sibi datum sacerdotes vindicent? Unum in utroque mysterium est.
PL 16, 477Bなぜ洗礼を授けるのか。人を通して罪が赦されてはならないのなら。洗礼においては、すべての罪の赦しがある。司教たちが、自らに与えられたこの権利を、悔い改めによって主張するのと、洗いによって主張するのと、何の違いがあろうか。どちらにも一つの奥義がある。
De poenitentia libri duo 1.8.9
37. Sed dicis quia in lavacro operatur mysteriorum gratia. Quid in poenitentia? Nonne Dei nomen operatur? Quid ergo? Ubi vultis, vindicatis vobis Dei gratiam: ubi vultis, repudiatis?
PL 16, 477C37. しかし汝は、洗いにおいては奥義の恩寵が働くと言う。では悔い改めにおいてはどうか。神の名が働くのではないのか。ではどうか。諸君は、望む所では神の恩寵を自分のものとして主張し、望む所では退けるのか。
De poenitentia libri duo 1.8.10
Sed hoc insolentis arrogantiae, non sancti timoris est; ut fastidio vobis sint, qui volunt agere poenitentiam. Perpeti videlicet flentium lacrymas non potestis.
PL 16, 477Cだがこれは、不遜な傲慢であって、聖なる畏れではない。悔い改めようとする者たちが、諸君には忌まわしいというのは。確かに、嘆く者の涙に耐えることが、諸君にはできない。
De poenitentia libri duo 1.8.11
Non ferunt oculi vestri vilia vestimentorum, illuviem sordidatorum, superbo oculo et tumido corde delicati mei, indignanti voce dicentes singuli: Nolite me tangere, quia mundus sum.
PL 16, 477C諸君の目は、粗末な衣や、汚れた衣の者たちの不潔さに耐えない。私の気難しい方々よ〔delicati mei は皮肉な呼びかけ(呼格)と取った〕、諸君は高慢な目と膨れ上がった心で、憤った声で一人ひとり言う。「私に触れるな。私は清い」と。
De poenitentia libri duo 1.8.12
38. Dicit quidem Dominus ad Mariam Magdalenam: Noli me tangere (Joan. XX, 17) ; sed non dixit, quia mundus sum, qui mundus erat: tu audes, Novatiane, mundum te dicere, qui etsi operibus mundus esses, hoc solo verbo fieres immundus?
PL 16, 477C38. 主はマグダラのマリアに言う。「私に触れるな」(ヨハネ20:17)。しかし清かった主は、「私は清い」とは言わなかった。ノウァティアヌスよ、汝は自分を清いと言うのか。たとえ行いにおいて清くあっても、このひと言によって汚れた者となるのに。
De poenitentia libri duo 1.8.13
Esaias dicit: O miser ego, et compunctus corde; quia cum sim homo, et immunda labia habeam, in medio quoque populi immunda labia habentis habitem (Esai. VI, 5) ! et tu dicis, mundus sum, cum mundus non sit, ut scriptum est, nec unius diei infans (Job. XIV, 4) ?
PL 16, 478Aイザヤは言う。「ああ、私は惨めだ、心を刺された者だ。私は人でありながら、汚れた唇を持ち、汚れた唇を持つ民の真ん中に住んでいるからだ」(イザヤ6:5)。それなのに汝は「私は清い」と言う。書かれているとおり、生後一日の幼子さえ清くないのに(ヨブ記14:4)。
De poenitentia libri duo 1.8.14
David dicit: Et a delicto meo munda me (Psal. L, 4) , quem utique misericordem saepe Domini justificavit gratia: tu mundus, cum tam injustus sis, ut non miserearis; ut festucam in oculo fratris tui videas, trabem autem quae in oculo tuo est, non consideres (Matth. VII, 3) ?
PL 16, 478Aダビデは言う。「私の罪からも私を清めよ」(詩篇50:4)。主の恩寵がしばしば義とした、慈しみ深い者であったダビデである。汝は清いというのか。憐れまないほど不義でありながら。汝は、兄弟の目の中の塵は見るが、自分の目の中の梁には思いを致さない(マタイ7:3)のに。
De poenitentia libri duo 1.8.15
Immundus enim apud Deum omnis iniquus. Quid autem injustius, quam ut velis tibi dimitti peccata tua, cum roganti ipse non putes remittenda? Quid injustius, quam ut te justifices, in quo damnas alterum; cum graviora committas?
PL 16, 478A不法な者は皆、神のもとで汚れているからである。しかも、自分の罪は赦してほしいと望みながら、乞う者には赦すべきでないと自ら考えること以上に、不義なことがあろうか。他者を断罪するその点で自分を義とし、より重い罪を犯していること以上に、不義なことがあろうか。
De poenitentia libri duo 1.8.16
39. Denique remissionem celebraturus peccatorum nostrorum Dominus Jesus dicenti sibi Joanni: Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me! respondit: Sine modo; sic enim decet nos implere omnem justitiam (Matth. III, 14, 15) .
PL 16, 478B39. 実に、主イエスは我々の罪の赦しを祝おうとして、自分に「私こそ汝から洗礼を受けねばならないのに、汝が私のところに来るのか」と言うヨハネに、こう答えた。「今は許せ。このようにして、我々があらゆる正義を満たすのがふさわしい」(マタイ3:14、15)。
De poenitentia libri duo 1.8.17
Et Dominus quidem venit ad peccatorem, cum peccatum ipse non haberet; et baptizari voluit, cui mundari necesse non erat: vos quis ferat, qui putatis vobis opus non esse mundari per poenitentiam; quia mundatos vos esse dicitis per gratiam, quasi jam peccare vobis impossibile sit?
PL 16, 478Bまた主は、自らは罪を持たないのに、罪人のもとに来た。洗礼を受けようとしたのは、清められる必要のない者であった。諸君は、悔い改めによって清められる必要はないと考え、すでに恩寵によって清められていると言う。まるで、もう罪を犯すことが自分たちにはありえないかのように。誰が諸君に耐えようか。