De poenitentia libri duo 2.8.1
Ad confessionem et lacrymas urgere pergens ad se convertit orationem. Et ubi significavit desiderium emundandorum Domini pedum instar evangelicae mulieris, in cujus actione traditam poenitentiae formam dicit; si quis tamen hujus exemplaris perfectionem non assequatur, nihilominus Christum ad sepulcrum illius accessurum.
PL 16, 512D告白と涙を迫り続けながら、話を自分自身に向け替える。そして、福音書の女にならって主の足を清めたいという願いを示したのち、その女の行いのうちに悔い改めの型が伝えられていると言う。だがもし誰かがこの手本の完全さに及ばなくても、それでもキリストはその者の墓に来るだろうと言う。
De poenitentia libri duo 2.8.2
Eum ut se in suo invisat ac resuscitet demississimo animo rogat; maxime vero ut det condolere peccatoribus, quorum delicta suis ipsius leviora esse persuasum habet.
PL 16, 513A彼に、自分の墓を訪れてよみがえらせてくれるよう、ごく謙った心で願う。とりわけ、罪人たちとともに痛むことを与えてくれるよう願う。罪人たちの罪は自分自身の罪より軽いと、彼は確信しているからである。
De poenitentia libri duo 2.8.3
Non ergo insultandum iis pro quibus mortuus est Christus, a quo inter stipulas quas non negligit, se quoque colligi desiderat. 66. Ostende igitur medico vulnus tuum, ut sanari possis. Etsi non monstraveris, novit: sed a te expetit audire vocem tuam.
PL 16, 513Aそれゆえ、キリストがその人々のために死んだ者たちを、あざけってはならない。自分もまた、キリストが見捨てない藁の中から、キリストに集められることを、彼は願う。66. だから、癒やされうるように、医者にあなたの傷を見せよ。見せなくても医者は知っているが、あなたの声を聞くことをあなたに求める。
De poenitentia libri duo 2.8.4
Absterge lacrymis cicatrices tuas. Sic peccatum mulier illa in Evangelio (Matth. IX, 22), fetoremque sui erroris abstersit, sic culpam diluit; cum Jesu pedes lacrymis lavat.
PL 16, 513A涙であなたの傷痕を拭え。福音書のあの女は(マタイ9:22)、こうして罪と自らの誤りの悪臭とを拭い去り、イエスの足を涙で洗うとき、こうして咎を洗い流した。
De poenitentia libri duo 2.8.5
67. Utinam mihi quoque pedum tuorum lutum, Jesu, reserves, quos dum in me deambulas, inquinasti? Utinam sordes vestigiorum tuorum detergendas mihi offeras, quas ego actu meo tuis affixi gressibus! Sed unde mihi aqua viva, qua pedes tuos possim lavare?
PL 16, 513B67. イエスよ、汝が私のうちを歩く間に汚した汝の足の泥を、私にも残しておいてくれればよいのに。汝の足跡の汚れを、洗い清めるべきものとして、私に差し出してくれればよいのに。その汚れは、私が自分の行いによって、汝の歩みに付けたものである。だが、汝の足を洗えるような生きた水を、私はどこから得ようか。
De poenitentia libri duo 2.8.6
Si aquam non habeo, habeo lacrymas, quibus dum pedes tuos lavo, utinam me ipsum diluam! Unde mihi, ut de me dicas: Dimissa sunt ejus peccata multa, quoniam dilexit multum (Luc. VII, 47) ?
PL 16, 513B水を持たないなら、涙を持っている。その涙で汝の足を洗いながら、私自身も洗い清められればよいのに。どうすれば、汝が私について「彼の多くの罪は赦された。多く愛したからである」(ルカ7:47)と言ってくれるのか。
De poenitentia libri duo 2.8.7
Plus debuisse me fateor, et plus dimissum mihi qui de forensium strepitu jurgiorum, et a publicae terrore administrationis ad sacerdotium vocatus sum; et ideo vereor ne ingratus inveniar, si minus diligam, cui plus dimissum est (Ibid., 44) .
