De poenitentia libri duo 1.3.1
Iisdem Novatianis veniam gravioribus tantum criminibus abs se denegari opponentibus, respondet S. Doctor hac sententia ab illis sectae suae parentem rursus damnari, et offendi ipsummet Deum, qui peccatorum quorumlibet remittendorum fecit potestatem: sed majoribus delictis majorem quoque poenitentiam adhibendam esse.
PL 16, 469A同じノウァティアヌス派が、自分たちが赦しを拒むのは重い罪に限ると反論するのに対し、聖なる博士は、この判定によって彼らは自分たちの派の父をふたたび断罪しており、どんな罪でも赦す権能を設けた神自身を傷つけている、ただし、より重い罪にはより大きな悔い改めを用いねばならない、と答える。
De poenitentia libri duo 1.3.2
Adjicit autem ipsos in hoc perversos sese praebere, quod hujusmodi culparum distinctio severitatis materiam Deo relinquat: cujus misericordiam in incarnatione Christi adeo mirabiliter emicantem imitari detrectant.
PL 16, 469Bさらに博士は、彼らがこの点でねじれていることを付け加える。このような咎の区別は、神に厳しさの口実を残すことになる。ところが、キリストの受肉にこれほど驚くべきしかたで輝き出た神の慈しみを、彼らは模倣しようとしない。
De poenitentia libri duo 1.3.3
10. Sed aiunt se, exceptis gravioribus criminibus, relaxare veniam levioribus. Non hoc quidem auctor vestri erroris Novatianus, qui nemini poenitentiam dandam putavit; ea scilicet contemplatione, ut quod ipse non posset solvere, non ligaret; ne ligando sperari a se faceret solutionem.
PL 16, 469B10. しかし彼らは、より重い罪を除いて、より軽い罪には赦しを与えると言う。だが、諸君の誤りの創始者ノウァティアヌスはそうではなかった。彼は誰にも悔い改めを与えるべきでないと考えたのである。それは、自分が解けないものは縛らない、縛ることで自分に解きが期待されるようにならない、という考えからであった。
De poenitentia libri duo 1.3.4
In eo igitur patrem vestrum propria damnatis sententia, qui distinctionem peccatorum facitis, quae solvenda a vobis putetis, et quae sine remedio esse arbitremini: sed Deus distinctionem non facit, qui misericordiam suam promisit omnibus, et relaxandi licentiam sacerdotibus suis sine ulla exceptione concessit (De Poenit., dist. 1, cap. Deus) .
PL 16, 469Bしたがって諸君は、罪を区別して、自分たちが解くべきものと、救いのないものとを判じることで、自分たちの父を自らの判定によって断罪している。しかし神は区別をしない。神は自らの慈しみをすべての者に約束し、例外なく自分の司教たちに赦す許可を与えた(『教令集』第2部『悔悛について』第1区分「Deus」法文)。
De poenitentia libri duo 1.3.5
Sed qui culpam exaggeraverit, exaggeret etiam poenitentiam; majora enim crimina majoribus abluuntur fletibus.
PL 16, 469Cしかし、咎を大きくした者は、悔い改めをも大きくせよ。より重い罪は、より大きな涙で洗い清められるからである。
De poenitentia libri duo 1.3.6
Ita nec Novatianus probatur, qui veniam interclusit omnibus: nec vos imitatores ejusdem et condemnatores; quia ibi minuitis studia poenitentiae, ubi augeri oportet; quia graviora peccata majoribus sustentanda fulcris docuit Christi misericordia.
PL 16, 469Cこうして、すべての者に赦しを閉ざしたノウァティアヌスは是認されないし、同じ者の模倣者であり断罪者である諸君も是認されない。諸君は、悔い改めの熱意を増すべきところでそれを減らしている。より重い罪は、より大きな支えで支えねばならないことを、キリストの慈しみが教えたからである。
De poenitentia libri duo 1.3.7
11. Quae autem ista perversitas est, ut vobis vindicetis possibilia concessu: Deo, ut ipsi dicitis, impossibilia reservetis? Hoc est sibi eligere causas ignoscendi, Deo materiam saeviendi relinquere.
