ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › De poenitentia libri duo

Liber II, Caput IV 第II巻 第IV章

Ambrose of Milan · De poenitentia libri duo · PL 16, 501B · 26 sectiones

De poenitentia libri duo 2.4.1

1

Aliam objectionem ex blasphemia in Spiritum sanctum petitam retorquet in ipsos Novatianos; ostenditque per eam blasphemiam intelligi debere fidem non rectam: quod ubi Petri adversus Simonem magum sententia, nec non Evangelico testimonio confirmavit, eosdem haereticos ad reditum in Ecclesiam cohortatur, ac tantam Domini clementiam esse asserit, ut Judae traditori veniam si apud Christum poenituisset, non fuisset denegaturus.

PL 16, 501B

聖なる霊に対する冒瀆から取られた別の反論を、ノウァティアヌス派自身に投げ返す。そして、その冒瀆によって、正しくない信仰が理解されねばならないことを示す。これをペトロの魔術師シモンへの判決と福音書の証言とによって確かめたのち、同じ異端者たちに教会に戻るよう勧め、さらに、主の寛容はきわめて大きく、もし裏切り者ユダがキリストのもとで悔い改めていたなら、赦しを拒むことはなかったであろうと断言する。

De poenitentia libri duo 2.4.2

2

20. Perlatum est tamen ad nos, etiam illud vos objicere solere, quod dicatis scriptum esse: Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus: Spiritus autem blasphemiae non remittetur hominibus.

PL 16, 501B

20. だが、我々のもとには、諸君がこういう反論もしばしば持ち出すという話が届いている。すなわち、こう書かれていると諸君は言う。「あらゆる罪と冒瀆は人々に赦されるが、霊への冒瀆は人々に赦されない」

De poenitentia libri duo 2.4.3

3

Et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis, remittetur ei: qui autem dixerit contra Spiritum sanctum, non remittetur ei, neque in hoc saeculo, neque in futuro (Matth. XII, 31 et seq) .

PL 16, 502A

「また、人の子に逆らう言葉を言う者は赦される。だが、聖なる霊に逆らって言う者は、この世でも来世でも赦されない」(マタイ12:31以下)。

De poenitentia libri duo 2.4.4

4

Quo exemplo omnis assertio vestra destruitur et absolvitur; scriptum est enim: Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus. Cur igitur non remittitis? Cur alligatis vincula, quae non solvitis? Cur nodos nectitis, quos non relaxatis?

PL 16, 502A

この例によって、諸君の主張はすべて覆され、解消される。「あらゆる罪と冒瀆は人々に赦される」と書かれているからである。ではなぜ諸君は赦さないのか。なぜ、自分では解かない縄を縛りつけるのか。なぜ、緩めない結び目を作るのか。

De poenitentia libri duo 2.4.5

5

Remittite caeteris: agite de iis, quos peccantes in Spiritum sanctum Evangelica auctoritate in perpetuum astringi putatis. 21. Et tamen quos astringat, consideremus, repetentes superiora lectionis ipsius, ut evidentius comprehendamus.

PL 16, 502A

ほかの者たちを赦せ。福音書の権威によって、聖なる霊に対して罪を犯す者は永遠に縛られていると諸君が考える者たちについては、論じるがよい〔agite de iis の趣旨は定かでない。「彼らについては論じよ」と取った〕。21. だがそれでも、誰を縛るのか、その箇所の前の部分を繰り返して考察しよう。より明らかに理解するためである。

De poenitentia libri duo 2.4.6

6

Dicebant Judaei: Hic non ejicit daemonia nisi in Beelzebub principe daemoniorum. Respondit Jesus: Omne regnum divisum contra se destruetur, et omnis civitas vel domus divisa contra se, non stabit; si enim Satanas Satanam ejicit, adversum se divisus est: quomodo ergo stabit regnum ejus?

