ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › De poenitentia libri duo

Liber II, Caput XI 第II巻 第XI章

Ambrose of Milan · De poenitentia libri duo · PL 16, 521A · 24 sectiones

De poenitentia libri duo 2.11.1

1

Ubi praemisit quominus ad mortem usque baptismus rejiciatur, in causa esse poenitentiam; eos a quibus ipsa procrastinatur, allatis Scripturae testimoniis urget.

PL 16, 521A

まず、洗礼が死に至るまで先延ばしにされないのは悔い改めのゆえである、と前置きし、悔い改めを先延ばしにする者たちを、聖書の証言を挙げて責めたてる。

De poenitentia libri duo 2.11.2

2

Subjungit tamen tum agendam illam non esse, cum adhuc fervent cupiditates, at quoad eaedem resederint, exspectandum. 98. Bona ergo poenitentia, quae si non esset, omnes ad senectutem differrent ablutionis gratiam.

PL 16, 521B

だが、欲望がなお燃え立っているときには悔い改めを行うべきではなく、それらが静まるまで待たねばならない、と付け加える。98. それゆえ、悔い改めは善いものである。もしそれがなければ、すべての者が、洗いの恩寵を老年まで延ばすだろう。

De poenitentia libri duo 2.11.3

3

Quibus satis responsi est quia melius est ut habeam quod sarciam, quam non habeam quod vestiar: sed sicut semel assuta redintegrantur, ita frequenter suta solvuntur.

PL 16, 521B

彼らには、繕うべきものを持っているほうが、着るべきものを持たないよりもよい、と答えれば十分である。だが、一度縫い足されたものは元どおりになるが、頻繁に縫われたものはほどける。

De poenitentia libri duo 2.11.4

4

99. Eos autem qui poenitentiam differunt, satis ipse Dominus admonuit dicens: Poenitentiam agite; appropinquavit enim regnum coelorum (Matth. IV, 17) . Nescimus ergo qua hora fur venerit, nescimus an proxima nocte a nobis nostra reposcatur anima.

PL 16, 521B

99. 悔い改めを先延ばしにする者たちには、主自身が十分に警告した。「悔い改めよ。天の国は近づいたからである」(マタイ4:17)。それゆえ我々は、盗人がどの時刻に来るかを知らない。次の夜に、我々の魂が我々から要求されるかどうかも知らない。

De poenitentia libri duo 2.11.5

5

Adam (De Poenit., dist. I, c. Adam) post culpam statim de paradiso Deus ejecit, non distulit: sed statim separavit a deliciis, ut ageret poenitentiam: statim tunicam vestivit pelliceam, non sericam (Gen. III, 21) . 100. Quid enim est quod differas?

PL 16, 521C

アダムを(『教令集』第2部『悔悛について』第1区分「Adam」法文)、神は罪のあとただちに楽園から追い出した。先延ばしにはしなかった。ただちに楽しみから切り離した。悔い改めを行わせるためである。ただちに、絹ではなく毛皮の衣を着せた(創世記3:21)。100. いったい、何を先延ばしにしようというのか。

De poenitentia libri duo 2.11.6

6

An ut plura peccata committas? Ergo quia Deus bonus est, ideo tu malus, et divitias bonitatis ejus et patientiae contemnis (Rom. II, 4) ? Sed bonitas Domini magis ad poenitentiam te debet adducere.

PL 16, 521C

罪をさらに犯すためか。神が善いから、あなたは悪くなるというのか。神の善良さと忍耐の富を軽んじるのか(ローマ2:4)。むしろ、主の善良さが、あなたを悔い改めに導くはずである。

De poenitentia libri duo 2.11.7

7

Ideo ad omnes sanctus David dicit: Venite adoremus, et procidamus ante eum, et ploremus ante Dominum nostrum, qui fecit nos (Psal. XCIV, 6) .

PL 16, 521C

それゆえ、聖なるダビデはすべての者に言う。「来たれ、我々は礼拝し、その前にひれ伏し、我々を造った我々の主の前で泣こう」(詩篇94:6)。

De poenitentia libri duo 2.11.8

8

De peccatore autem sine poenitentia mortuo, quia nihil aliud superest nisi graviter moerere, nisi flere, habes plorantem ipsum et dicentem: Filius meus Abessalon, filius meus Abessalon (II Reg. XVIII, 33) .

PL 16, 521C

しかし、悔い改めなしに死んだ罪人については、深く悲しむこと、泣くことのほか何も残されていないので、あなたは、彼〔ダビデ〕自身が泣いて言うのを見いだす。「私の子アブサロム、私の子アブサロムよ」(サムエル記下18:33)。

De poenitentia libri duo 2.11.9

9

Qui enim penitus est mortuus, sine ulla exceptione defletur. 101. De his autem qui exsules atque peregrini limitum paternorum, quos lex Moysi sancta praescripsit, mundanis implicabuntur erroribus, audis canentem: Super flumina Babylonis illic sedimus et flevimus, dum recordaremur Sion (Psal. CXXXVI, 1) .

