ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › De poenitentia libri duo

Liber II, Caput VII 第II巻 第VII章

Ambrose of Milan · De poenitentia libri duo · PL 16, 510A · 31 sectiones

De poenitentia libri duo 2.7.1

1

Ad flenda et confitenda peccata hortatur, asserens peccatoris et Ecclesiae lacrymis Christum excitari, ut illum justificet: quod accommodata Lazari suscitati historia mire illustrat.

PL 16, 510A

罪を泣いて告白するよう勧め、罪人と教会の涙によってキリストが動かされ、その者を義とするのだと主張する。これを、よみがえらされたラザロの物語を当てはめて、見事に明らかにする。

De poenitentia libri duo 2.7.2

2

Ubi postquam ostendit Novatianos Judaeorum de interficiendo Lazaro cogitantium successores esse, perfectam cujuscumque peccati justificationem per odorem unguenti a Maria in Christi pedes effusi expressam docet: rursusque eosdem haereticos in Judae, cum caeteri gauderent, invidentis persona signatos monstrat.

PL 16, 510A

そこで、ノウァティアヌス派が、ラザロを殺そうと考えたユダヤ人たちの後継者であることを示したあと、どんな罪についてもその完全な義認が、マリアがキリストの足に注いだ香油の香りによって表されていると教える。さらに、ほかの者たちが喜んでいるとき妬むユダの人格に、同じ異端者たちが示されていることを明らかにする。

De poenitentia libri duo 2.7.3

3

52. Fleamus igitur ad tempus, ut exsultemus in aeternum. Timeamus Dominum, praeveniamus eum confitendo peccata nostra, corrigamus lapsus nostros, emendemus errorem; ne et de nobis dicatur: Heu me, anima mea! quia periit reverens a terra, et qui corrigat in hominibus non est (Mich. VII, 2) .

PL 16, 510A

52. それゆえ、永遠に喜ぶために、しばらくは泣こう。主を畏れよう。我々の罪を告白して、主に先んじよう。我々の堕落を正し、誤りを改めよう。我々についてもこう言われることのないように。「ああ、私は。私の魂よ。畏れ敬う者が地から滅び、人々の中に正す者がいないからだ」(ミカ7:2)。

De poenitentia libri duo 2.7.4

4

53. Quid vereris apud bonum dominum tuas iniquitates fateri? Dic, inquit, iniquitates tuas, ut justificeris (Esai. XLIII, 26) .

PL 16, 510B

53. あなたは、善い主のもとで自分の不法を告白することを、なぜ恐れるのか。「汝の不法を言え、義とされるために」と言う(イザヤ43:26)。

De poenitentia libri duo 2.7.5

5

Adhuc reo culpae justificationis praemia proponuntur; ille enim justificatur, qui proprium crimen sponte agnoverit: denique justus in exordio sermonis accusator est sui (Prov. XVIII, 17) .

PL 16, 510B

なお咎ある者に、義とされることの報いが示される。自らの罪を進んで認める者こそ義とされるからである。実に、義人は語り始めに自分自身の告発者である(箴言18:17)。

De poenitentia libri duo 2.7.6

6

Novit omnia Dominus, sed exspectat vocem tuam; non ut puniat, sed ut ignoscat: non vult ut insultet tibi diabolus, et celantem peccata tua arguat.

PL 16, 510B

主はすべてを知っているが、あなたの声を待っている。罰するためではなく、赦すためである。悪魔があなたをあざけり、あなたが罪を隠しているのを訴えることを、主は望まない。

De poenitentia libri duo 2.7.7

7

Praeveni accusatorem tuum: si te ipse accusaveris, accusatorem nullum timebis: si te detuleris ipse, etsi mortuus fueris, revivisces.

