De poenitentia libri duo 2.5.1
Quod Simoni mago veniam a Petro affirmate promissam negant, refertur primo eum apostolum propter cognitam magi illius perfidiam dubia locutione uti potuisse: secundo autem apte ad causam per adverbium forte affirmationem etiam significari ex pluribus veteris Testamenti locis, ex profanorum auctorum usu, denique ex ipsis evangelistis confirmatur.
PL 16, 504B魔術師シモンにペトロが断言して赦しを約束したことを、彼らは否定している。これに対して、第一に、使徒は、その魔術師の不実を知っていたので、疑いを含む言い方を用いえたことが述べられる。第二に、副詞 forte(「たぶん」)によって断言も意味されうることが、旧約聖書の多くの箇所から、世俗の著作家たちの用法から、そして最後に福音書記者たち自身から確かめられる。
De poenitentia libri duo 2.5.2
Deinde addit apostolos poenitentiam cujus a Davide fructus ostenduntur, ad nos transmisisse. Postremo exemplum adducit Ephraemitarum, ad quorum instar poenitentiam nostram agendam tradit, ut ei divina misericordia et sacramenta concedantur.
PL 16, 504Bつぎに、使徒たちが悔い改めを我々に伝えたこと、その実りがダビデによって示されることを付け加える。最後に、エフライム人たちの例を挙げ、その例にならって我々の悔い改めを行うべきことを説く。そうすれば、悔い改めに神の慈しみと秘跡とが与えられるからである。
De poenitentia libri duo 2.5.3
29. Referunt tamen quaestionem de verbis apostoli Petri. Quia dixit: Ne forte (Act. VIII, 22) , putant non confirmasse Petrum, ut agenti poenitentiam peccatum remitteretur.
PL 16, 504C29. しかし彼らは、使徒ペトロの言葉について問題を持ち出す。ペトロが「たぶん」(使徒言行録8:22)と言ったので、悔い改める者に罪が赦されることをペトロは確証しなかったと彼らは考える。
De poenitentia libri duo 2.5.4
Sed considerent de quo loquatur, hoc est, de Simone, qui non ex fide crederet, sed dolum cogitaret. Denique et Dominus dicenti ei, cujus non plenam sinceritatem videret: Sequar te, ait: Vulpes foveas habent (Matth. VIII, 20) .
PL 16, 504Cしかし彼らは、誰について語られているのかを考えるがよい。すなわち、信仰からではなく、欺きを企んで信じていたシモンについてである。実に主も、誠実さが十分ではないと見た者が「汝に従おう」と言ったとき、こう言った。「キツネには穴がある」(マタイ8:20)。
De poenitentia libri duo 2.5.5
Quem ergo Dominus ante baptismum prohibuit sequi, quoniam fraudulentum videbat; miraris si post baptismum praevaricantem non absolvit apostolus, quem in obligatione iniquitatis manere pronuntiavit? 30. Sed hoc illis responsum sit.
PL 16, 504Cでは、狡猾だと見たがゆえに、主が洗礼の前には従うことを禁じた者を、洗礼のあとに背反したからといって使徒が赦免しなかったことに、あなたは驚くのか。使徒は、その者が不法の束縛にとどまっていると宣告したのである。30. 彼らには、これが答えとなるように。
De poenitentia libri duo 2.5.6
Ego autem nec Petrum dubitasse dico, nec verbi unius praejudicio tantam causam strangulandam arbitror.
PL 16, 504Cしかし私は、ペトロが疑ったとは言わないし、一語を先入観としてこれほど大きな問題を絞め殺してよいとも考えない。
De poenitentia libri duo 2.5.7
Nam si putant dubitasse Petrum, numquid et Deus dubitavit? qui ait ad Jeremiam Prophetam: Sta in atrio domus Domini, et responsum dabis omni Judae, iis qui veniunt adorare in domo Domini, omnia verba quae constitui tibi respondere illis, noli auferre verbum: forsitan audient, et avertentur (Jerem. XXVI, 2, 3) .
PL 16, 504Dペトロが疑ったと彼らが考えるなら、神もまた疑ったのか。神は預言者エレミヤに言う。「汝は主の家の前庭に立て。主の家で礼拝するために来るすべてのユダの者に、私が汝に命じて彼らに答えさせるすべての言葉を答えよ。一語も除くな。おそらく彼らは聞いて、遠ざかるだろう」(エレミヤ26:2, 3)。
De poenitentia libri duo 2.5.8
Dicant ergo et Deum ignorasse quid esset futurum. 31. Sed non ignorantia eo verbo exprimitur, sed in Scripturis divinis frequens hujusmodi consuetudo advertitur; eo quod simplex sit elocutio.
