ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › De poenitentia libri duo

Liber I, Caput II 第I巻 第II章

Ambrose of Milan · De poenitentia libri duo · PL 16, 467A · 15 sectiones

De poenitentia libri duo 1.2.1

1

Quod Novatiani dicunt se non nisi lapsis negare communionem, hoc neque cum Scriptura, neque cum sua ipsorum doctrina congruere: quod vero divinae potestatis reverentiam praetexunt, eos hoc ipso in illam esse injurios; cum is injuriam inferat, qui creditum sibi munus aut ejus partem nolit exercere: caeterum ligandi et solvendi jus quod haeresi non potest attribui, pulchre vindicari ab Ecclesia, quippe quae Spiritu sancto id acceperit, in quem isti superbe agunt.

PL 16, 467A

ノウァティアヌス派は、堕落者〔迫害のときに信仰を否んだ者などを言う。キプリアヌスの既刊の題は『背教した者たちについて』〕にしか交わりを拒まないと言うが、これは聖書にも、彼ら自身の教えにも合わない。また、神の権能への畏敬を口実にするが、まさにそのことによって神の権能を侮辱している。委ねられた務め、またはその一部を行使しようとしない者こそ、侮辱を加えるからである。さらに、縛り解く権利は異端には帰せられず、教会がこれを正当に主張している。教会は聖なる霊からこれを受けたのであり、彼らは高慢にもその霊に対して振る舞っているからである。

De poenitentia libri duo 1.2.2

2

5. Sed negant his oportere reddi communionem, qui praevaricatione lapsi sunt. Si unum tantum crimen exciperent sacrilegii, cui veniam negarent, dure quidem, sed tamen divinis tantum redargui viderentur sententiis, assertionibus tamen suis convenirent; Dominus enim crimen nullum excepit, qui peccata donavit omnia.

PL 16, 467A

5. しかし彼らは、背反によって堕ちた者たちに交わりを返してはならないと言う。もし冒瀆という一つの罪だけを例外とし、それにだけ赦しを拒むのなら、厳しいことではあっても、神の言葉によってのみ反論されるにとどまり、少なくとも自分たちの主張とは筋が通っただろう。しかし主は、罪のどれをも例外としなかった。すべての罪を赦したのである。

De poenitentia libri duo 1.2.3

3

At cum omnia peccata Stoicorum quodam more paribus putent aestimanda mensuris, et aeque eum qui gallum, ut aiunt, gallinaceum, atque illum qui patrem suffocaverit, perpetuo asserant coelestibus abdicandos mysteriis; quomodo unius criminis objiciunt reos, cum indignissimum esse non possint etiam ipsi negare, ut paucorum poena perveniat ad multos?

PL 16, 467B

ところが彼らは、ストア派のやり方に倣ってすべての罪を等しい尺度で量るべきだと考え、いわゆる雄鶏を〔絞め殺した〕者も、父を絞め殺した者も、等しく永遠に天の奥義から退けるべきだと主張する。それなら、どうして彼らは、一つの罪を犯した者たちだけを〔退けると〕言い立てるのか〔unius criminis objiciunt reos の趣旨は定かでない。彼らが「一つの罪の者にだけ交わりを拒む」と言う、の意に取った〕。少数の者の刑罰が多数の者に及ぶのはまことに不当であることを、彼ら自身さえ否定できないのに。

De poenitentia libri duo 1.2.4

4

6. Sed aiunt se Domino deferre reverentiam, cui soli remittendorum criminum potestatem reservent. Immo nulli majorem injuriam faciunt, quam qui ejus volunt mandata rescindere, commissum munus refundere.

PL 16, 467B

6. しかし彼らは、自分たちは主に畏敬を捧げており、罪を赦す権能は主のみに留保しているのだと言う。むしろ、主の命令を取り消し、託された務めを返上しようとする者ほど、大きな侮辱を加える者はない。

De poenitentia libri duo 1.2.5

5

Nam cum ipse in Evangelio suo dixerit Dominus Jesus: Accipite Spiritum sanctum; quorum remiseritis peccata, remittuntur eis: et quorum detinueritis, detenta erunt (Joan. XX, 22, 23) ; quis est ergo qui magis honorat, utrum qui mandatis obtemperat, an qui resistit?

PL 16, 467C

というのも、主イエス自身が自分の福音書で言ったからである。「聖なる霊を受けよ。汝らが罪を赦す者は、その者らに赦される。汝らが留める者は、留められる」(ヨハネ20:22、23)。では、命令に従う者と逆らう者と、どちらが主をより尊ぶのか。

De poenitentia libri duo 1.2.6

6

7. Ecclesia in utroque servat obedientiam, ut peccatum et alliget et relaxet: haeresis in altero immitis, in altero inobediens; vult ligare, quod non resolvat: non vult solvere, quod ligavit; in quo se sua damnat sententia.

