De poenitentia libri duo 2.3.1
Superiorem solutionem confirmat proposita ex Evangelio prodigi parabola, cujus singulas partes exponens, easdem contra Novatianas assertiones ita convertit, ut inde necessario deducat etiam gravissimi criminis reo, siquidem digne poenituerit, reconciliationem non denegandam.
PL 16, 499D前述の解決を、福音書から出された放蕩息子のたとえによって確かめる。そのたとえの個々の部分を説きながら、同じ部分をノウァティアヌス派の主張に対して逆用し、そこから、最も重い罪の咎人であっても、ふさわしく悔い改めたなら、和解を拒んではならないと、必然的に導く。
De poenitentia libri duo 2.3.2
13. Neque enim Apostolus contra evidentem Christi doctrinam veniret, qui de peccatore poenitentiam agente comparationem posuit eo quod peregre profectus acceptam a patre omnem substantiam devoraverit vivendo luxuriose, et postea panem patris desideraverit, cum vesceretur siliquis: et meruit stolam, annulum, calceamentum, immolationem quoque vituli, quae speciem habet passionis Dominicae, per quam coeleste sacramentum nobis donatur (Luc. XV, 13 et seq.) .
PL 16, 500A13. 使徒は、キリストの明白な教えに背くことはなかったはずである。キリストは、悔い改める罪人についてたとえを述べた。その者は他国へ旅立ち、父から受けた全財産を放蕩に生きて使い果たし、のちにイナゴマメを食べていたときに父のパンを慕った。そして、長衣、指輪、履物、さらには子牛をほふることまでを受けるにふさわしいとされた。これは主の受難の姿をもち、それを通して天の秘跡が我々に与えられる(ルカ15:13以下)。
De poenitentia libri duo 2.3.3
14. Bene dicitur quia peregre profectus est, qui erat a sacris altaribus separatus; hoc est enim ab Jerusalem illa quae in coelo est, civico quodam et domestico sanctorum separari domicilio.
PL 16, 500A14. 「他国へ旅立った」と言われるのは正しい。聖なる祭壇から切り離されていた者のことだからである。つまり、天にあるあのエルサレムから、聖なる者たちの市民としての、また家族としての住まいから切り離されることだからである。
De poenitentia libri duo 2.3.4
Unde et apostolus ait: Ergo jam non estis advenae atque peregrini, sed cives sanctorum et domestici Dei (Ephes. II, 9) . 15. Et consumpsit, inquit, substantiam suam.
PL 16, 500Bそれゆえ使徒は言う。「それゆえ汝らは、もはや寄留者でも旅人でもなく、聖なる者たちと同じ市民であり、神の家族である」(エフェソ2:9〔番号は刷られたまま。引かれる句はエフェソ2:19に当たる〕)。15. 「そして彼は自分の財産を使い果たした」と言う。
De poenitentia libri duo 2.3.5
Merito consumpsit eam, cujus fides in operibus claudicabat: Fides enim eorum quae sperantur, substantia est, rerum argumentum non apparentium (Heb. XI, 1) . Et bona substantia fides, in qua spei est nostrae patrimonium.
PL 16, 500B信仰が業において足を引きずっていた者が、それを使い果たしたのは当然である。「信仰とは、望まれるものの実体であり、見えないものの証拠である」(ヘブライ11:1)。信仰は善い財産〔substantia。実体とも財産とも訳せる語で、ここでは二つの意味が重ねられている〕であり、そこに我々の望みの財産がある。
De poenitentia libri duo 2.3.6
16. Nec mirum si fame peribat, qui divino alimento egebat; cujus desiderio compulsus: Surgam, inquit, et ibo ad patrem meum, et dicam illi: Pater, peccavi in coelum, et coram te (Luc. XV, 18.) Nonne advertitis id evidenter nobis expositum, quod emerendi gratia sacramenti ad precandum impellimur; et hoc auferre vultis, propter quod agitur poenitentia?
PL 16, 500B16. 神の食物に欠けていた者が、飢えて滅びかけていたとしても、不思議ではない。その渇望に駆り立てられて、彼は言う。「立って、私の父のもとへ行き、父にこう言おう。『父よ、私は天に対して、また汝の前で罪を犯した』」(ルカ15:18)。諸君は、ここで我々にはっきり示されていることを悟らないのか。すなわち、秘跡を受けるにふさわしくなるために、我々は祈りへと促されるのであり、それなのに諸君は、悔い改めが行われるその目的を取り去ろうとしているのだ。
De poenitentia libri duo 2.3.7
Tolle gubernatori perveniendi spem, et in mediis fluctibus incertus errabit. Tolle luctatori coronam, lentus jacebit in stadio. Tolle piscatori capiendi efficaciam, desinit jactare retia.