PL 16, 504Dならば、神もまた、何が起こるかを知らなかったと言うがよい。31. しかし、その語で表されているのは無知ではない。神の聖書には、このような用法が頻繁に見られる。それは単純な言い方だからである。
De poenitentia libri duo 2.5.9
Siquidem et ad Ezechielem dicit Dominus: Fili hominis, mittam ego te ad domum Israel, ad eos qui me exacerbaverunt ipsi, et patres eorum usque in hodiernum, et dices ad eos: Haec dicit Dominus, si forte audient et terrebuntur (Ezech. II, 4, 5) .
PL 16, 505A実に、主はエゼキエルにも言う。「人の子よ、私は汝を、イスラエルの家に遣わす。私を怒らせた者たち、彼ら自身と、今日に至るまでの彼らの父祖たちのもとにである。汝は彼らに言え。『主はこう言う』と。たぶん彼らは聞き、恐れるだろう」(エゼキエル2:4, 5)。
De poenitentia libri duo 2.5.10
Nesciebat ergo eos posse aut non posse converti? Non ergo semper dubitantis ista est elocutio. 32. Denique ipsi sapientes saeculi, qui omnem gloriam suam statuunt in expressione verborum, quod Latine forte dicimus, Graece τάχα non ubique pro dubitatione posuerunt.
PL 16, 505Aでは、神は、彼らが立ち返りうるのか立ち返りえないのかを知らなかったというのか。ゆえに、この言い方はつねに疑う者のものではない。32. 実に、自分たちの栄光のすべてを言葉の表現に置く世の知者たちでさえ、我々がラテン語で forte と言う語は、ギリシア語では「たぶん(タカ)」〔ギリシア語。ラテン語の forte に当たる〕であるが、彼らはそれをあらゆる場合に疑いの意味で用いたわけではない。
De poenitentia libri duo 2.5.11
Aiunt itaque dixisse primum suorum poetam Ἦ τάχα χήρα ἔσομαι, quod est: Cito vidua ero. Et alibi: τάχα γάρ σε κατακτανέουσιν Ἀχαιοὶ πάντες ἐφορμηθέντες (Homer. lib. III Iliad.) .
PL 16, 505Aそれゆえ彼らは、自分たちの第一の詩人が「たぶん(タカ)私はやもめとなるだろう」〔ホメロス『イリアス』の句。ギリシア語〕と言ったと言う。これはつまり、「まもなく私はやもめとなるだろう」ということである。また別の箇所ではこうである。「たぶん(タカ)、アカイア人たちが皆で襲いかかり、あなたを殺すだろうから」〔ホメロス『イリアス』の句。ギリシア語〕(ホメロス『イリアス』第3巻)〔引照は刷りのまま。二つの句はともに第6巻にある〕。
De poenitentia libri duo 2.5.12
Non enim dubitaret in omnibus simul insurgentibus, unum facile ab universis posse prosterni. 33. Sed nos nostris magis quam alienis utamur.
PL 16, 505B実際、全員が同時に立ち向かってくるときに、一人が全員にたやすく打ち倒されうることを、彼は疑いはしないだろう。33. しかし我々は、他人のものよりも我々自身のものを用いよう。
De poenitentia libri duo 2.5.13
Denique habes in Evangelio quia ipse Filius de Patre ait (cum misisset servos ad vineam suam, et occidissent). dixisse Patrem: Mittam Filium meum dilectissimum, forsitan ipsum verebuntur (Matth. XXI, 37) .
PL 16, 505B実に、福音書には、子自身が父について語っているところがある。(父が自分のブドウ畑に僕たちを遣わしたが、〔農夫たちが〕彼らを殺したとき)父はこう言った。「私の最愛の子を遣わそう。おそらく彼らは彼を敬うだろう」(マタイ21:37)。
De poenitentia libri duo 2.5.14
Et alibi ex sua persona Filius ait: Neque me scitis, neque Patrem meum. Si enim me sciretis, et Patrem meum forsitan sciretis (Joan. VIII, 19) .