PL 16, 510B

あなたの告発者に先んじよ。自分で自分を告発するなら、あなたはいかなる告発者も恐れない。自分で自分を訴え出たなら、たとえ死んでいても、よみがえるだろう。

De poenitentia libri duo 2.7.8

8

54. Veniet ad monumentum tuum Christus, et si viderit flere pro te Martham boni feminam ministerii, flere Mariam quae attente audiebat verbum Dei, sicut sancta Ecclesia quae optimam partem sibi elegit; movebitur misericordia, cum viderit in tuo obitu lacrymas plurimorum, et dicet: Ubi posuistis eum (Joan. XI, 34) ? hoc est, in quo reorum statu est, in quo poenitentium ordine.

PL 16, 510C

54. キリストはあなたの墓に来て、もし、善い奉仕の女マルタがあなたのために泣き、神の言葉を注意深く聞いていたマリアが、最善の部分を自ら選んだ聖なる教会のように〔sicut sancta Ecclesia の係りは定かでない。マリアにかけて取った〕泣くのを見るなら、慈しみに動かされ、あなたの死のときに多くの人々の涙を見て、こう言うだろう。「汝らは彼をどこに置いたのか」(ヨハネ11:34)。これはすなわち、罪ある者たちのどの状態に彼はあるのか、悔い改める者たちのどの階級にいるのか、ということである。

De poenitentia libri duo 2.7.9

9

Videam quem fletis; ut lacrymis suis ipse me moveat. Videam si jam peccato ei cujus venia poscitur, defunctus est. 55. Dicet ei plebs: Veni, et vide (Ibid.) . Quid est, veni?

PL 16, 510C

「汝らが泣いている者を、私は見よう。その者の涙によって、彼自身が私を動かすように。彼が、赦しが求められているその罪に対して、すでに死んだのかどうかを、私は見よう」。55. 民は彼に言うだろう。「来て、見よ」(ヨハネ11:34)。「来よ」とは何か。

De poenitentia libri duo 2.7.10

10

Hoc est, veniat peccatorum remissio, veniat defunctorum vita, mortuorum resurrectio, veniat et in hunc peccatorem regnum tuum. 56. Veniet, et levari lapidem jubebit, quem cervicibus peccatoris lapsus imposuit.

PL 16, 511A

すなわち、罪の赦しが来たれ、死んだ者たちの生命が来たれ、亡くなった者たちの復活が来たれ、この罪人にも汝の国が来たれ、ということである。56. 主は来て、罪人の首に堕落が載せた石を取りのけるよう命じるだろう。

De poenitentia libri duo 2.7.11

11

Potuit removere lapidem imperio sermonis; jubenti enim Christo etiam insensibilis solet natura obedire: poterat tacita vi operationis occultae transferre saxum sepulcri in cujus passione remotis subito lapidibus, plurima defunctorum sepulcra patuerunt: sed hominibus jussit ut removerent lapidem; in veritate quidem, ut increduli crederent quod videbant, et aspicerent resurgentem mortuum: in typo autem, quod nobis donaret ut levaremus delictorum onera, moles quasdam reorum.

PL 16, 511A

言葉の命令によって石を取りのけることもできた。キリストが命じれば、感覚のない自然さえも従うのが常だからである。また、人知れぬ働きの無言の力で、墓の岩を移すこともできた。その受難のとき、石が突然取りのけられて、多くの死者の墓が開いたのである。しかし主は、人間たちに石を取りのけるよう命じた。事実としては、信じない者たちが、目にしていることを信じ、よみがえる死者を見つめるためである。予型としては、我々が罪の重荷、すなわち罪ある者たちの巨大な塊を取りのけることを、主が我々に与えるためである。

De poenitentia libri duo 2.7.12

12

Nostrum est onera removere; illius est resuscitare, illius educere de sepulcris exutos vinculis. 57. Videns itaque grave onus peccatoris, illacrymat Dominus Jesus; solam enim flere non patitur Ecclesiam.

