De poenitentia libri duo 1.12.1
Locis ex Joannis Evangelio jam citatis alius indidem adjungitur. Tum servandorum Dei mandatorum necessitatem objicientibus facile respondetur non ei soli qui semper, sed etiam ei qui post lapsum illa servaverit, vitam promitti.
PL 16, 482Dヨハネの福音書からすでに引いた箇所に、同じ福音書からもう一つの箇所が加えられる。次いで、神の掟を守る必要を持ち出す者たちには、生命が約束されるのは常に守った者だけでなく、堕落ののちにそれを守った者にもであると、たやすく答えられる。
De poenitentia libri duo 1.12.2
Quod ubi ex Davide comprobatum est, quamdam tamen esse inter utrumque differentiam declaratur. 53. Aliud simile consideremus: Qui credit in Filium, habet vitam aeternam: qui autem non credit Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum (Joan. III, 16) .
PL 16, 483Aこのことがダビデによって確かめられたのち、それでも両者の間にある差異が示される〔この一文は、刷りでは章頭の梗概(斜体)の結びで、本文は「53.」から始まる〕。53. 似た別の句を考えよう。「子を信じる者は永遠の生命を持つ。子を信じない者は生命を見ない。神の怒りがその者の上にとどまる」(ヨハネ3:16)〔引照は刷りのまま。句はヨハネ3:36 にあり、刷りもあとで(Ibid., 36)と引く〕。
De poenitentia libri duo 1.12.3
Quod manet utique jam coepit, et ex delicto aliquo coepit; quia ante non credidit. Ubi ergo quis credit, ira Dei discedit, vita autem accedit (Ibid., 36) . Credere ergo in Christum, lucrum vitae est; qui enim credit in eum, non judicatur.
PL 16, 483A「とどまる」ものは、確かにすでに始まっており、何らかの罪から始まった。以前に信じなかったからである。それゆえ、人が信じるところでは、神の怒りが去り、生命が来る(ヨハネ3:36)。したがって、キリストを信じることは生命を得ることである。彼を信じる者は裁かれないからである。
De poenitentia libri duo 1.12.4
54. Sed referunt hoc loco quoniam is qui credit in Christum, custodire debeat sermonem ejus; sic enim aiunt scriptum, dicente Domino: Ego lux in hunc mundum veni, ut omnis qui credit in me, in tenebris non maneat: et si quis audierit sermonem meum, et custodierit eum, ego non judico eum (Joan. XII, 46, 47) .
PL 16, 483A54. しかし彼らは、この箇所について、キリストを信じる者はその言葉を守らねばならないと主張する。主が言う言葉として、こう書かれているというのである。「私は光として、この世に来た。私を信じる者がみな闇にとどまらないためである。もし誰かが私の言葉を聞いてそれを守るなら、私はその者を裁かない」(ヨハネ12:46、47)。
De poenitentia libri duo 1.12.5
Ille non judicat, et tu judicas? Ille dicit: Ut qui credit in me, in tenebris non maneat, hoc est, et si fuerit in tenebris, non permaneat in eis, errorem emendet, culpam corrigat, custodiat mandata mea; dixi enim: Nolo mortem peccatoris, sed correctionem (Ezech. XXXIII, 11) .
PL 16, 483B彼は裁かないのに、汝は裁くのか。彼は言う。「私を信じる者が闇にとどまらないために」と。すなわち、たとえ闇の中にいたとしても、そこにとどまり続けるな、誤りを改め、咎を正し、私の掟を守れ、ということである。私は言ったからである。「私は罪人の死を望まず、むしろ矯正を望む」(エゼキエル33:11)。
De poenitentia libri duo 1.12.6
Dixi supra: Quoniam qui in me credit, non judicatur; et hoc custodio: Non enim veni, ut judicem mundum, sed ut salvetur mundus per me (Joan. III. 17) .
PL 16, 483B私は先に言った。「私を信じる者は裁かれない」と。そして私はこれを守る。「私は世を裁くために来たのではなく、世が私によって救われるために来たからである」(ヨハネ3:17)。
De poenitentia libri duo 1.12.7
Libenter ignosco (De Poenit., dist. 1, cap. Libenter) , prompte indulgeo: Misericordiam malo, quam sacrificium (Ose. VI, 6) ; quia per sacrificium justus commendatur, per misericordiam peccator redimitur. Non veni vocare justos, sed peccatores (Matth. IX, 13) .
PL 16, 483B私は喜んで赦し(『教令集』第2部『悔悛について』第1区分「Libenter」法文)、すみやかに赦しを与える。「私はいけにえよりも慈しみを望む」(ホセア6:6)。いけにえによって義人は認められ、慈しみによって罪人は贖われるからである。「私は義人を招くためではなく、罪人を招くために来た」(マタイ9:13)。
De poenitentia libri duo 1.12.8
In Lege sacrificium, in Evangelio misericordia est: Lex per Moysen data est, per me gratia (Joan. I, 17) . Quid hoc evidentius? 55. Denique et subter ait: Qui spernit me, et non accipit verba mea, habet qui judicet eum (Joan. XII, 48) .