PL 16, 513B私は、より多く負い、より多く赦されたと告白する。私は法廷の訴訟の喧噪から、公の行政の恐怖から、司教職へと召されたからである。それゆえ、より多く赦された者でありながら、より少なく愛するなら、恩知らずと見られはしまいかと恐れる(ルカ7:44)。
De poenitentia libri duo 2.8.8
68. Sed non omnes mulierem istam aequare possunt, quae etiam Simoni, qui prandium Domino dabat, merito praelata est: quae omnibus qui volunt veniam promereri, magisterium praestitit osculando pedes Christi, lacrymis lavando, tergendo crinibus, ungendo unguento.
PL 16, 513C68. しかし、誰もがこの女に並べるわけではない。彼女は、主に食事を供したシモンよりも、当然のごとく優先された。彼女は、赦しを得ようとするすべての者に、キリストの足に口づけし、涙で洗い、髪で拭い、香油を塗ることによって、手本を示したのである。
De poenitentia libri duo 2.8.9
69. In osculo insigne charitatis est; et ideo dicit Dominus Jesus: Osculetur me ab osculo oris sui (Cant. I, 1) .
PL 16, 513C69. 口づけには愛の顕著なしるしがある。それゆえ主イエスは言う。「その口の口づけで、彼が私に口づけするように」(雅歌1:1)。
De poenitentia libri duo 2.8.10
Capilli quid significant, nisi ut noveris, inclinata omni infularum dignitate saecularium, obsecrandam indulgentiam; ut ad terram flens te ipse prosternas, ut humi jacens moveas misericordiam? In unguento quoque bonae conversionis exprimitur odor.
PL 16, 514A髪が何を意味するか。世俗の頭飾りの威厳をすべて低くして、赦しを乞い求めなければならないこと、地にひれ伏して泣き、地に伏して慈しみを動かさなければならないことを、あなたが知るためでなくて何であろうか。また香油においては、善い回心の香りが表される。
De poenitentia libri duo 2.8.11
Rex nempe erat David, et dicebat: Lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis stratum meum rigabo (Psal. VI, 7) . Et ideo tantam gratiam meruit, ut ex ejus familia virgo eligeretur, quae nobis partu proprio Christum ederet.
PL 16, 514A実にダビデは王であったが、こう言っていた。「私は夜ごとに私の寝床を洗い、涙で私の床を潤そう」(詩篇6:7)。それゆえ彼は、その一族からおとめが選ばれ、自らの出産によって我々にキリストを産むという、これほどの恩寵に値したのである。
De poenitentia libri duo 2.8.12
Ideo et ista in Evangelio praedicatur mulier. 70. Tamen si hanc aequare non possumus, scit Dominus Jesus et infirmis subvenire, ubi non est quae possit parare convivium, quae deferre unguentum (Joan. XII, 7) , quae fontem aquae vivae secum portare.
PL 16, 514Aそれゆえ、この女も福音書で称えられている。70. しかし、この女に並べないとしても、主イエスは弱い者たちをも助けることを知っている。宴を整えることのできる女も、香油を運ぶことのできる女(ヨハネ12:7)も、生ける水の泉を自分とともに携えることのできる女もいないところで。
De poenitentia libri duo 2.8.13
Venit ipse ad sepulcrum. 71. Utinam ergo ad hoc monumentum meum digneris accedere (Joan. XI, 34) , Domine Jesu, tuis me lacrymis laves; quoniam durioribus oculis non habeo tantas lacrymas, ut possim mea lavare delicta!
PL 16, 514B主自身が墓に来る。71. どうか、この私の墓にも来てくれるように(ヨハネ11:34)。主イエスよ、汝の涙で私を洗え。私の目は硬く、私の罪を洗えるほどの涙を持たないからである。
De poenitentia libri duo 2.8.14
Si illacrymaveris pro me, salvus ero: si dignus fuero lacrymis tuis, fetorem abstergo delictorum omnium: si fuero dignus ut paulisper illacrymes, vocabis me de monumento hujus corporis, et dices: Exi foras (Ibid., 43) , ut non intra corporis hujus angustias inclusae teneantur cogitationes meae: sed egrediantur ad Christum, in lumine versentur; ut non cogitem opera tenebrarum, sed opera lucis.