PL 16, 500C舵取りから目的地に着く望みを取り去れ。彼は波の真ん中で当てもなくさまようであろう。格闘者から冠を取り去れ。競技場で気が抜けて横たわるであろう。漁師から獲物を得る見込みを取り去れ。彼は網を打つのをやめる。
De poenitentia libri duo 2.3.8
Quomodo ergo potest qui famen patitur animae suae, studiosius Deum precari, si sacram desperet alimoniam? 17. Peccavi, inquit, in coelum et coram te.
PL 16, 500Cでは、魂の飢えに苦しむ者が、聖なる養いに絶望するなら、どうしてより熱心に神に祈ることができようか。17. 「私は天に対して、また汝の前で罪を犯した」と彼は言う。
De poenitentia libri duo 2.3.9
Fatetur utique peccatum ad mortem, ne quem vos agentem cujuslibet criminis poenitentiam jure excludi putaretis; quando is qui in coelum peccavit, vel in regnum coeleste, vel in animam suam, quod est peccatum ad mortem; et peccavit coram Deo, cui soli dicitur: Tibi soli peccavi et malum coram te feci (Psal. L, 6) .
PL 16, 500C彼は、死に至る罪を告白しているのである。それは、諸君が、いかなる罪であれ悔い改めを行う者を、正当に締め出してよいと考えることのないようにするためである。天に対して罪を犯した者は、すなわち天の国に対して、あるいは自分の魂に対して罪を犯したのであり、それは死に至る罪である。そのうえ彼は、神の前でも罪を犯した。その神にだけ、こう言われる。「汝にのみ私は罪を犯し、汝の前で悪をなした」(詩篇50:6)。
De poenitentia libri duo 2.3.10
18. Tam cito veniam meretur, ut venienti et adhuc longe posito occurrat pater, osculum tribuat, quod insigne est sacrae pacis: stolam proferri jubeat, quae vestis est nuptialis, quam si quis non habuerit, a convivio nuptiali excluditur: det annulum in manu ejus, quod est fidei pignus, et sancti spiritus signaculum: calceamenta deferri praecipiat (Exod. XII, 11) ; celebraturus enim pascha Domini, epulaturus agnum, tectum debet adversus omnes incursus bestiarum spiritalium, morsusque serpentis habere vestigium: vitulum praecipiat occidi; quia Pascha nostrum immolatus est Christus (I Cor. V, 7) .
PL 16, 500C18. 彼は、これほど速く赦しを受ける。なお遠くにいる者が来ると、父は出迎え、接吻を与える。これは聖なる平和の徴である。長衣を持ってこさせる。それは婚礼の衣であり、これをもたない者は婚宴から締め出される。その手に指輪を与える。それは信仰の担保であり、聖なる霊の印である。履物を持ってこさせる(出エジプト記12:11)。主の復活祭〔pascha。過越の意もある〕を祝い、子羊を食べようとする者は、霊的な獣たちのあらゆる襲撃に対して、蛇の咬みつきに対して、足を覆っていなければならないからである。子牛をほふるよう命じる。「我々の復活祭であるキリストが、いけにえとして献げられた」(一コリント5:7)からである。
De poenitentia libri duo 2.3.11
Etenim quotiescumque sanguinem Domini sumimus, mortem Domini annuntiamus (I Cor. XI, 26) .
PL 16, 501Aというのは、「我々が主の血を受けるたびに、我々は主の死を告げ知らせる」(一コリント11:26)からである。
De poenitentia libri duo 2.3.12
Sicut ergo semel pro omnibus immolatus est, ita quotiescumque peccata donantur, corporis ejus sacramentum suminus, ut per sanguinem ejus fiat peccatorum remissio (De Poenit., dist. I, c. Potest fieri, § Sicut semel) .
PL 16, 501Aこうして、彼が一度すべての者のためにいけにえとして献げられたように、罪が赦されるたびに、我々は彼の体の秘跡を受け〔底本は suminus。sumimus と読む〕、その血によって罪の赦しが生じるのである(『教令集』第2部『悔悛について』第1区分「Potest fieri」法文、§「Sicut semel」)。
De poenitentia libri duo 2.3.13
19. Ergo evidentissime Domini praedicatione mandatum est etiam gravissimi criminis reis, si ex toto corde, et manifesta confessione peccati poenitentiam gerant, sacramenti coelestis refundendam gratiam. Unde nihil vobis ad excusationem resedisse certum est.
PL 16, 501A19. ゆえに、主の宣教によって、最も重い罪の咎人であっても、心を尽くし、罪の明白な告白をもって悔い改めを行うなら、天の秘跡の恩寵が返されるべきことは、きわめて明白に命じられている。したがって、諸君には言い逃れの余地が何一つ残っていないことは確かである。