PL 16, 469C11. 諸君が、許容によって可能なことは自分たちのものとし、諸君自身の言うところでは不可能なことは神に留保する、というのは、何という倒錯か。これは、自分のためには赦す口実を選び、神には荒れ狂う材料を残すことである。
De poenitentia libri duo 1.3.8
Et ubi est illud: Sit autem Deus verax, omnis autem homo mendax, sicut scriptum est: ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris (Rom. III, 4) ?
PL 16, 469Dそして、あの言葉はどこにあるのか。「神は真実であれ、すべての人は偽る者であれ。『汝がその言葉において義とされ、裁かれるとき勝つためである』と書かれているとおりである」(ローマ3:4)。
De poenitentia libri duo 1.3.9
Ut agnoscamus igitur Deum misericordiae magis indulgentem esse, quam severitatis tenacem, ipse ait: Misericordiam malo, quam sacrificium (Ose. VI, 6) .
PL 16, 470Aそこで我々は、神が厳しさに固執するよりも、慈しみに寛大であることを知るために、神自身が言う。「私はいけにえよりも慈しみを望む」(ホセア6:6)。
De poenitentia libri duo 1.3.10
Quomodo igitur vestrum potest acceptum esse sacrificium Deo, qui negatis misericordiam; cum ipse dicat nolle se mortem peccatoris, sed correctionem (Ezech. XVIII, 32) ?
PL 16, 470Aそれなら、慈しみを拒む諸君のいけにえが、どうして神に受け入れられようか。神自身が、自分は罪人の死ではなく矯正を望むと言っているのに(エゼキエル18:32)。
De poenitentia libri duo 1.3.11
12. Cujus interpres Apostolus ait: Quia Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati, et de peccato damnavit peccatum in carne; ut justificatio Legis impleretur in nobis (Rom. VIII, 3, 4) .
PL 16, 470A12. その神の通訳者である使徒は言う。「神は、自分の子を罪ある肉の似姿において遣わし、罪のゆえに、肉において罪を断罪した。律法の義認が我々のうちに満たされるためである」(ローマ8:3、4)。
De poenitentia libri duo 1.3.12
Non in similitudinem carnis ait; quia Christus veritatem suscepit carnis humanae, non similitudinem: neque in similitudinem peccati ait; quia peccatum non fecit, sed peccatum pro nobis factus est: sed venit in similitudinem carnis peccati (II Cor. V, 2) , hoc est, suscepit similitudinem carnis peccatricis; ideo similitudinem, quia scriptum est: Et homo est, et quis agnoscet eum (Jerem. XVII, 3) ?
PL 16, 470A使徒は「肉の似姿において」とだけは言わなかった。キリストは人の肉の似姿ではなく、その真実を受けたからである。また「罪の似姿において」とも言わなかった。キリストは罪を犯さず、我々のために罪となったからである。しかし「罪ある肉の似姿において」来た(二コリント5:2)〔引照は刷りのまま。句はローマ8:3 にある〕。すなわち、罪を負う肉の似姿を受けたのである。似姿と言うのは、こう書かれているからである。「彼は人である。誰が彼を認めようか」(エレミヤ17:3)〔引照は刷りのまま。句はエレミヤ17:9 の七十人訳の形に当たる〕。
De poenitentia libri duo 1.3.13
Homo erat in carne secundum hominem, qui agnosceretur: virtute supra hominem, qui non agnosceretur; ita et hic carnem habet nostram, sed carnis hujus vitia non habet.
PL 16, 470Bキリストは人としては肉の中にあり、人に従って認められる者であった。人を超える力においては、認められない者であった。こうしてキリストはここでも我々の肉を持つが、この肉の悪を持たない。
De poenitentia libri duo 1.3.14
13. Non enim sicut omnis homo est, ex virili erat et feminea permixtione generatus: sed natus de Spiritu sancto et de Virgine (Matth. I, 18) , immaculatum corpus susceperat, quod non solum nulla vitia maculaverant, sed nec generationis aut conceptionis concretio injuriosa fuscaverat (S. Aug. lib. II, cont.