PL 16, 522A

完全に死んだ者は、例外なく嘆かれるからである。101. また、聖なるモーセの法が定めた父祖の境界の追放者、よそ者となって、この世の迷いに巻き込まれる者たちについては、あなたは歌う者の言葉を聞く。「バビロンの川のほとりに、我々はそこに座り、シオンを思い出して泣いた」(詩篇136:1)。

De poenitentia libri duo 2.11.10

10

Inducit enim lapsorum gemitus, in ipso temporum praesentium et rerum labentium adhuc positos statu debere resipiscere; eorum videlicet exemplo, qui propter peccati pretium deducti erant in captivitatis aerumnam.

PL 16, 522A

〔詩人は〕堕落者たちの呻きを導き入れて、現在の時と移ろう事物の状態そのものの中にまだ置かれている者たちが、罪の代価のゆえに捕囚の苦難へ連れ去られた者たちの例にならって、正気に返るべきであると示しているのである。

De poenitentia libri duo 2.11.11

11

102. Nihil est autem (De Poenit., dist. I, c. Sunt qui, § Nihil est) quod tam summo dolori sit, quam ut unusquisque positus sub captivitate peccati, recordetur unde lapsus sit, atque unde deciderit; eo quod ad corporea atque terrena ab illa speciosa ac pulchra divinae cognitionis intentione deflexerit.

PL 16, 522A

102. ところで(『教令集』第2部『悔悛について』第1区分「Sunt qui」法文、§「Nihil est」)、罪の捕囚のもとに置かれた者が、自分がどこから堕ち、どこから転落したかを思い出すことほど、深い悲しみとなるものはない。神を知ることへの、あの麗しく美しい専心から、体に属するもの、地上のものへと逸れたからである。

De poenitentia libri duo 2.11.12

12

103. Sic habes Adam abscondentem se, ubi Deum cognovit esse praesentem, et quaesitum latere voluisse, et vocatum a Domino ea voce quae latentis morderet affectum, hoc est: Adam, ubi es (Gen. III, 9) ?

PL 16, 522B

103. こうして、あなたは、アダムが身を隠すのを見いだす。神が臨在すると知ったときに、身を隠し、探されても隠れていようとし、主に、隠れている者の心情を咬むような声で、すなわち「アダム、どこにいるのか」と呼ばれたのである(創世記3:9)。

De poenitentia libri duo 2.11.13

13

Hoc est, cur te abscondis? cur lates? cur fugis eum, quem videre desiderabas? Ita gravis culpa est conscientiae, ut sine judice ipsa se puniat, et velare se cupiat; et tamen apud Deum nuda sit.

PL 16, 522B

それはつまり、なぜ身を隠すのか、なぜ隠れるのか、見たいと望んでいた神から、なぜ逃げるのか、ということである。良心の咎はこれほど重く、裁き手なしに自分で自分を罰し、身を覆うことを望む。それでも、神のもとでは裸なのである。

De poenitentia libri duo 2.11.14

14

104. Et ideo nemo in peccato positus arrogare sibi debet auctoritatem aut usurpationem sacramentorum (De Poenit., dist. I, c. Sunt qui, § Nemo) ; quia scriptum est: Peccasti, quiesce (Gen. IV, 10) .

PL 16, 522B

104. それゆえ、罪の中にいる者は誰も、秘跡について権威を自分のものとしたり、僭用したりしてはならない(『教令集』第2部『悔悛について』第1区分「Sunt qui」法文、§「Nemo」)。「罪を犯した。静まれ」と書かれているからである(創世記4:10)。

De poenitentia libri duo 2.11.15

15

Quod in praesenti psalmo David dicit: In salicibus (De Poenit., dist. 3, c. In salicibus) , inquit, in medio ejus suspendimus organa nostra; et infra: Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena (Psal. CXXXVI, 1, 2) ?

PL 16, 522C

これは、現在の詩篇でダビデが言うことである。「柳の木々に、その中ほどに、我々は楽器を掛けた」と彼は言う(『教令集』第2部『悔悛について』第3区分「In salicibus」法文)。さらに下では、「異国の地で、どうして主の歌を歌えようか」(詩篇136:1–2)。

De poenitentia libri duo 2.11.16

16

Si enim caro menti repugnat, nec subdita est animi gubernaculo, et mentis imperio, aliena est terra quae non domatur exercitio cultoris, et ideo non potest fructus charitatis, patientiae, ac pacis afferre.

PL 16, 522C

もし肉が精神に逆らい、心の舵取りと精神の支配に服していないなら、耕す者の働きによって馴らされない地は異国の地であり、それゆえ愛、忍耐、平和の実を結ぶことができないからである。

De poenitentia libri duo 2.11.17

17

Melius est ergo tunc quiescere, cum exercere non queas opera poenitentiae; ne in ipsa poenitentia fiat, quod postea indigeat poenitentia.