PL 16, 502A

ユダヤ人たちは言っていた。「この者は、悪霊の首領ベルゼブルによらなければ、悪霊を追い出さない」。イエスは答えた。「自らに逆らって分裂した国はみな滅び、自らに逆らって分裂した町や家はみな立ち行かない。サタンがサタンを追い出すなら、自らに逆らって分裂していることになる。それなら、その国はどうして立つだろうか」

De poenitentia libri duo 2.4.7

7

Quod si ego in Beelzebub ejicio daemonia, filii vestri in quo ejiciunt (Matt. XII, 24 et seq.) ?

PL 16, 502B

「もし私がベルゼブルによって悪霊を追い出すなら、汝らの子らは何によって追い出すのか」(マタイ12:24以下)。

De poenitentia libri duo 2.4.8

8

22. De his utique expressum videmus, qui Dominum Jesum in Beelzebub ejicere daemonia loquebantur, quibus sic respondit Dominus, quod Satanae haereditas in iis esset, qui Satanae compararent Salvatorem omnium, et in regno diaboli constituerent gratiam Christi.

PL 16, 502B

22. これは、主イエスがベルゼブルによって悪霊を追い出すと言っていた者たちについて、明示されていると我々は見る。主は彼らにこう答えた。サタンの相続分は、すべての者の救い主をサタンになぞらえ、キリストの恩寵を悪魔の国に位置づける者たちにある、と。

De poenitentia libri duo 2.4.9

9

Et ut cognosceremus quia de hac dixit blasphemia, adjunxit: Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali? Hos ergo qui haec loquuntur, negat ad veniam pertinere.

PL 16, 502B

そして、彼がこの冒瀆について語ったことを我々が知るように、こう付け加えた。「マムシの子らよ、汝らは悪いのに、どうして良いことを語れようか」。このようなことを語る者たちは赦しにあずからないと、彼は言うのである。

De poenitentia libri duo 2.4.10

10

23. Denique (Decr. ca. I, q. 1, cap. Petrus) Petrus Simoni, qui magicae artis consuetudine depravatus, putasset quod gratiam Christi per impositionem manus, atque infusionem Spiritus sancti compararet pecunia, ait: Non est tibi pars, neque sors in hac fide; quia cor tuum non est rectum apud Deum.

PL 16, 503A

23. 実に、(『教令集』第2部第1事例第1問題「Petrus」法文)ペトロは、魔術の習慣に堕落し、手を置くことと聖なる霊を注ぐことによるキリストの恩寵を金で手に入れられると思ったシモンに、こう言った。「汝には、この信仰の中に分も籤もない。汝の心は神の前でまっすぐでないからである」

De poenitentia libri duo 2.4.11

11

Poenitentiam itaque age ab hac nequitia tua, et precare Dominum, si forte remittatur tibi haec recordatio cordis tui; in obligatione enim iniquitatis, et amaritudine fellis video te esse (Act. VIII, 21 et seq.) .

PL 16, 503A

「それゆえ、汝のこの邪悪を悔い改めよ。そして主に祈れ。もしかすると、汝の心のこの思いが汝に赦されるかもしれない。汝は不法の縛りと苦い胆汁の中にいると、私は見る」(使徒言行録8:21以下)。

De poenitentia libri duo 2.4.12

12

Vides quod hunc magica vanitate blasphemantem in Spiritu sancto Apostolica auctoritate condemnet; et eo magis quia puram conscientiam fidei non habebat: et tamen non interclusit ei spem veniae, quem invitavit ad poenitentiam?

PL 16, 503A

あなたは見るであろう。ペトロが、魔術のむなしさによって聖なる霊を冒瀆するこの男を、使徒の権威をもって断罪し、しかも、信仰の清い良心をもっていなかったからこそ、いっそう断罪したのだが、それでも、悔い改めへと招いたその者に、赦しの望みを閉ざさなかったことを。

De poenitentia libri duo 2.4.13

13

24. Responsum est igitur a Domino blasphemiae Pharisaeorum; et ideo (De Poenit., dist. I, c. Iis potestatis) his potestatis suae gratiam negat, quae in remissione peccatorum est, qui coelestem ejus potestatem diabolico fultam suffragio vindicarent.