PL 16, 470B13. すべての人がそうであるように、男女の交わりから生まれたのではなく、聖なる霊とおとめから生まれ(マタイ1:18)、汚れのない体を受けた。その体を、いかなる悪も汚さなかったのみならず、出生や受胎の、損なう混じり合いもまた曇らせなかった(聖アウグスティヌス『ペラギウス派のユリアヌス駁論』第2巻)〔引照は次の節に続く。翻刻の区切りがここで引照を割っているが、刷りは段落を切らず続けて組む。ここで括弧を閉じた〕
De poenitentia libri duo 1.3.15
Jul. Pelag., in princ. et fin.; lib II de Pec. orig., c. 40; et l. IV, contra duas Epist. Pet. c. 11) .
PL 16, 470C(〔『ペラギウス派のユリアヌス駁論』第2巻の〕冒頭と末尾。『原罪について』第2巻第40章。『ペラギウス派の二つの書簡駁論』第4巻第11章)〔底本は Pet.。Pel.(ペラギウス派)の誤りと見て取った〕。
De poenitentia libri duo 1.3.16
Nam omnes homines sub peccato nascimur, quorum ipse ortus in vitio est, sicut habes lectum, dicente David: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea (Psal. L, 5) .
PL 16, 470C我々はみな罪のもとに生まれる。その起源そのものが悪の中にあることは、ダビデの言葉に、あなたの読むとおりである。「見よ、私は不法のうちに孕まれ、私の母は罪のうちに私を産んだ」(詩篇50:5)。
De poenitentia libri duo 1.3.17
Ideo Pauli caro corpus mortis erat, sicut ipse ait: Quis me liberabit de corpore mortis hujus (Rom. VII, 24) ?
PL 16, 470Cそれゆえパウロの肉は死の体であった。彼自身が言うとおりである。「誰が私をこの死の体から解放するのか」(ローマ7:24)。
De poenitentia libri duo 1.3.18
Christi autem caro damnavit peccatum, quod nascendo non sensit, quod moriendo crucifixit; ut in carne nostra esset justificatio per gratiam, ubi erat ante colluvio per culpam.
PL 16, 470Cしかしキリストの肉は、罪を断罪した。生まれるときには罪を感じず、死ぬときにはそれを十字架につけた。こうして我々の肉の中に、恩寵による義認があることになった。そこにはかつて、咎による汚濁があったのである。
De poenitentia libri duo 1.3.19
14. Quid ergo dicemus ad haec, nisi quod dixit Apostolus: Si Deus pro nobis, quis contra nos? Qui Filio proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum; quomodo non etiam cum illo omnia nobis donavit? Quis accusabit adversus electos Dei?
PL 16, 470C14. では、これらに対して何と言おうか。使徒が言ったことのほかにはない。「神が我々の味方なら、誰が我々に敵対するのか。自分の子を惜しまず、我々すべてのために引き渡した神が、その子とともにすべてを我々に与えないことがあろうか。誰が神に選ばれた者たちを訴えるのか。」
De poenitentia libri duo 1.3.20
Deus qui justificat, quis est qui condemnet? Christus qui mortuus est, immo qui et resurrexit, qui est in dextera Dei, qui etiam interpellat pro nobis (Rom. VIII, 31 et seq.) . Pro quibus ergo Christus interpellat, eos Novatianus accusat.
PL 16, 471A「神が義とするのに、誰が罪に定めるのか。死んだ、いやむしろ復活したキリストが、神の右にいて、我々のためにとりなしてさえいるのに」(ローマ8:31以下)。キリストがとりなす当の者たちを、ノウァティアヌスは訴える。
De poenitentia libri duo 1.3.21
Quos Christus ad salutem redemit, eos Novatianus damnat ad mortem. Quibus Christus dicit: Tollite jugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum (Matth. XI, 29) ; Novatianus dicit: Immitis sum.
PL 16, 471Aキリストが救いのために贖った者たちを、ノウァティアヌスは死へと断罪する。キリストが「私の軛を汝らの上に負え、そして私から学べ。私は柔和だからである」(マタイ11:29)と言う者たちに、ノウァティアヌスは「私は無慈悲だ」と言う。
De poenitentia libri duo 1.3.22
Quibus Christus dicit; Invenietis requiem animabus vestris; jugum enim meum suave est, et onus meum leve est (Ibid., 30) ; his grave onus, et durum imponit jugum Novatianus.
PL 16, 471Aキリストが「汝らは魂に安らぎを見出す。私の軛は快く、私の荷は軽いからである」(マタイ11:30)と言う者たちに、重い荷と厳しい軛をノウァティアヌスは課す。