De poenitentia libri duo 1.7.1
Christum ut omnes ad coenam suam invitet obtestatus, Novatianos nec ipsos ad eam ingredi, nec aliis ingressum permittere significat, quod Ecclesia sancta non imitatur.
PL 16, 475C〔著者は〕キリストに、すべての者を自分の晩餐に招くよう懇願し、ノウァティアヌス派は自ら晩餐に入らず、他の者に入ることも許さないことを示す。聖なる教会はそれを模倣しない。
De poenitentia libri duo 1.7.2
Deinde eosdem haereticos cum Christo, qui omnes salvos fieri cupiat, partem habere non posse planum facit. 30. Ergo, Domine Jesu, ad Ecclesiam tuam totus adveni, quoniam Novatianus excusat.
PL 16, 475C続いて、すべての者が救われることを望むキリストと、これらの異端者が関わりを持ちえないことを明らかにする。30. したがって、主イエスよ、余すところなく汝の教会へ来よ〔adveni は命令形「来よ」とも完了形「私は来た」とも読める。続く命令(Mitte、introduc、Jube)と婚宴のたとえに合わせて命令と取った〕。ノウァティアヌスが言い訳をして〔招きを断って〕いるからである。
De poenitentia libri duo 1.7.3
Novatianus dicit: Juga boum emi (Luc. XIV, 19) , qui jugum Christi suave non suscipit, et onus grave collo imponit suo, quod portare non queat.
PL 16, 475Cノウァティアヌスは言う。「私は牛の軛を買った」(ルカ14:19)と。キリストの快い軛を受けず、自分の首に、担うことのできない重い荷を負わせる者が。
De poenitentia libri duo 1.7.4
Novatianus servos tuos a quibus invitabatur, tenuit, et contumelia affectos occidit quos iterati baptismatis labe inquinavit. Mitte ergo ad exitus viarum, et collige bonos et malos (Luc, XIV, 21) : et debiles, et caecos, et claudos introduc in Ecclesiam tuam.
PL 16, 475Cノウァティアヌスは、自分を招いていた汝の僕たちを引き留め、侮辱を加えて殺した。再度の洗礼の汚れで汚した者たちである。そこで、「道の出口に〔人を〕遣わし、善い者も悪い者も集めよ」(ルカ14:21)。そして、弱い者も、盲人も、足の不自由な者も、汝の教会に導き入れよ。
De poenitentia libri duo 1.7.5
Jube impleatur domus tua: introduc omnes ad coenam tuam; quia quem tu vocaveris, dignum facies, si sequatur. Ille sane rejicitur, qui non habuerit vestem nuptialem, hoc est, amictum charitatis, velamen gratiae. Mitte, inquam, ad universos.
PL 16, 475D汝の家が満たされるよう命じよ。すべての者を汝の晩餐に導き入れよ。汝が呼んだ者を、その者がついて来るなら、汝は相応しい者にするからである。確かに退けられるのは、婚礼の衣、すなわち愛の外套、恩寵のおおいを持たない者である。遣わせ、と私は言う、すべての者に。
De poenitentia libri duo 1.7.6
31. Non excusat Ecclesia tua a coena tua, excusat Novatianus. Non dicit familia tua: Sana sum, medicum non requiro; sed dicit: Sana me, Domine, et sanabor: salva me, et salvabor (Jerem. XVII, 14) .
PL 16, 476A31. 汝の教会は、汝の晩餐から言い訳をして去りはしない。言い訳をするのはノウァティアヌスである。汝の家の者は言わない。「私は健康だ。医者は求めない」と。言うのはこうである。「主よ、私を癒やせ。そうすれば私は癒やされる。私を救え。そうすれば私は救われる」(エレミヤ17:14)。
De poenitentia libri duo 1.7.7
Denique Ecclesiae tuae species est in illa, quae accessit retro, et tetigit fimbriam vestimenti tui, dicens intra se: Quia si tetigero vestimentum ejus, salva ero (Matth. IX, 21) . Haec ergo Ecclesia confitetur vulnera sua, haec curari cupit.
