ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › De poenitentia libri duo

Liber I, Caput X 第I巻 第X章

Ambrose of Milan · De poenitentia libri duo · PL 16, 480B · 10 sectiones

De poenitentia libri duo 1.10.1

1

Joannem non absolute ac simpliciter prohibuisse ne pro sontibus peccati ad mortem fieret oratio; cum pro similibus Moysen, Jeremiam ac Stephanum orasse non ignoraverit; et ipse quoque iisdem veniam significaverit non denegandam.

PL 16, 480B

ヨハネは、死に至る罪を犯した者たちのために祈りを行ってはならないと、無条件に単純に禁じたのではない。彼は、同じような者たちのためにモーセ、エレミヤ、ステファノが祈ったことを知らなくはなかったのであり、彼自身もまた、その者たちに赦しが否まれるべきでないことを示したのである。

De poenitentia libri duo 1.10.2

2

44. Tales igitur deprecatores in delictis maximis sunt requirendi; nam si quicumque de populo orent, non exaudiuntur.

PL 16, 480B

44. したがって、最も重い罪の場合には、そのような取りなし手が求められねばならない。民の中の誰が祈っても聞き入れられないからである。

De poenitentia libri duo 1.10.3

3

45. Unde nec illa quaestio vestra quidquam poterit afferre ponderis, quam sumitis de epistola Joannis dicentis: Qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem, petat, et dabit illi vitam Deus; quia non peccat ad mortem.

PL 16, 480B

45. それゆえ、諸君がヨハネの手紙から取り上げるあの問いも、何の重みも与えることはできない。ヨハネは言う。「兄弟が死に至らない罪を犯しているのを知る者は、求めよ。そうすれば神がその者に生命を与える。その者は死に至る罪を犯していないからである」。

De poenitentia libri duo 1.10.4

4

Est peccatum ad mortem, non de illo dico, ut oret (I Joan. V, 16) ; non enim ad Moysen et Hieremiam loquebatur, sed ad populum, qui suorum peccatorum alium precatorem deberet adhibere: cui satis est si pro levioribus delictis Deum precetur, graviorum veniam justorum orationibus reservandam putet.

PL 16, 480C

「死に至る罪がある。それについては、祈れと私は言わない」(一ヨハネ5:16)。ヨハネが語りかけたのはモーセやエレミヤにではなく、自分の罪のために別の祈り手を用いるべき民にであった。民には、比較的軽い罪のために神に祈れば足り、より重い罪の赦しは義人たちの祈りに残しておくべきだと考えれば足りるのである。

De poenitentia libri duo 1.10.5

5

Nam (De Poenit. dist. 1, c. Si sacerdos, § Nam quomodo) quomodo Joannes diceret non orandum pro delicto graviore, qui legisset Moysen rogasse et impetrasse; ubi erat praevaricatio voluntaria: qui sciret etiam Hieremiam rogasse (Jerem. XIV, 13) .

PL 16, 480C

というのも(『教令集』第2部『悔悛について』第1区分「Si sacerdos」法文、§「Nam quomodo」)、モーセが願って得たと読んだ者――そこには意図的な背反があった――、また、エレミヤも願ったと知っていた者(エレミヤ14:13)が、どうして、より重い罪のために祈ってはならないと言い得ただろうか。

De poenitentia libri duo 1.10.6

6

46. Quomodo Joannes diceret non orandum pro peccato quod esset ad mortem, qui ipse in Apocalypsi scripsit mandatum Angelo Ecclesiae Pergami (Apoc. II, 12) ?

PL 16, 481A

46. 自らが黙示録で、ペルガモンの教会の天使に命令を書いた者(黙示録2:12)が、どうして、死に至る罪のために祈ってはならないと言い得ただろうか。

De poenitentia libri duo 1.10.7

7

Habes illic tenentes doctrinam Balaam, qui docebat Balaac mittere scandalum coram filiis Israel, manducare immolata, et fornicari; ita et tu habes tenentes doctrinam Nicolaitarum, similiter age poenitentiam: caeterum venio tibi cito.

PL 16, 481A

そこにはこうある。「汝にはそこに、バラムの教えを保つ者たちがいる。彼はバラクに、イスラエルの子らの前につまずきを置き、偶像に供えたものを食べ、淫行をするように教えた。同じように、汝にもニコライ派の教えを保つ者たちがいる。同じように悔い改めを行え。さもなければ、私は汝のところへ速やかに来る」。

De poenitentia libri duo 1.10.8

8

Vides quod Deus qui poenitentiam exigit, veniam polliceatur! Denique et ibi dicit: Qui habet aures, audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis: Vincenti dabo manducare manna absconditum (Apoc. II, 7) .

PL 16, 481A

見よ、悔い改めを求める神は、赦しを約束するのである。実に、そこでも主は言う。「耳のある者は、霊が諸教会に言うことを聞け。勝つ者には、私は隠されたマナを食べるために与える」(黙示録2:7)。

De poenitentia libri duo 1.10.9

9

47. Nonne ipse Joannes cognoverat Stephanum pro persecutoribus suis, qui Christi nomen audire non poterant, deprecatum; cum de ipsis a quibus lapidabatur diceret: Domine, ne statuas illis hoc peccatum (Act. VII, 59) ?

PL 16, 481A

47. ヨハネ自身が、ステファノが自分の迫害者たち――キリストの名を聞くことに耐えられなかった者たち――のために祈ったことを知っていたではないか。石で打たれていたステファノは、その打つ者たちについて、「主よ、この罪を彼らに負わせるな」と言ったのである(使徒言行録7:59)。

De poenitentia libri duo 1.10.10

10

Cujus precationis effectum in Apostolo videmus; Paulus enim qui lapidantium Stephanum vestimenta servabat (Act. IX, 15) , non multo postea per gratiam Christi factus est apostolus, qui fuerat ante persecutor.

PL 16, 481B

この祈りの効果を、我々は使徒に見る。ステファノを石で打つ者たちの衣を預かっていたパウロ(使徒言行録9:15)〔引照は刷りのまま。句は使徒言行録7:58(22:20参照)に当たり、9:15 は続く「使徒となった」に当たる〕は、その後まもなく、キリストの恩寵によって使徒となった。彼は以前は迫害者だったのである。