PL 16, 514Bもし汝が私のために涙を流すなら、私は救われる。もし私が汝の涙に値するなら、私はすべての罪の悪臭を拭い去ることになる。もし私が、汝がしばらく涙を流すに値するなら、汝は私をこの体の墓から呼び出し、「外へ出よ」(ヨハネ11:43)と言うだろう。それにより、私の思いが、この体の狭さの内に閉じ込められたままでなく、キリストのもとへ出て行き、光の中にとどまり、私が闇の業ではなく光の業を思うようになるだろう。
De poenitentia libri duo 2.8.15
Qui enim peccatum cogitat, intra suam conscientiam studet se ipse includere. 72. Voca ergo foras servum tuum.
PL 16, 514B実に、罪を思う者は、自分の良心の内に自ら閉じこもろうとするのである。72. だから、汝の僕を外に呼べ。
De poenitentia libri duo 2.8.16
Quamvis ligatus vinculis peccatorum meorum, vinctos habeam pedes, innexas manus, et cogitationibus et operibus mortuis jam sepultus; te vocante, liber egrediar, et inveniar unus de discumbentibus in convivio tuo, et domus tua pretioso replebitur unguento; siquidem redimere dignatus es, custodieris.
PL 16, 514C私は私の罪の縛りに縛られ、足を縛られ、手を絡められ、死んだ思いと死んだ業のうちに、すでに葬られているが、汝が呼べば、自由の身となって出て行き、汝の宴で食卓に着く者たちの一人として見いだされ、汝の家は高価な香油で満たされるだろう。贖うことをよしとしたのだから、汝は守るであろう〔custodieris は未来完了形。文意から「守るであろう」と取った〕。
De poenitentia libri duo 2.8.17
Dicetur enim: Ecce ille non in Ecclesiae nutritus sinu, non edomitus a puero, sed raptus a tribunalibus, abductus de vanitatibus saeculi hujus, a praeconis voce ad psalmistae assuefactus canticum, in sacerdotio manet non virtute sua, sed Christi gratia, et inter convivas mensae coelestis recumbit.
PL 16, 514C実際、こう言われるだろう。「見よ、あの者は教会の懐で育てられず、幼いころから馴らされもせず、法廷から奪い取られ、この世の空しさから引き離され、触れ役の声から詩篇詠唱者の歌に慣らされて、自らの徳によってではなく、キリストの恩寵によって司教職にとどまり、天の食卓の客たちの間に席に着いている」と。
De poenitentia libri duo 2.8.18
73. Serva, Domine, munus tuum, custodi donum quod contulisti etiam refugienti. Ego enim sciebam quod non eram dignus vocari episcopus; quoniam dederam me saeculo huic: sed gratia tua sum quod sum.
PL 16, 515A73. 主よ、汝の賜物を守れ。逃げようとした者にさえ汝が与えた贈り物を保て。私は、自分が司教と呼ばれるにふさわしくないことを知っていた。この世に身を委ねていたからである。しかし汝の恩寵によって、私は今の私である。
De poenitentia libri duo 2.8.19
Et sum quidem minimus omnium episcoporum et infimus merito; tamen quia et ego laborem aliquem pro sancta Ecclesia tua suscepi, hunc fructum tuere; ne quem perditum vocasti ad sacerdotium, eum sacerdotem perire patiaris.
PL 16, 515A実に私は、すべての司教のうち最も小さく、当然ながら最も低い者である。しかし私も、汝の聖なる教会のために何らかの労苦を負ったのだから、この実りを守れ。滅んでいた者を汝が司教職に召したのに、その者が司教として滅びることを許すな。
De poenitentia libri duo 2.8.20
Ac primum da ut condolere norim peccantibus affectu intimo; haec enim summa virtus, quia scriptum est: Et non gaudebis super filios Juda in die perditionis eorum, et ne magna loquaris in die tribulationis eorum (Abdi., 12) : sed quotiescumque peccatum alicujus lapsi exponitur, compatiar: nec superbe increpem, sed lugeam et defleam; ut dum alium fleo, me ipsum defleam dicens: Justificata est magis Thamar, quam ego (Gen. XXXVIII, 26) .