PL 16, 522C

それゆえ、悔い改めの業を行うことができないときには、静まっているほうがよい。悔い改めそのものの中で、のちにさらに悔い改めを要するようなことが起こらないためである。

De poenitentia libri duo 2.11.18

18

Quae si semel fuerit usurpata, nec jure celebrata, nec prioris fructum obtinet, et auferet usum posterioris (De Poenit., dist. III, c. Si quis, § Poenitentia) .

PL 16, 522C

悔い改めは、ひとたび僭用され、正当に行われなかったなら、先のものの実りを得ることもなく、のちのものの用をも奪うであろう〔prioris/posterioris が何を指すかは定かでない。先の悔い改めとのちの悔い改めと取った〕(『教令集』第2部『悔悛について』第3区分「Si quis」法文、§「Poenitentia」)。

De poenitentia libri duo 2.11.19

19

105. Sane et cum caro repugnat, mens ad Deum debet esse intenta: et si opera non sequuntur, fides non deserat: et si impugnant vel carnis illecebrae, vel potestates adversariae, maneat mens Deo dedita (Rom. VII, 23) .

PL 16, 523A

105. もちろん、肉が逆らうときにも、精神は神に向けられていなければならない。業が伴わなくても、信仰が離れ去ってはならない。肉の誘惑や敵対する諸権力が攻め立てても、精神は神に献げられたままであれ(ローマ7:23)。

De poenitentia libri duo 2.11.20

20

Tunc enim maxime urgemur, cum caro cedit: et sunt qui vehementer incumbant miserae animae, quaerentes omne auferre praesidium. Unde illud est: Exinanite, exinanite usque ad fundamentum in ea (Psal. CXXXVI, 7) .

PL 16, 523A

というのも、最も強く攻め立てられるのは、まさに肉が屈するときだからである。哀れな魂にのしかかり、あらゆる防御を取り去ろうとする者たちがいる。そこから、あの言葉がある。「空にせよ、空にせよ、その基礎に至るまで」(詩篇136:7)。

De poenitentia libri duo 2.11.21

21

106. Quam miseratus David ait: Filia Babylonis misera (Ibid., 8) . Misera utique, quia Babylonis filia est, quae Dei filia esse desivit.

PL 16, 523A

106. ダビデは彼女を憐れんで言う。「哀れなバビロンの娘よ」(詩篇136:8)。哀れであるのも当然である。神の娘であることをやめて、バビロンの娘となったからである。

De poenitentia libri duo 2.11.22

22

Cui tamen medicum invitat, dicens: Beatus qui tenebit, et allidet parvulos tuos ad petram (Ibid., 9) , hoc est, qui infirmas et lubricas cogitationes elidat ad Christum, qui omnes irrationabiles motus sui reverentia et disceptatione comminuat; ut si adulterino quis amore raptatur, excludat ignem, copulamque meretricis, et se studio suo abdicet, ut Christum acquirat.

PL 16, 523A

それでもなお、彼は彼女に医者を招いて言う。「汝の幼子たちを捕らえ、岩に打ちつける者は幸いである」(詩篇136:9)。すなわち、弱くて滑りやすい思いをキリストに向けて打ち砕く者、あらゆる非理性的な動きを、その畏敬〔sui の係りは定かでない。キリストを指すと取った〕と吟味によって砕く者である。たとえば、誰かが姦淫の愛に奪い去られているなら、その火と遊女との結合を締め出し、自らの執着から身を退いて、キリストを得るのである。

De poenitentia libri duo 2.11.23

23

107. Didicimus ergo (De Poenit., dist. 1, c. Sunt qui, § Didicimus) et agendam poenitentiam, et eo agendam tempore quo culpae defervescat luxuria: et in captivitate peccati positos, reverentiores nos, non usurpatores esse debere.

PL 16, 524A

107. それゆえ我々は(『教令集』第2部『悔悛について』第1区分「Sunt qui」法文、§「Didicimus」)、悔い改めを行わねばならないこと、しかも罪の放縦が冷めるその時に行わねばならないこと、そして罪の捕囚のうちに置かれた者は、僭用する者ではなく、いっそう敬虔にへりくだる者でなければならないことを学んだ。

De poenitentia libri duo 2.11.24

24

Nam si Moysi propius accedere gestienti, ut cognitionem mysterii coelestis hauriret, dicitur: Solve calceamentum pedum tuorum (Exod. III, 5) ; quanto magis nos animae nostrae pedes exuere vinculis corporalibus, et gressus omnes mundi istius nexu debemus absolvere?

PL 16, 524A

実際、モーセがより近くへ進もうとはやったとき、天の奥義の認識を汲み取るために、「汝の足の履き物を脱げ」と告げられる(出エジプト記3:5)。まして我々は、魂の足から体の枷を脱ぎ、すべての歩みをこの世の絆から解き放たねばならないのではないか。