PL 16, 468A

7. 教会は、罪を縛ることにも解くことにも従順を守る。異端は、一方では情け容赦なく、他方では不従順である。解かないものを縛ろうとし、縛ったものを解こうとしない。この点で自らの判定が自らを断罪している。

De poenitentia libri duo 1.2.7

7

Dominus enim par jus et solvendi esse voluit et ligandi, qui utrumque pari conditione permisit (De Poenit., dist. 1, cap. Verbum Dei, § Dominus) . Ergo qui solvendi jus non habet, nec ligandi habet.

PL 16, 468A

主は、縛る権利と解く権利を等しいものとし、双方を等しい条件で許したからである(『教令集』第2部『悔悛について』第1区分「Verbum Dei」法文、§「Dominus」)。したがって、解く権利を持たない者は、縛る権利も持たない。

De poenitentia libri duo 1.2.8

8

Sicut enim secundum Dominicam sententiam, qui ligandi jus habet, et solvendi habet: ita istorum assertio se ipsam strangulat; ut quia solvendi sibi jus negant, negare debeant et ligandi. Quomodo igitur potest alterum licere, alterum non licere?

PL 16, 468A

実に、主の判定によれば、縛る権利を持つ者は解く権利も持つ。それゆえ彼らの主張は自らの首を絞める。解く権利が自分たちにないと言う以上、縛る権利もないと言わねばならない。では、一方は許され他方は許されないということが、どうしてありえようか。

De poenitentia libri duo 1.2.9

9

Quibus donatum utrumque est, aut utrumque licere manifestum est, aut utrumque non licere certum est. Ecclesiae utrumque licet, haeresi utrumque non licet; jus enim hoc solis permissum sacerdotibus est.

PL 16, 468B

双方を授けられた者には、双方が許されているか、双方が許されていないか、そのどちらかであることは明らかである。教会には双方が許され、異端には双方が許されない。この権利は司教たちにのみ許されたからである。

De poenitentia libri duo 1.2.10

10

Recte igitur hoc Ecclesia vindicat, quae veros sacerdotes habet: haeresis vindicare non potest, quae sacerdotes Dei non habet. Non vindicando autem ipsa de se pronuntiat, quod cum sacerdotes non habeat, jus sibi vindicare non debeat sacerdotale.

PL 16, 468B

したがって教会がこれを主張するのは正しい。教会は真の司教たちを持つからである。異端は主張できない。神の司教たちを持たないからである。主張しないことによって、異端は自ら自分について宣告している。司教たちを持たないのだから、司教の権利を自らに主張してはならない、と。

De poenitentia libri duo 1.2.11

11

Ita impudenti contumacia pudentem cernimus confessionem. 8. Specta etiam illud, quoniam qui Spiritum sanctum accepit, et solvendi peccati potestatem et ligandi accepit.

PL 16, 468B

こうして、恥知らずな頑固さの中に、恥を知る告白を我々は見る。8. この点も見よ。聖なる霊を受けた者は、罪を解く権能も縛る権能も受けた。

De poenitentia libri duo 1.2.12

12

Sic enim scriptum est: Accipite Spiritum sanctum; quorum remiseritis peccata, remittuntur: et quorum detinueritis, detenta erunt (Joan XX, 22, 23) . Ergo qui solvere non potest peccatum, non habet Spiritum sanctum.

PL 16, 468B

こう書かれているからである。「聖なる霊を受けよ。汝らが罪を赦す者は赦され、汝らが留める者は留められる」(ヨハネ20:22、23)。したがって、罪を解けない者は聖なる霊を持たない。

De poenitentia libri duo 1.2.13

13

Munus Spiritus sancti est officium sacerdotis, jus autem Spiritus sancti in solvendis ligandisque criminibus est; quomodo igitur munus ejus vindicant, de cujus diffidunt jure et potestate? 9. Quid! quod insolentiores sunt.

PL 16, 468C

聖なる霊の務めは司教の職務であり、聖なる霊の権利は、罪を解き縛るところにある。ならば、その権利と権能を信じない霊の務めを、どうして彼らは主張するのか。9. それどころか、彼らはいっそう不遜である。

De poenitentia libri duo 1.2.14

14

Nam cum ad misericordiam promptior quam ad severitatem sit Spiritus Dei; quod ait se velle, id nolunt: quod nolle, hoc agunt; cum vindicare judicis sit, remittere misericordis.

PL 16, 469A

神の霊は、厳しさよりも慈しみに素早い。それなのに、霊が自ら望むと言うことを彼らは望まず、望まないと言うことを行う。罰することは裁判官のなすことであり、赦すことは慈しみ深い者のなすことである。

De poenitentia libri duo 1.2.15

15

Tolerabilius igitur, Novatiane, remitteres, quam ligares; aliud enim quasi delinquendi parcus usurpares, aliud quasi aerumnae compassus ignosceres.

PL 16, 469A

ノウァティアヌスよ、それゆえ汝は、縛るよりも赦すほうが、まだしも耐えられただろう。縛るなら、罪を犯すことに慎み深い者のふりをして権利を横取りすることになり、赦すなら、苦難に同情する者として赦すことになるからである〔aliud … aliud の対応は定かでない。前者を縛る場合、後者を赦す場合と取った〕。