PL 16, 515Aまず、罪を犯す者たちとともに心の底から痛むことを、私が知るよう与えよ。これこそ最高の徳だからである。書かれている。「ユダの子らの滅びの日に、汝は喜ぶな。彼らの苦難の日に、大言を吐くな」(オバデヤ12)。しかし、誰か堕ちた者の罪が語られるたびに、私は共に苦しみ、傲慢にとがめることなく、悲しみ、嘆こう。他人を嘆きながら、私自身を嘆き、こう言うために。「タマルは私よりも義とされた」(創世記38:26)。
De poenitentia libri duo 2.8.21
74. Fortasse adolescentula lapsa sit, occasionibus quae delictorum fomites sunt, decepta ac praecipitata sit; peccamus et seniores.
PL 16, 515B74. ある若い娘が堕ちたとしよう。罪の火種となる機会に欺かれ、突き落とされたのかもしれない。しかし我々年長者もまた罪を犯す。
De poenitentia libri duo 2.8.22
Repugnat in nobis lex hujus carnis, legi mentis nostrae, et captivos nos trahit in peccatum, ut faciamus quod nolumus (Rom. VII, 23) . Illi de aetate suppetit excusatio, mihi jam nulla; illa enim debet discere nos docere.
PL 16, 515Bこの肉の法則が、我々のうちで、我々の精神の法則に逆らい、我々を捕らえて罪へと引きずり、我々が望まないことを行わせる(ローマ7:23)。彼女には年齢という弁解があるが、私にはもはやない。彼女は学ぶべきで、我々は教えるべきだからである〔底本は discere と docere のあいだに句読点を欠く。「彼女は学び、我々は教える」と取った〕。
De poenitentia libri duo 2.8.23
Ergo justificata est magis Thamar, quam ego (I Tim. VI, 10) . 75. Incusamus alicujus avaritiam, recordemur si nihil ipsi avare fecimus: et si fecimus, quoniam radix est malorum avaritia, et tamquam sub terra occulte in nostro serpit corpore, dicamus singuli: Justificata est magis Thamar, quam ego.
PL 16, 515Bゆえに、タマルは私よりも義とされた(一テモテ6:10)〔ミーニュの引照は、あとの「貪欲は諸悪の根」に付くべきものらしい〕。75. 我々は誰かの貪欲を責める。ならば、自分は貪欲なことを何もしなかったかを思い起こそう。もししたなら、貪欲は諸悪の根であり、地の下のように我々の体のうちにひそかに這っているのだから、我々一人一人が言おう。「タマルは私よりも義とされた」と。
De poenitentia libri duo 2.8.24
76. Si commoti fuerimus in quemquam graviter, leviorem causam laicus habet quam episcopus, eo quod commotus egerit aliquid; retractemus nobiscum, et dicamus: Justificatus est magis iste, qui commotionis arguitur, quam ego.
PL 16, 515C76. 我々が誰かに対して激しく心を乱されたなら――心を乱されて何かをしたことについては、俗人のほうが司教よりも軽い事情をもつ〔eo quod 以下の係りは定かでない。leviorem causam にかけて「心を乱されて何かをしたことについては」と取った〕――、我々は自分自身と考え直して言おう。「怒りを責められているこの者は、私よりも義とされた」と。
De poenitentia libri duo 2.8.25
Haec enim si dicamus, ipsi nobis cavemus; ne dicat nobis Dominus Jesus, aut quisquam de discipulis ejus: Festucam in oculo fratris tui vides; trabem autem quae in oculo tuo est, non vides.
PL 16, 515C実際、こう言うなら、我々は自分自身に用心することになる。主イエス、あるいはその弟子の誰かが、我々にこう言わないように。「汝は兄弟の目にある塵を見るが、自分の目にある梁は見ない」。
De poenitentia libri duo 2.8.26
Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis ejicere festucam de oculo fratris tui (Matth. VII, 4, 5) .