PL 16, 511A

重荷を取りのけるのは我々の務め、よみがえらせるのは主の務め、縛りを解かれた者を墓から導き出すのも主の務めである。57. こうして主イエスは、罪人の重い荷を見て涙を流す。教会だけが泣くのを許さないからである。

De poenitentia libri duo 2.7.13

13

Compatitur dilectae suae, et dicit defuncto: Veni foras (Joan. XI, 43) , hoc est: Qui jaces in tenebris conscientiae, et delictorum tuorum sordibus, quodam reorum carcere, exi foras, delictum proprium prode, ut justificeris: Ore enim confessio fit ad salutem (Rom. X, 10) .

PL 16, 511B

主は自らの愛する者〔教会〕とともに苦しみ、死んだ者に言う。「外へ出て来い」(ヨハネ11:43)。これはすなわち、良心の闇の中、自分の罪の汚れの中、罪ある者たちの牢獄のようなところに横たわるあなたよ、外へ出よ、自分の罪を現せ、義とされるために、ということである。実に、「口によって告白がなされ、救いに至る」(ローマ10:10)。

De poenitentia libri duo 2.7.14

14

58. Si confessus fueris, a Christo vocatus, claustra rumpentur, et omnia solventur vincula, etiam si corruptelae corporeae fetor gravis sit.

PL 16, 511B

58. あなたが告白すれば、キリストに呼ばれて、閉ざされた所は破られ、すべての縛りは解かれる。たとえ体の腐敗の悪臭がひどくとも。

De poenitentia libri duo 2.7.15

15

Quatriduum enim habebat ille, cujus fetebat in tumulo caro: cujus autem caro non vidit corruptionem, triduo fuit in sepulcro; carnis enim vitia nescivit, quae ex quatuor constat elementorum substantiis.

PL 16, 511B

実際、墓で肉が臭っていたあの者は、四日を数えていた。一方、肉が腐敗を見なかった者〔キリスト〕は、三日間墓にあった。彼は、四つの元素の実体から成る肉の悪徳を知らなかったからである。

De poenitentia libri duo 2.7.16

16

Quantuslibet ergo (De Poenit., dist. I, cap. Quantuslibet) mortui fetor sit, aboletur omnis, ubi sacrum redoleverit unguentum: et resurgit defunctus, et solvi jubentur ejus vincula, qui adhuc in peccato est: tollitur velamen de facie ejus, quod veritatem gratiae quam acceperat, obumbrabat.

PL 16, 511C

したがって、どれほど(『教令集』第2部『悔悛について』第1区分「Quantuslibet」法文)死んだ者の悪臭があろうとも、聖なる香油が香れば、悪臭はすべて消える。死者はよみがえり、なお罪の中にいる者の縛りは解くよう命じられ、その者の顔から、受けていた恩寵の真理を覆い隠していた覆いが取り除かれる。

De poenitentia libri duo 2.7.17

17

Sed quia venia donatus est, revelare faciem, aperire vultum jubetur: non habet enim quod erubescat, cui peccatum remissum est.

PL 16, 511C

しかし赦しを与えられたのだから、顔を現し、面を開くよう命じられる。罪を赦された者には、恥じることが何もないからである。

De poenitentia libri duo 2.7.18

18

59. In tanta vero Domini gratia, tantoque divini muneris miraculo, cum oporteret universos laetari, commovebantur impii, et adversus Christum concilium congregabant: Lazarum quoque interficere volebant (Joan. XI, 47) .

PL 16, 511C

59. 主のこれほどの恩寵、神の賜物のこれほどの奇跡にあって、皆が喜ぶべきであったのに、不敬虔な者たちは動揺し、キリストに対して会議を招集した。ラザロをも殺そうとしたのである(ヨハネ11:47)。

De poenitentia libri duo 2.7.19

19

Nonne merito eorum successores vos fore cognoscitis, quorum duritiae haeredes estis (Joan. XII, 10) ? Nam et vos indignamini, et contra Ecclesiam congregatis concilium; quia videtis mortuos in Ecclesia reviviscere, et peccatorum indulta venia resuscitari.