PL 16, 503A

24. ファリサイ派の冒瀆には、こうして主が答えた。それゆえ、(『教令集』第2部『悔悛について』第1区分「Iis potestatis」法文)主は、自らの天の権能が悪魔の助けに支えられていると断言する者たちに、罪の赦しにある自らの権能の恩寵を拒むのである。

De poenitentia libri duo 2.4.14

14

Eos quoque asserit diabolico uti spiritu, qui separarent Ecclesiam Domini; ut omnium temporum haereticos et schismaticos comprehenderet, quibus indulgentiam negat, quod omne peccatum circa singulos est, hoc in universos.

PL 16, 503B

彼はまた、主の教会を分裂させる者たちも悪魔の霊を用いていると断言する。こうして、あらゆる時代の異端者と分派の者たちを含めるのであり、その者たちには赦しを拒む。あらゆる罪は個々の人に関わるものだが、この罪は全体に関わるからである。

De poenitentia libri duo 2.4.15

15

Soli enim sunt qui volunt solvere Christi gratiam, qui Ecclesiae membra discerpunt, propter quam passus est Dominus Jesus, Spiritusque sanctus datus est nobis.

PL 16, 503B

キリストの恩寵を解消しようとするのは、教会の肢体を引き裂く者たちだけだからである。主イエスはその教会のために苦しみを受け、聖なる霊は我々に与えられた。

De poenitentia libri duo 2.4.16

16

25. Denique ut sciatis quia de dispersoribus dicit, sic habemus scriptum: Qui non est mecum, contra me est: et qui non colligit mecum, dispergit (Matt. XII, 30) .

PL 16, 503B

25. 実に、彼が散らす者たちについて語っていることを諸君が知るために、我々はこう書かれたものを持っている。「私と共にいない者は私に逆らう者であり、私と共に集めない者は散らす者である」(マタイ12:30)。

De poenitentia libri duo 2.4.17

17

Et ut sciremus de his dictum, statim subjunxit: Ideo dico vobis: omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus, Spiritus autem blasphemiae non remittetur hominibus (Ibid., 31) .

PL 16, 503C

そして、これらの者たちについて語られたことを我々が知るように、彼はすぐに続けた。「だから私は汝らに言う。あらゆる罪と冒瀆は人々に赦されるが、霊への冒瀆は人々に赦されない」(マタイ12:31)。

De poenitentia libri duo 2.4.18

18

Cum dicit: Ideo dico vobis: nonne evidenter hoc prae caeteris a nobis intelligi voluit? Meritoque adjunxit: Arbor bona bonos fructus facit, mala autem arbor malos fructus facit (Matth. VII, 17) ; congregatio enim mala bonum facere fructum non potest.

PL 16, 503C

「だから私は汝らに言う」と言うとき、彼は、ほかの何にもまして、我々がこのことを理解することを明らかに望んだのではないか。そして彼はふさわしくこう付け加えた。「良い木は良い実を結び、悪い木は悪い実を結ぶ」(マタイ7:17)。悪い集まりは、良い実を結ぶことができないからである。

De poenitentia libri duo 2.4.19

19

Arbor itaque congregatio est, fructus bonae arboris filii Ecclesiae sunt. 26. Et ideo revertimini ad Ecclesiam, si qui vos separastis impie.

PL 16, 503C

ゆえに木とは集まりであり、良い木の実とは教会の子らである。26. だから、諸君のうち不敬虔にも自ら分かれ出た者は、教会に戻れ。

De poenitentia libri duo 2.4.20

20

Omnibus enim conversis pollicetur veniam; quia scriptum est: Omnis quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit (Joel II, 32).

