De poenitentia libri duo 1.9.1
Scripturae verbis, Si autem in Dominum peccaverit homo, quis orabit pro eo? collatione similium locorum ostenditur non significari neminem rogaturum, sed dignum deprecatorem inquirendum esse, quales fuerunt Moyses ac Jeremias, quorum precibus populo Israelitico pepercisse Deus legitur.
PL 16, 478B聖書の言葉「もし人が主に対して罪を犯したなら、誰がその者のために祈るか」は、類似の箇所を突き合わせることで、誰も祈らないということではなく、ふさわしい取りなし手が求められるべきことを示していると明らかにされる。そのような取りなし手がモーセとエレミヤであり、その祈りによって神がイスラエルの民を赦したと読まれる。
De poenitentia libri duo 1.9.2
40. Sed dicitis: Scriptum est: Si peccaverit homo in hominem, orabunt pro eo ad Dominum: si autem in Dominum peccaverit homo, quis orabit pro eo (I Reg. II, 25) ?
PL 16, 478C40. しかし諸君は言う。「書かれている。『もし人が人に対して罪を犯したなら、その者のために主に祈るだろう。だが、もし人が主に対して罪を犯したなら、誰がその者のために祈るか』」(サムエル記上2:25)。
De poenitentia libri duo 1.9.3
Primum, ut supra jam dixi, tunc te ista paterer objicere, si solis praevaricantibus non relaxares poenitentiam. Tamen quid scrupuli ista affert quaestio?
PL 16, 478C第一に、すでに先に述べたとおり、汝が背反する者たちにだけ悔い改めを緩めないというのなら、そのような反論を汝がするのも私は許したであろう。それにしても、この問いにどんなつまずきがあるのか。
De poenitentia libri duo 1.9.4
Non enim scriptum est: Nullus orabit pro eo: sed, Quis orabit, hoc est, quis ille sit, qui in tali causa orare possit, quaeritur, non excluditur.
PL 16, 478C書かれているのは「誰も彼のために祈らない」ではなく「誰が祈るか」である。すなわち、そのような事情で祈ることのできる者が誰であるかが問われているのであって、祈りが排除されているのではない。
De poenitentia libri duo 1.9.5
41. Denique habes in psalmo decimo quarto: Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo, aut quis requiescet in monte sancto suo (Psal. XIV, 1) ? Non enim nullus, sed probatus habitabit: nec hoc dicit quod nemo requiescat, sed requiescat electus.
PL 16, 478D41. 実に、汝は第十四篇にこう読む。「主よ、誰が汝の幕屋に住むか。誰がその〔刷りは suo。「汝の」でなく「その」〕聖なる山に憩うか」(詩篇14:1)。誰も住まないのではなく、吟味された者が住むのである。また、誰も憩わないと言うのではなく、選ばれた者が憩うと言うのである。
De poenitentia libri duo 1.9.6
Ut scias hoc esse verum, non multo post in psalmo vigesimo tertio ait: Quis ascendet in montem Domini, aut quis stabit in loco sancto ejus (Psal. XXIII, 3) ? id est, non quicumque de vulgo, nec plebeiae vilitatis aliquis; sed vitae egregiae, singularisque meriti.
PL 16, 479Aこれが真実であると知るために〔言えば〕、その少しあとの第二十三篇で、こう言っている。「誰が主の山に登るか。誰が主の聖なる所に立つか」(詩篇23:3)。つまり、群衆の中の誰でもなく、卑しい庶民の誰かでもなく、卓越した生き方と比類のない功績をもつ者、ということである。
De poenitentia libri duo 1.9.7
Et ut scias quia cum quis dicitur, non intelligitur nullus, sed aliquis significatur, cum dixisset: Quis ascendet in montem Domini? subjecit: Innocens manibus, et mundo corde, qui non accipit in vano animam suam (Ibid., 4) .
PL 16, 479Aまた、「誰」と言われるとき、誰もいないという意味ではなく、ある者が指されていると知るために〔言えば〕、「誰が主の山に登るか」と言ったあとで、こうつけ加えた。「手が潔白で、心が清く、その魂をむなしいことのために受けない者」(詩篇23:4)。
De poenitentia libri duo 1.9.8
Et alibi: Quis sapiens, et intelliget haec (Ose. XIV, 10) ? Numquid dicit quia nullus intelliget? Et in Evangelio: Quis fidelis dispensator et prudens, quem constituet Dominus super familiam suam, ut det illis in tempore tritici mensuram (Luc. XII, 42) ?
PL 16, 479Aまた別の箇所にはこうある。「誰が賢く、これらのことを悟るか」(ホセア14:10)。誰も悟らないと言っているのだろうか。また福音書にも、「主がその家の者の上に立て、時に応じて彼らに小麦の量を与えさせる、忠実で思慮深い管理人は誰か」(ルカ12:42)とある。
De poenitentia libri duo 1.9.9
Et ut comprehendas quia de eo dixit, qui utique est, non de eo qui non est, subjunxit: Beatus ille servus, quem cum venerit Dominus, invenerit sic facientem (Ibid., 43) .
PL 16, 479Bそして、主が語ったのは確かに存在する者についてであり、存在しない者についてではないと汝が悟るように、主はこうつけ加えた。「主が来たとき、そのように行っているのを見いだす、その僕は幸いである」(ルカ12:43)。
De poenitentia libri duo 1.9.10
Et illud ita opinor dictum: Deus, quis similis tibi (Psal. LXXXII, 1) ? non utique nullus; quia imago Patris Filius est (De Poenit. dist. 1, c. Si sacerdos, § Deus) .