PL 16, 476A実に、汝の教会の姿は、後ろから近づいて汝の衣の房に触れ、心の中でこう言った女の内にある。「もし私が彼の衣に触れれば、私は救われるだろう」(マタイ9:21)。この教会は自分の傷を告白し、この教会は癒やされることを望む。
De poenitentia libri duo 1.7.8
32. Et tu quidem, Domine, omnes cupis sanare, sed non omnes curari volunt. Non vult Novatianus, qui se putat esse sanum.
PL 16, 476A32. 主よ、汝はすべての者を癒やしたいと望むが、すべての者が癒やされることを望むわけではない。自分を健康だと思うノウァティアヌスは望まない。
De poenitentia libri duo 1.7.9
Tu, Domine, aegrum te esse dicis, et in minimo nostram sentis infirmitatem, dicens: Aeger eram, et visitastis me (Matth. XXV, 36) : Novatianus illum minimum visitare nescit, in quo tu desideras visitari.
PL 16, 476A主よ、汝は自分が病んでいると言い、最も小さな者のうちに我々の弱さを感じて言う。「私は病んでいたが、汝らは私を訪ねた」(マタイ25:36)。ノウァティアヌスは、汝が訪ねられることを望む当の最も小さな者を、訪ねることを知らない。
De poenitentia libri duo 1.7.10
Tu dicis Petro (De Poenit., dist. I, c. Potest fieri, § Dicis Petro) excusanti, ne ei pedes lavares: Nisi lavero tibi pedes, non habebis partem mecum (Joan. XIII, 8) .
PL 16, 476B汝は、自分の足を洗わせまいと断るペトロに(『教令集』第2部『悔悛について』第1区分「Potest fieri」法文、§「Dicis Petro」)言う。「私が汝の足を洗わなければ、汝は私とともに分け前を持たない」(ヨハネ13:8)。
De poenitentia libri duo 1.7.11
Quod ergo isti possunt consortium tecum habere, qui claves regni non suscipiunt, negantes quod dimittere peccata debeant?
PL 16, 476Bそれなら、国の鍵を受けず、罪を赦すべきことを否む者たちが、汝とどんな交わりを持てようか。
De poenitentia libri duo 1.7.12
33. Quod quidem recte de se fatentur; non habent enim Petri haereditatem, qui Petri sedem non habent, quam impia divisione discerpunt: sed hoc improbe, quod etiam in Ecclesia donari peccata negant posse, cum Petro dictum sit: Tibi dabo claves regni coelorum, et quaecumque ligaveris super terram, erunt ligata et in coelo: et quaecumque solveris super terram, erunt soluta et in coelis (Matth. XVI, 19) ; cum et ipse vas electionis Dominicae dicat: Si cui autem quid donastis, et ego; nam et ego quod donavi, propter vos in persona Christi (II Cor. II, 10) .
PL 16, 476B33. 彼らが自分についてこう告白するのは、確かに正しい。ペトロの座を持たない者は、ペトロの相続分を持たない。その座を、彼らは不敬虔な分裂によって引き裂く。しかし、教会においても罪は赦されえないと言うのは、不遜である。主はペトロに「私は汝に天の国の鍵を与える。汝が地上で縛るものは天でも縛られ、汝が地上で解くものは天でも解かれる」(マタイ16:19)と言い、また主の選びの器自身も言うからである。「諸君が誰かに何かを赦すなら、私もである。私が赦したことも、諸君のゆえに、キリストの人格において赦したのである」(二コリント2:10)。
De poenitentia libri duo 1.7.13
Cur igitur Paulum legunt, si eum tam impie arbitrabantur errasse, ut jus sibi vindicaret Domini sui? Sed vindicavit acceptum, non usurpavit indebitum.
PL 16, 476Cそれなら、主の権利を自分に主張するほど不敬虔に誤ったとみなしているのなら、なぜ彼らはパウロを読むのか。パウロは、受けたものを主張したのであって、授かっていないものを横取りしたのではない。