De poenitentia libri duo 1.6.1
Novatianos dum peccatores a Christi convivio excludunt, non pii Samaritani, sed superbi legisperiti nec non sacerdotis atque levitae, qui reprehenduntur in Evangelio, imitatores esse, immo iisdem etiam inclementiores. 27. Hos ergo, Novatiani, excluditis?
PL 16, 474Cノウァティアヌス派は、罪人をキリストの宴から締め出すとき、敬虔なサマリア人ではなく、福音書で非難されている高慢な律法の専門家や、祭司とレビ人の模倣者であり、むしろ彼ら以上に無慈悲である。27. ノウァティアヌス派の者たちよ、これらの者を諸君は締め出すのか。
De poenitentia libri duo 1.6.2
Quid est enim aliud excludere, nisi spem veniae denegare? Sed neque semivivum illum derelictum a latronibus Samaritanus praeteriit: et vulnera ejus oleo vinoque curavit, prius infundens oleum quo foveret: supra jumentum suum imposuit vulneratum, in quo ejus peccata vexit omnia (Luc. X, 33, 34); nec ovem pastor despexit errantem (Luc. XV, 4) .
PL 16, 474C締め出すとは、赦しの望みを拒むことでなくて何であろうか。しかしサマリア人は、盗賊に半死のまま捨てられたその人のそばを通り過ぎはしなかった。油とぶどう酒でその傷を癒やし、まず油を注いで温めてから、傷ついたその人を自分の家畜に乗せた。その家畜の上に、その人の罪をすべて運んだのである(ルカ10:33、34)。牧者もまた、迷った羊を見下さなかった(ルカ15:4)。
De poenitentia libri duo 1.6.3
28. Vos autem dicitis: Noli me tangere. Vos dicitis volentes justificare vos ipsos: Non est proximus noster, superbiores quam legisperitus ille qui Christum tentare cupiebat; ille enim dixit: Quis est meus proximus (Luc. X, 29) ?
PL 16, 475A28. ところが諸君は言う。「私に触れるな」と。諸君は自分たち自身を義としようとして言う。「彼は我々の隣人ではない」と。キリストを試そうとしたあの律法の専門家よりも高慢である。あの者は「私の隣人とは誰か」と言ったのだから(ルカ10:29)。
De poenitentia libri duo 1.6.4
Ille interrogat, vos negatis; sicut sacerdos ille descendentes, et sicut levita praeterientes, quem curandum suscipere debuistis, nec recipientes hospitio, pro quo Christus du onumeravit aera, cujus te proximum fieri Christus jubet, ut facias in eum misericordiam.
PL 16, 475Aあの者は問うが、諸君は否む。諸君はあの祭司のように降りて行き、あのレビ人のように通り過ぎる。治療のために引き受けるべきであった者を宿に迎え入れもせず、そのためにキリストが二枚の銅貨〔刷りは du onumeravit aera。duo numeravit aera と読む。ミーニュの脚注は、写本はすべてこう読み、刊本はすべて duos numeravit denarios(二デナリオンを数えた)と読むとし、意味は同じだとする〕を数えた者を、そうするのである。キリストは、汝がその者の隣人となり、その者に慈しみを施すよう命じている。
De poenitentia libri duo 1.6.5
Ipse enim est proximus, quem non solum conformis natura conjunxerit, sed etiam misericordia copulaverit. Ab eo te alienum superbia facis, extollens te frustra inflatus mente carnis tuae, et non tenens caput.
PL 16, 475A隣人とは、同じ本性が結びつけただけでなく、慈しみが結びつけた者である。汝は高慢によって自分をその者から遠ざけ、肉の精神に膨れ上がって空しく思い上がり、頭につながっていない。
De poenitentia libri duo 1.6.6
Si enim caput teneres, adverteres non tibi eum deserendum, pro quo Christus mortuus est. Si caput teneres, adverteres corpus omne compaginando potius quam solvendo, in incrementum Dei per copulam charitatis, et redemptionem crescere peccatoris.
PL 16, 475Aもし汝が頭につながっているなら、汝は、キリストがそのために死んだ者を見捨ててはならないと悟っただろう。もし頭につながっているなら、体全体は解体することによってではなく、むしろ結び合わされることによって、愛の絆を通して神の成長へと育ち、罪人の贖いへと育つことを悟っただろう。
De poenitentia libri duo 1.6.7
29. Cum igitur fructum omnem aufertis poenitentiae, quid aliud dicitis, nisi hoc: Nemo de vulneratis nostrum ingrediatur hospitium: nemo sanetur in nostra Ecclesia?
PL 16, 475B29. 諸君が悔い改めの実をすっかり取り去るとき、諸君は次のように言うこと以外に何を言っているのか。「傷ついた者は誰も、我々の宿に入るな。誰も我々の教会で癒やされるな」。
De poenitentia libri duo 1.6.8
Apud nos non curantur aegroti: sani sumus, medicum non habemus necessarium; quia ipse ait: Non opus est sanis medicus, sed his qui male habent (Matth. IX, 12) .
PL 16, 475B「我々のもとでは病人は治療されない。我々は健康であり、医者を必要としない」。主自身が言うからである。「医者が要るのは、健康な者ではなく、病んでいる者である」(マタイ9:12)。