PL 16, 483C律法にはいけにえがあり、福音には慈しみがある。「律法はモーセを通して与えられたが、恩寵は私を通して〔与えられた〕」(ヨハネ1:17)。これより明白なことがあろうか。55. 実に、その下でも主は言う。「私を退け、私の言葉を受け入れない者には、その者を裁く者がある」(ヨハネ12:48)。
De poenitentia libri duo 1.12.9
Num tibi videtur accipere verba Christi, qui se non correxerit? Profecto non videtur. Qui ergo corrigit se, accipit verbum ejus, hoc est enim verbum ejus, ut se unusquisque revocet a culpa.
PL 16, 483C自らを正さなかった者が、キリストの言葉を受け入れているように汝には見えるか。確かに見えない。したがって、自らを正す者は、その言葉を受け入れているのである。その言葉とは、各人が咎から立ち返ることだからである。
De poenitentia libri duo 1.12.10
Aut excludas igitur necesse est hanc ejus sententiam: aut si negare non potes, acquiescas. 56. Oportet eum quoque mandata custodire Dominica, qui peccare desinat, delictis renuntiet.
PL 16, 483Cそれゆえ、汝は主のこの言葉を退けるか、さもなければ、否定できない以上、従うか、そのどちらかでなければならない。56. 罪を犯すことをやめる者、罪を捨てる者もまた、主の掟を守らねばならない。
De poenitentia libri duo 1.12.11
Non ergo de eo debes interpretari dictum, qui semper custodierit; si enim hoc sensisset, addidisset, semper: non addendo autem, de eo pronuntiavit, qui quod audivit, custodierit: audivit autem ut corrigeret errorem: custodivit igitur quod audivit.
PL 16, 483Dしたがって、汝は、この言葉を、常に守ってきた者についてのものと解釈してはならない。もし主がそう考えたのなら、「常に」とつけ加えたはずである。つけ加えなかったことで、主は、聞いたことを守った者について宣言したのである。そして、聞いたのは誤りを正すためであった。ゆえに、その者は聞いたことを守ったのである。
De poenitentia libri duo 1.12.12
57. Quam vero durum sit ut ad poenam vocetur perpetuam, qui vel postea custodit Domini mandata, ipse te doceat, qui etiam non custodientibus mandata sua veniam non denegavit, sicut habes in psalmi corpore: Si justitias meas profanaverint, et mandata mea non custodierint; visitabo in virga iniquitates eorum, et in flagellis delicta eorum: misericordiam autem meam non disperdam ab eis (Psal. LXXXVIII, 32, 33) .
PL 16, 483D57. 掟をのちに守る者でさえ、とこしえの刑罰に召されるのがどれほど過酷であるかは、主の掟を守らない者たちにも赦しを否まなかった主自身が、汝に教えるがよい。詩篇の本文に、汝は次のように読む。「もし彼らが私の正義を汚し、私の掟を守らないなら、私は鞭で彼らの不法を、笞で彼らの罪を訪れる。だが、私の慈しみを彼らから失わせはしない」(詩篇88:32、33)。
De poenitentia libri duo 1.12.13
Omnibus igitur promittit misericordiam. 58. Sed ne sine judicio hanc esse misericordiam putetis, est discretio inter eos qui perpetuam detulerint obedientiam mandatis coelestibus, et inter eos qui aliquando vel errore, vel necessitate lapsi sint.
PL 16, 484Aしたがって主は、すべての者に慈しみを約束する。58. しかし、この慈しみが裁きなしにあると諸君が思わぬように言えば、天の掟に対して絶えざる従順を捧げてきた者たちと、いつか誤りによって、あるいは必要に迫られて堕落した者たちとの間には、区別がある。
De poenitentia libri duo 1.12.14
Et ne nostro circumscribi te argumento putes, Christi judicium accipe; etenim ait: Si sciens servus voluntatem domini sui non fecit, vapulabit multis: si autem nescivit, vapulabit paucis (Luc. XII, 47, 48) .
PL 16, 484Aそして、汝が我々の論証にたぶらかされていると思わぬように、キリストの判決を受け取れ。主はこう言う。「主人の意志を知りながら行わなかった僕は、多く打たれる。しかし知らなかった者は、少なく打たれる」(ルカ12:47、48)。
De poenitentia libri duo 1.12.15
Uterque igitur si credat, recipitur, quia castigat omnem filium Deus, quem recipit (Hebr. XII, 6) : et quem castigat, morti utique non tradit; quia scriptum est: Castigans castigavit me Dominus, et morti non tradidit me (Psal. CXVII, 18) .
PL 16, 484Bしたがって、どちらの者も、信じるなら受け入れられる。「神は、受け入れるすべての子を懲らしめる」(ヘブライ12:6)からである。そして、神が懲らしめる者を、確かに死には渡さない。書かれているとおりである。「主は私を厳しく懲らしめたが、死に渡さなかった」(詩篇117:18)。