PL 16, 515C「偽善者よ、まず自分の目から梁を取り除け。そうすれば、兄弟の目から塵を取り除くことがはっきり見えるだろう」(マタイ7:4, 5)。
De poenitentia libri duo 2.8.27
77. Non ergo erubescamus dicere graviorem nostram culpam esse, quam ejus quem arguendum putamus; quia dixit hoc Judas qui arguebat Thamar; et recordatus suam ipse culpam, ait: Justificata est magis Thamar, quam ego (Gen. XXXVIII, 26) .
PL 16, 515D77. だから、非難すべきと我々が考える者の咎よりも、我々の咎のほうが重いと言うことに、赤面しないようにしよう。タマルを非難していたユダがこう言ったのであり、自分の咎を思い出して言ったのである。「タマルは私よりも義とされた」(創世記38:26)。
De poenitentia libri duo 2.8.28
In quo et altitudo mysterii est, et morale praeceptum: et ideo culpae ejus deputatum non est; quia ipse se accusavit prius, quam ab aliis accusaretur.
PL 16, 516Aここには奥義の深みがあり、道徳の教えがある。ユダの咎が彼に負わされなかったのは、他の人々に告発される前に、自ら自分を告発したからである。
De poenitentia libri duo 2.8.29
78. Non ergo gaudeamus super alicujus peccato, sed magis lugeamus; quia scriptum est: Noli supergaudere mihi, inimica mea; quia cecidi: sed resurgam; quoniam si sedero in tenebris, Dominus illuminabit me.
PL 16, 516A78. だから、誰かの罪を喜ぶのではなく、むしろ悲しもう。書かれているからである。「私の敵よ、私のことで喜ぶな。私は倒れたが、起き上がる。闇の中に座っていても、主が私を照らすからだ」。
De poenitentia libri duo 2.8.30
Iram Domini sustinebo, quia peccavi ei; donec justificet causam meam, et faciat judicium meum, et educat me ad lumen, et videbo justitiam ejus: et videbit inimica mea, et cooperietur confusione, quae dicit ad me: Ubi est Dominus Deus tuus?
PL 16, 516A「私は主の怒りを負おう。主に罪を犯したからだ。主が私の訴えを義とし、私の裁きを行い、私を光へと導き出し、私が主の正義を見るまで。そして私の敵は見て、混乱に覆われるだろう。彼女は私に言う。『汝の主なる神はどこにいるのか』と」。
De poenitentia libri duo 2.8.31
Oculi mei videbunt eam, et erit in conculcationem sicut lutum in via (Mich. VII, 8 et seq.) . Nec immerito, quoniam qui lapsu alieno gaudet, diaboli gaudet victoria.
PL 16, 516A「私の目は彼女を見る。彼女は道の泥のように踏みつけられるだろう」(ミカ7:8以下)。それも当然である。他人の堕落を喜ぶ者は、悪魔の勝利を喜んでいるからである。
De poenitentia libri duo 2.8.32
Et ideo doleamus magis cum audimus perisse hominem, pro quo Christus mortuus est, qui nec in messe stipulam negligit.
PL 16, 516Bだから、キリストがその者のために死んだ人が滅んだと聞くとき、我々はいっそう痛もう。キリストは収穫の中の藁さえ見捨てないのである。
De poenitentia libri duo 2.8.33
79. Atque utinam hanc stipulam in messe, hoc est, inanem avenam fructus mei non abjiciat, sed colligat, sicut ait quidam: Heu me, quia factus sum sicut qui colligit stipulam in messe, et racemum in vindemia (Mich. VII, 1) ! ut vel primitiva manducet in me gratiae suae, etsi posteriora non approbet.
PL 16, 516B79. そして願わくは、収穫の中のこの藁、すなわち私の実りの空虚なカラスムギを、キリストが捨てず、集めてくれるように。ある者が言うとおりである。「ああ、私は、収穫の中で藁を拾う者、ブドウの収穫のあとで房を拾う者のようになった」(ミカ7:1)。せめて、キリストがその恩寵の初物を私のうちに味わうために。たとえあとのものを承認しなくとも。