ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › De poenitentia libri duo

Liber II, Caput I 第II巻 第I章

Ambrose of Milan · De poenitentia libri duo · PL 16, 495C · 11 sectiones

De poenitentia libri duo 2.1.1

1

[0495] Ambrosius libri superioris praeceptis nova subtexurus, necessitatem mature agendi poenitentiam allegorice insinuat, quam et suadet agendam: deinde illius forma in Apostolo imitationi proposita, varios ejusdem fructus strictim proponit.

PL 16, 495C

アンブロシウスは、前の巻の教えに新しいものを織り足そうとして、悔い改めを早く行う必要を寓意によって示唆し、またそれを行うよう勧める。次いで、使徒におけるその形を模倣すべきものとして示し、その種々の実を手短に提示する。

De poenitentia libri duo 2.1.2

2

1. Etsi non pauca quae ad cohortationem poenitentiae proficiant, scripta sint in libro superiore; tamen cum adjici possint complura, ne velut semesas verborum nostrorum epulas reliquisse videamur, inceptum persequamur convivium.

PL 16, 495C

1. 悔い改めを勧めるのに役立つことは、前の巻にも少なからず書かれている。それでも、さらに多くを付け加えうるのだから、我々の言葉の宴を食べ残したように見えないよう、始めた饗宴を続けよう。

De poenitentia libri duo 2.1.3

3

2. Agenda est enim poenitentia non solum sollicite, sed etiam mature: ne forte Evangelicus ille paterfamilias qui arborem ficum plantavit in vinea sua, veniat; et quaerens fructum in ea, si non invenerit, dicat cultori vineae: Succide illam.

PL 16, 495D

2. 悔い改めは、熱心にだけでなく、早く行わねばならない。福音書のあの家の主人、自分のブドウ園にイチジクの木を植えた人が来て、その木に実を探して見つからなかったなら、ブドウ園の耕作人に言うかもしれないからである。「それを切り倒せ」

De poenitentia libri duo 2.1.4

4

Ut quid etiam terram occupat (Luc. XIII, 7) ? Et nisi cultor vineae interveniat dicens: Domine, remitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam; et mittam cophinum stercoris: et si quidem fecerit fructum; sin autem, excidatur ficulnea (Ibid., 8, 9) .

PL 16, 495D

「なぜ土地までふさいでいるのか」(ルカ13:7)。耕作人が間に入って、こう言わないかぎりは、である。「主よ、今年もこれを見逃せ。私がその周りを掘り、肥やしの籠を入れるまで。実を結ぶなら、よし。さもなくば、そのイチジクの木は切り倒されよ」(ルカ13:8–9)。

De poenitentia libri duo 2.1.5

5

3. Stercoremus ergo et nos agrum hunc quem possidemus, et imitemur laboriosos agricolas, quos non pudet fimo pingui satiare terram, et immundo cinere agrum aspergere, ut fructus uberiores colligant.

PL 16, 495D

3. だから我々もまた、我々が所有するこの畑に肥やしをやろう。肥えた糞土で土地を満たし、汚れた灰を畑にまくことを恥としない勤勉な農夫たちに倣おう。より豊かな実を集めるためである。

De poenitentia libri duo 2.1.6

6

4. Et quemadmodum stercoremus, docet Apostolus dicens: Et aestimo omnia ut stercora, ut Christum lucrifaciam (Philip. III, 8) ; qui per infamiam et bonam famam meruit Christo placere.

PL 16, 496D

4. どのように肥やしをやるかは、使徒が教えている。「私はすべてを糞土と見なす。キリストを得るためである」(フィリピ3:8)。彼は、悪評によっても好評によっても、キリストに喜ばれるにふさわしいとされた者である。

De poenitentia libri duo 2.1.7

7

Legerat enim quod Abraham dum se stercus et cinerem fatetur, summa humilitate invenit Dei gratiam (Gen. XVIII, 3) . Legerat quod Job in stercore sedens omnia quae amiserat, recuperavit (Job. XXIV) .

PL 16, 496D

彼は、アブラハムが自らを糞土と灰だと告白したとき、この上ない謙遜によって神の恩寵を見いだしたこと(創世記18:3〔番号は刷られたまま。引かれる句は創世記18:27に当たる〕)を読んでいた。ヨブが糞の上に座って、失ったすべてを取り戻したこと(ヨブ記24〔番号は刷られたまま。この出来事はヨブ記42章に当たる〕)を読んでいた。

De poenitentia libri duo 2.1.8

8

Legerat prophetante David, quod Deus de terra suscitat inopem, et de stercore erigit pauperem (Psal. CXII, 7) . 5. Et nos ergo non erubescamus fateri Domino peccata nostra?

PL 16, 497A

彼は、ダビデが預言して、神は貧しい者を地から起こし、乏しい者を糞の中から引き上げると言っているのを読んでいた(詩篇112:7)。5. それなら、我々もまた、主に我々の罪を告白することを恥じずにいようではないか。

De poenitentia libri duo 2.1.9

9

Pudor est ut unusquisque crimina sua prodat: sed ille pudor agrum suum arat, spinas tollit perpetuas, sentes amputat, fructus adolet, quos inter mortuos esse credebat. Sequere illum qui bene arando agrum suum, fructus quaesivit aeternos.

PL 16, 497A

各人が自分の罪を明かすことは恥である。だがその恥は、自らの畑を耕し、絶えず生える茨を取り除き、いばらを切り払い、死んだものと思っていた実を育てる〔adolet は「焼く」とも取れるが、畑の比喩から「育てる」と取った〕。善く自らの畑を耕して永遠の実を求めた〔使徒〕に従え。

De poenitentia libri duo 2.1.10

10

Maledicimur, inquit, et benedicimus: persecutionem patimur, et sustinemus: blasphemamur, et obsecramus: tamquam purgamenta hujus mundi facti sumus (I Cor. IV, 12, 13) . Si et tu sic araveris, seminabis spiritalia. Ara, ut peccatum auferas, fructum acquiras.

PL 16, 497A

彼は言う。「我々は罵られても祝福し、迫害されても耐え、誹謗されても懇願する。我々はこの世の屑のようになった」(一コリント4:12–13)。あなたもまたこのように耕すなら、霊のものを蒔くことになる。耕せ、罪を除き、実を得るために。

De poenitentia libri duo 2.1.11

11

Ille aravit, ut persecutoris in se eradicaret affectum. Quid plus potuit nobis conferre Christus ad studium correctionis, quam ut converteret, et daret nobis ex persecutore doctorem?

PL 16, 497B

彼は、自分のうちにある迫害者の心情を根こそぎにするために耕した。キリストが、我々に矯正への熱意を与えるのに、迫害者を転向させて我々に教師として与える以上に、何をなしえたであろうか。