PL 16, 503C

立ち帰ったすべての者に、彼は赦しを約束する。「主の名を呼ぶ者はみな救われる」と書かれているからである(ヨエル2:32)。

De poenitentia libri duo 2.4.21

21

Denique etiam Judaeorum populus qui dicebat de Domino Jesu: Daemonium habet (Joan. VIII, 48) ; qui dicebat: In Beelzebub ejicit daemonia (Luc. XI, 15) ; qui crucifixit Dominum Jesum, Petri praedicatione vocatur ad baptismum, ut sceleris tanti merita deponat.

PL 16, 503C

実に、主イエスについて「悪霊がついている」(ヨハネ8:48)と言い、「ベルゼブルによって悪霊を追い出す」(ルカ11:15)と言い、主イエスを十字架につけたユダヤ人の民でさえ、ペトロの宣教によって洗礼へと招かれる。それほど重い悪行の咎を捨てさせるためである。

De poenitentia libri duo 2.4.22

22

27. Sed quid mirum (De Poenit., dist. I, c. Iis potestatis, § quid mirum) , si salutem negatis aliis, qui vestram recusatis, licet illi nihil differant, qui a vobis poenitentiam petunt.

PL 16, 503D

27. だが、諸君が他の者たちに救いを拒むとは(『教令集』第2部『悔悛について』第1区分「Iis potestatis」法文、§「quid mirum」)、何の驚くことがあろうか。諸君自身が自分の救いを拒んでいるのだから。もっとも、諸君に悔い改めを求める者たちも、〔諸君と〕何ら違いはないのだが〔この句の趣旨は定かでない。字面どおりに訳した〕。

De poenitentia libri duo 2.4.23

23

Arbitror enim quod etiam Judas potuisset tanta Dei miseratione non excludi a venia, si poenitentiam non apud Judaeos, sed apud Christum egisset. Peccavi, inquit, quod tradiderim sanguinem justum (Matth. XXVII, 54) . Responderunt: Quid ad nos? Tu videris.

PL 16, 504A

私は思うのだが、ユダでさえ、神がこれほど憐れみ深いのだから、ユダヤ人のもとではなくキリストのもとで悔い改めを行っていたなら、赦しから締め出されることはなかったであろう。「私は罪を犯した、正しい血を裏切ったことで」と彼は言う(マタイ27:54〔番号は刷られたまま。この句はマタイ27:4に当たる〕)。彼らは答えた。「それが我々に何の関わりがあるのか。汝が自分で見るがよい」。

De poenitentia libri duo 2.4.24

24

Quae vox alia vestra est, cum etiam minoris peccati reus vobis factum proprium confitetur? Quid respondetis aliud, nisi hoc: Quid ad nos? Tu videris. Hunc sermonem laqueus sequitur: eo feraliore poena, quo culpa est minor.

PL 16, 504A

これ以外に、諸君の声があろうか。罪の軽い者が、自分の行為を諸君に告白するときにさえ。諸君は、「それが我々に何の関わりがあるのか。汝が自分で見るがよい」という以外の何を答えるのか。この言葉のあとには縄が続く。咎が小さいほど、刑罰はそれだけ致命的になる。

De poenitentia libri duo 2.4.25

25

28. Sed si isti non convertuntur, vel vos revertimini, qui lapsu vario de innocentiae fideique praecelso fastigio decidistis.

PL 16, 504A

28. だが、この者たちが立ち帰らないなら、せめて諸君が立ち帰れ。諸君は、さまざまな堕落によって、無垢と信仰の高い頂から落ちたのである。

De poenitentia libri duo 2.4.26

26

Bonum dominum habemus, qui velit donare omnibus, qui te per prophetam vocavit dicens: Ego sum, ego sum qui deleo iniquitates; et memor non ero: tu autem memor esto, et judicemur (Esai. XLIII, 25) .

PL 16, 504A

我々は善い主をもっている。主はすべての者に赦すことを望み、預言者を通してあなたを呼んで、こう言った。「私は、私こそは、不法をぬぐい去る者である。私は思い出さない。だが汝は思い出せ。そして共に裁きを受けよう」(イザヤ43:25)。