PL 16, 511C

諸君は、彼らの頑なさの相続人であるのだから(ヨハネ12:10)、当然、彼らの後継者となると認めないのか。実に諸君も憤り、教会に対して会議を招集している。死者たちが教会でよみがえり、罪の赦しを与えられて生き返るのを見るからである。

De poenitentia libri duo 2.7.20

20

Itaque quod in vobis est, per invidiam rursus vultis interficere suscitatos. 60. Sed Jesus non revocat beneficia, immo cumulo liberalitatis amplificat: revisit sollicite resuscitatum, et celebratae resurrectionis gratia laetus ad coenam venit, quam ei sua praeparavit Ecclesia, in qua ille qui fuerat mortuus, unus inter discumbentes cum Christo invenitur.

PL 16, 511D

そこで諸君は、自分にできるかぎり、妬みから、よみがえった者たちをもう一度殺そうとしている。60. しかしイエスは施しを取り消さず、むしろ寛大さを積み増して大きくする。よみがえった者を気づかって再び訪れ、行われた復活の恩寵を喜んで、教会が彼のために用意した食事に来る。そこでは、かつて死んでいた者が、キリストとともに食卓に着く者たちの一人として見いだされる。

De poenitentia libri duo 2.7.21

21

61. Tunc mirantur omnes qui vident puro utique obtutu mentis, qui invidere non norunt; tales enim Ecclesia filios habet. Mirantur, ut dixi quomodo ille qui jacebat in tumulo heri et nudiustertius (Ibid., 3) , unus sit de discumbentibus cum Domino Jesu.

PL 16, 512A

61. そのとき、見ている者は皆驚く。むろん、妬むことを知らない、精神の純粋なまなざしで見る者たちである。教会はそのような子らを持つからである。彼らは驚く。すでに述べたように、昨日も一昨日も墓に横たわっていた者が(ヨハネ12:3)、主イエスとともに食卓に着く者たちの一人であることに。

De poenitentia libri duo 2.7.22

22

62. Ipsa Maria mittit unguentum in pedes Domini Jesu. Ideo forte in pedes, quia unus de infimis ereptus est morti; omnes enim corpus Christi sumus, sed alii forte superiora membra sunt (I Cor. X, 17) .

PL 16, 512A

62. そのマリア自身が、主イエスの足に香油を注ぐ。足に注ぐのは、おそらく、最も低い者の一人が死から救い出されたからである。実際、我々はみなキリストの体であるが、ある者たちはおそらく上の部分の肢体なのである(一コリント10:17)。

De poenitentia libri duo 2.7.23

23

Os erat Christi Apostolus, qui dicebat: Experimentum quaeritis ejus, qui in me loquitur Christus (II Cor. XIII, 3) .

PL 16, 512A

使徒はキリストの口であり、こう言っていた。「汝らは、私のうちで語るキリストの証しを求めている」(二コリント13:3)。

De poenitentia libri duo 2.7.24

24

Os ejus prophetae, per quos loquebatur futura: utinam et ego pes ejus esse merear, et mittat in me Maria unguentum suum pretiosum, et ungat, et peccatum extergat!

PL 16, 512A

その口は預言者たちであり、彼らを通して主は来るべきことを語った。私もまた、その足であるにふさわしくなることを願う。マリアが私にその高価な香油を注ぎ、塗り、罪を拭い去ってくれるように。

De poenitentia libri duo 2.7.25

25

63. Quod igitur de Lazaro legimus, in unoquoque debemus converso peccatore credere: qui licet fetorem habeat, tamen fidei pretioso emundatur unguento: tantum enim gratiae fides habet, ut ubi ante diem fetebat mortuus, illic bono odore tota repleatur domus.