PL 16, 479Bまた、「神よ、誰が汝に似ているか」(詩篇82:1)という句も、同じように言われたのだと私は思う。誰も似ていないというのではない。子は父の似姿だからである(『教令集』第2部『悔悛について』第1区分「Si sacerdos」法文、§「Deus」)。
De poenitentia libri duo 1.9.11
42. Similiter igitur accipiendum: Quis orabit pro eo (Hebr. I, 3) ? hoc est, singularis vitae aliquis debet orare pro eo, qui peccavit in Dominum. Quo major culpa, eo majora sunt quaerenda suffragia (I Reg. II, 25) .
PL 16, 479B42. したがって、「誰がその者のために祈るか」(ヘブライ1:3)〔引照は刷りのまま。ヘブライ1:3 は前節の「子は父の似姿だからである」の文に当たり、この句はサムエル記上2:25 にある(次の引照)〕も同じように受け取るべきである。すなわち、主に対して罪を犯した者のためには、抜きん出た生き方をする誰かが祈らねばならない、ということである。咎が大きいほど、それだけ大きな助力が求められねばならない(サムエル記上2:25)。
De poenitentia libri duo 1.9.12
Non enim quicumque de vulgo pro Judaeorum populo, sed Moyses rogavit, quando vituli caput fidei immemores adoraverunt (Exod. XXXII, 31) . Numquid erravit Moyses? Atqui non erravit, qui quod rogavit, et meruit et impetravit.
PL 16, 479B実際、ユダヤ人の民のために願ったのは、群衆の中の誰かではなくモーセであった。彼らが信仰を忘れて子牛の頭を拝んだときのことである(出エジプト記32:31)。モーセは誤ったのか。いや、彼は誤らなかった。彼は願ったことを受けるにふさわしく、また実際に得たからである。
De poenitentia libri duo 1.9.13
Quid enim talis affectus non impetraret, quando se objecit pro populo, dicens: Et nunc si dimittis illis peccatum, dimitte; sin autem, dele me de libro vitae (Ibid., 32) ?
PL 16, 479C民のために身を投げ出し、「今、もし彼らに罪を赦すなら赦せ。さもなくば、生命の書から私を消せ」と言ったときの、そのような情愛の人が、何を得ずにいようか(出エジプト記32:32)。
De poenitentia libri duo 1.9.14
Vides quia non tamquam deliciosus intercessor, et fastidii plenus sibi consulat, ne offensionem contrahat, quod Novatianus metuere se dicit: sed magis omnium memor, sui immemor, offendere non timebat ipse, ut plebem ab offensionis periculo exueret et liberaret.
PL 16, 479C見よ。モーセは、贅沢で気難しい取りなし手のように、不興を買わぬよう自分の身を案じたのではない。ノウァティアヌスは自分がそれを恐れていると言うが。むしろ、すべての人を思い、自分のことは忘れて、自らは〔神の〕不興を買うことを恐れず、民を不興の危険から脱させ、解き放ったのである。
De poenitentia libri duo 1.9.15
43. Merito ergo scriptum est: Quis orabit pro eo? hoc est, talis qualis Moyses, qui se offerat pro peccantibus: talis qualis Hieremias, cui prophetae cum esset dictum a Domino Deo nostro: Noli orare pro populo isto (Jerem. VII, 16) ; tamen oravit, et veniam meruit.
PL 16, 479C43. したがって、「誰が祈るか」と書かれているのは当然である。すなわち、罪を犯す者たちのために自らを差し出す、モーセのような者である。また、エレミヤのような者である。この預言者は、我々の主なる神から「この民のために祈ってはならない」と告げられていたのに(エレミヤ7:16)、それでも祈り、赦しを得るにふさわしかった。
De poenitentia libri duo 1.9.16
Denique intercessione prophetica, et obsecratione tanti vatis inflexus Dominus dicit ad Hierusalem; quoniam ea quoque poenitentiam pro delictis egerat, dicens: Domine omnipotens, Deus Israel, anima in angustiis, et spiritus anxius clamat ad te: audi, Domine, et miserere (Baruch. III, 1, 2) .
PL 16, 480A実に、預言者のとりなしと、これほどの預言者の懇願に心を動かされた主は、エルサレムに語りかける。彼女もまた罪のゆえに悔い改めを行い、こう言っていたからである。「全能の主、イスラエルの神よ、苦しみの中にある魂、悩む霊が汝に叫ぶ。聞け、主よ、憐れめ」(バルク3:1、2)〔dicens の主語はエルサレムと取った〕。
De poenitentia libri duo 1.9.17
Et jubet luctus vestimenta deponi, et abjici gemitus poenitentiae; sic enim scriptum est in fine libri: Exue te, Hierusalem, stola luctus et vexationis tuae, et indue te decorem ejus, quae a Deo data est tibi gloria in aeternum (Baruch. V, 1) .
PL 16, 480Aそして主は、嘆きの衣を脱ぎ、悔い改めのうめきを投げ捨てよと命じる。実際、書の終わりにはこう書かれている。「エルサレムよ、汝の嘆きと苦悩の衣を脱ぎ、神から汝に与えられた、とこしえの栄光であるその飾りを身にまとえ」(バルク5:1)。