PL 16, 505Bまた別の箇所で子は、自らの人格から言う。「汝らは私を知らず、私の父をも知らない。もし汝らが私を知っていたなら、私の父をもおそらく知っていただろう」(ヨハネ8:19)。
De poenitentia libri duo 2.5.15
34. Si ergo his verbis usus est Petrus, quibus Deus usus est sine praejudicio scientiae suae; cur non accipiamus et Petrum his usum sermonibus sine suae fidei praejudicio?
PL 16, 505B34. したがって、神が自らの知識を損なうことなく用いた言葉をペトロが用いたのなら、ペトロもまたこれらの言葉を、自らの信仰を損なうことなく用いたと、なぜ我々は受け取らないのか。
De poenitentia libri duo 2.5.16
Neque enim poterat dubitare de Christi munere, qui sibi solvendorum peccatorum dederat potestatem (Matth. XVI, 19) ; praesertim cum versutiis haereticorum locum non deberet relinquere, qui ideo volunt spem hominum destituere, ut iterandi baptismatis apud desperantes facilius inducant persuasionem.
PL 16, 505B実際ペトロは、罪を解く権能を自分に与えたキリストの賜物(マタイ16:19)を疑いえたはずがなかった。ことに、異端者たちの詭計に付け入る余地を残してはならなかった。彼らは、絶望する者たちに洗礼のやり直しをいっそう容易に説き込むために、人々の希望を奪おうとするのである。
De poenitentia libri duo 2.5.17
35. Sed apostoli hoc habentes, secundum Christi magisterium poenitentiam docuerunt; spoponderunt veniam, culpam relaxaverunt, sicut et docuit David dicens: Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata.
PL 16, 505B35. しかし使徒たちは、これ〔権能〕を持っていて、キリストの教えに従って悔い改めを教え、赦しを約束し、咎を免じた。ダビデもまた教えて言う。「不法を赦され、罪を覆われた者たちは幸いである」
De poenitentia libri duo 2.5.18
Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum (Psal. XXXI, 1, 2) . Utrumque enim beatum dixit, et cujus iniquitas remittitur per lavacrum, et cujus peccatum tegitur operibus bonis.
PL 16, 506A「主が罪を負わせなかった人は幸いである」(詩篇31:1, 2)。ダビデは、洗いによって不法を赦される者も、善い業によって罪を覆われる者も、ともに幸いだと言ったのである。
De poenitentia libri duo 2.5.19
Qui enim agit poenitentiam, non solum diluere lacrymis debet peccatum suum, sed etiam emendatioribus factis operire et tegere delicta superiora, ut non ei imputetur peccatum (De Poenit., dist. I, c. Iis potestatis, § Qui agit) .
PL 16, 506A実に、悔い改めを行う者は、涙で自分の罪を洗い落とすべきであるだけでなく、さらに改まった行いで先の罪を覆い隠して、罪が自分に帰せられないようにしなければならない(『教令集』第2部『悔悛について』第1区分「Iis potestatis」法文、§「Qui agit」)。
De poenitentia libri duo 2.5.20
36. Ergo tegamus lapsus nostros posterioribus factis, mundemus fletibus; ut audiat nos Dominus Deus noster ingemiscentes, sicut audivit lacrymantem Ephraem, quemadmodum scriptum est, dicente Deo: Audiens audivi Ephraem lacrymantem (Jerem. XXXI, 18).
PL 16, 506A36. ゆえに我々は、後の行いで我々の堕落を覆い、涙で清めよう。それは、我々の神である主が、涙を流すエフライムに聞き入れたように、嘆く我々にも聞き入れるためである。書かれているとおり、神はこう言う。「私はエフライムが涙を流すのをたしかに聞き入れた」(エレミヤ31:18)。
De poenitentia libri duo 2.5.21
Et ipsa verba Ephraem lamentantis expressit dicens: Castigasti me, et castigatus sum, sicut vitulus non sum edoctus (Ibid.) .
PL 16, 506B神はまた、嘆くエフライムの言葉そのものを述べた。「汝は私を懲らしめ、私は懲らしめられた。子牛のように、私は教え込まれていなかった」(エレミヤ31:18)。
De poenitentia libri duo 2.5.22
Vitulus enim ludit, et praesepia deserit; et ideo Ephraem sicut vitulus non est edoctus, longe positus a praesepi, quia praesepe Domini deseruit, et Jeroboam secutus, vitulos adoravit (Tob. I, 5) , quod prophetia futurum per Aaron indicaverat, sic lapsurum populum Judaeorum.