PL 16, 512B

63. したがって、ラザロについて読んだことを、我々は回心した罪人の一人一人について信じなければならない。悪臭があっても、その者は信仰の高価な香油によって清められる。信仰はそれほど大きな恩寵をもち、死者が以前に臭っていたところで、家全体が良い香りで満たされるのである。

De poenitentia libri duo 2.7.26

26

64. Fetebat Corinthia domus, quando scriptum est de ea: Auditur inter vos fornicatio, et talis fornicatio, qualis nec inter gentes (I Cor. V, 1) . Fetor erat, quia modicum fermentum totam massam corruperat. Coepit bene olere, cum dicitur: Si cui quid donastis, et ego.

PL 16, 512B

64. コリントの家は臭っていた。それについてはこう書かれている。「汝らのうちに淫行が聞かれる。諸国民のうちにさえないような淫行である」(一コリント5:1)。わずかなパン種が練り粉全体をだめにしたので、それは悪臭であった。その家が良い香りを放ち始めたのは、こう言われたときである。「汝らが誰かに何かを赦したなら、私も〔赦す〕」。

De poenitentia libri duo 2.7.27

27

Nam et ego quod donavi, propter vos in persona Christi (II Cor. II, 10) . Itaque, liberato peccatore, factum est in ea gaudium magnum, et redoluit domus tota suavitate gratiae.

PL 16, 512B

「実際、私が赦したことは、汝らのゆえに、キリストの人格において〔赦したのである〕」(二コリント2:10)。こうして罪人が解放されたので、その家に大きな喜びが生じ、家全体が恩寵の甘い香りでふたたび香った。

De poenitentia libri duo 2.7.28

28

Unde bene conscius Apostolus quod omnes Apostolicae remissionis perfudisset unguento, ait: Christi bonus odor sumus Deo in his, qui salvi fiunt (Ibid., 15) . 65. Hujus igitur effusione unguenti laetantur omnes, solus Judas contradicit (Joan. XII, 4) .

PL 16, 512C

それゆえ使徒は、自分が使徒としての赦しの香油をすべての人に注いだことをよく自覚して、こう言う。「我々は、救われつつある者たちの中で、神にとってキリストの良い香りである」(二コリント2:15)。65. この香油が注がれたことを皆は喜ぶが、ただユダだけが反対する(ヨハネ12:4)。

De poenitentia libri duo 2.7.29

29

Ergo et nunc qui praevaricator est, contradicit; reprehendit, qui proditor: sed a Christo ipse reprehenditur, qui Dominicae remedium mortis ignorat, et tantae mysterium sepulturae non intelligit. Ideo enim et passus et mortuus est Dominus, ut nos redimeret a morte.

PL 16, 512C

それゆえ今も、背反する者は反対し、裏切る者は非難する。しかし、主の死という治療を知らず、これほどの埋葬の奥義を悟らない者は、キリストその人から非難される。主が苦しみ、死んだのは、我々を死から贖うためだからである。

De poenitentia libri duo 2.7.30

30

Hoc excellentissimum indicat pretium suae mortis, quo peccator absolvitur, et in novam assumitur gratiam; ut veniant et mirentur omnes quomodo cum Christo recumbat, et laudantes Deum, dicant: Manducemus et epulemur; quia hic mortuus erat, et revixit: perierat, et inventus est (Luc. XV, 24) .

PL 16, 512C

このことは、彼〔キリスト〕の死の最も卓越した代価を示している。それにより罪人は赦免され、新しい恩寵に迎え入れられる。皆が来て、彼がどのようにキリストとともに食卓に着くのかに驚き、神を賛美して言うためである。「食べて宴をしよう。この者は死んでいたが生き返り、失われていたが見つけられたからだ」(ルカ15:24)。

De poenitentia libri duo 2.7.31

31

Si quis autem infidelis objecerit, quare cum publicanis et peccatoribus manducat; respondetur ei: Non opus est sanis medicus, sed his qui male habent (Matth. IX, 12) .

PL 16, 512D

もし不信の者が、なぜ徴税人や罪人たちとともに食事をするのかと反論するなら、その者にはこう答えられる。「医者を必要とするのは、健康な者ではなく、病んでいる者である」(マタイ9:12)。