PL 16, 506B実に、子牛は戯れ、飼い葉桶を離れる。それゆえエフライムは子牛のように教え込まれず、飼い葉桶から遠く離れていた。主の飼い葉桶を捨て、ヤロブアムに従って子牛たちを拝んだからである(トビト記1:5)。ユダヤ人の民がこのように堕ちることになると、預言がアロンを通してあらかじめ示していたことである。
De poenitentia libri duo 2.5.23
Ideoque agens poenitentiam dicit: Converte me, et convertar; quia tu es Dominus Deus meus.
PL 16, 506Bそれゆえ悔い改めつつ、彼は言う。「私を立ち返らせよ。そうすれば私は立ち返る。汝は私の主なる神だからである」
De poenitentia libri duo 2.5.24
Quia in novissimo captivitatis meae poenitentiam egi: et postquam cognovi, ingemui super dies confusionis, et subjectus sum tibi; quia accepi opprobrium, et demonstravi te (Jerem. XXXI, 19) .
PL 16, 506B「私は捕囚の終わりに悔い改めを行い、悟ったのち、恥辱の日々を嘆き、汝に服した。私は辱めを受け、汝を示したからである」(エレミヤ31:19)。
De poenitentia libri duo 2.5.25
37. Advertimus quomodo agenda sit poenitentia, quibus sermonibus, quibus fletibus; ut peccati dies, dies confusionis appelletur; confusio est enim, quando Christus negatur.
PL 16, 506B37. 我々は、悔い改めがどのように行われるべきか、どのような言葉で、どのような涙で行うべきかに気づく。罪の日は恥辱の日と呼ばれる。キリストが否まれるとき、それは恥辱だからである。
De poenitentia libri duo 2.5.26
38. Et ideo subjiciamus nos Deo, et non subditi simus peccato: et delictorum nostrorum memoriam recensentes, tamquam opprobrium crubescamus; non velut quamdam gloriam praedicemus, sicut quidam expugnata pudicitia, et oppressa justitia gloriantur: et tanta fiat conversio, ut qui Deum non agnoscebamus, ipsi eum jam aliis demonstremus: motus autem Dominus tali conversione nostra, respondeat: A juventute mea dilectus mihi est filius Ephraem, puer in deliciis; quoniam eo quod sermones mei in ipso sunt, memoria memor ero ejus; propterea festinavi super illum, misericordia miserebor ejus, dicit Dominus (Jerem. XXXI, 20) .
PL 16, 506C38. それゆえ我々は神に服そう。罪に服する者であってはならない。我々の罪の記憶を数え返しつつ、恥辱として赤面しよう〔刷りは crubescamus に見えるが、頭の字のかすれで、erubescamus と読む〕。ある者たちが、貞潔を攻め落とし、正義を圧しつぶして誇るように、それを何か栄光であるかのように宣べ伝えてはならない。そして、神を認めなかった我々自身が、いまや他の人々に神を示すほどの、大いなる回心が起こるように。主は我々のそのような回心に動かされて、こう答えるように。「若いころから、子エフライムは私にとって愛する者、楽しみの子である。私の言葉が彼のうちにあるゆえに、私は彼を忘れず覚えているだろう。それゆえ私は彼のもとへ急いだ。慈しみによって私は彼を憐れむ」と主は言う(エレミヤ31:20)。
De poenitentia libri duo 2.5.27
39. Quam autem misericordiam nobis polliceatur, infra ostendit dicens: Inebriavi omnem animam sitientem, et omnem animam esurientem satiavi. Ideo exsurrexi, et vidi, et somnus meus mihi dulcis est (Ibid., 25, 26) .
PL 16, 507A39. 主が我々にどのような慈しみを約束しているかは、のちの箇所で示している。「私は渇くすべての魂を酔わせ、飢えるすべての魂を満たした。それゆえ私は起き上がって見た。私の眠りは私にとって甘い」(エレミヤ31:25, 26)。
De poenitentia libri duo 2.5.28
Advertimus quod peccantibus Dominus sacramenta promittat sua; et ideo omnes convertamur ad Dominum.
PL 16, 507A主が罪を犯す者たちに自らの秘跡を約束していることに、我々は気づく。だからこそ、皆、主に立ち返ろう。