ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › De poenitentia libri duo

Liber I, Caput XIV 第I巻 第XIV章

Ambrose of Milan · De poenitentia libri duo · PL 16, 486C · 33 sectiones

De poenitentia libri duo 1.14.1

1

Quod supra dixerit Ambrosius carnem ad interitum Satanae traditam a serpente comedi, hoc ita demum docet fieri, si anima carnalibus cupiditatibus liberetur.

PL 16, 486C

アンブロシウスは、先に、滅びのためにサタンに渡された肉は蛇に食われると述べたが、それが実際に起こるのは、魂が肉の欲情から解き放たれる場合に限ると教える。

De poenitentia libri duo 1.14.2

2

Quamobrem multa praecipit ad oculorum mentisque custodiam necessaria: quae castissimi Josephi exemplo firmat: dehinc omnes ad retia quibus in voluptatis ignem trahimur, declinanda hortatus; ne timeamus quominus a serpente caro nostra edatur, suadet.

PL 16, 487A

そのため彼は、目と精神の守りに必要な多くのことを命じ、それを最も貞潔なヨセフの例で確かにする。次いで、すべての人に、快楽の火へと我々を引き込む網を避けるよう勧め、我々の肉が蛇に食われることを恐れる必要はないと説く。

De poenitentia libri duo 1.14.3

3

68. Hanc terram serpens manducat, si propitius est nobis Dominus Jesus, ut non compatiatur anima carnis debilitati, non accendatur vapore carnis, et calore membrorum. Bonum est nubere magis quam uri (I Cor. VII, 9) ; est enim flamma quae interna urit (Prov. VI, 27) .

PL 16, 487A

68. 蛇がこの土を食うのは、主イエスが我々に好意を寄せるときである。そのとき、魂は肉の衰えを共に苦しまず、肉の熱と肢体のほてりによって燃え上がらない。「燃えるよりは結婚する方がよい」(一コリント7:9)。内から焼く炎があるからである(箴言6:27)。

De poenitentia libri duo 1.14.4

4

Unde hunc ignem non alligemus in sinu mentis, et recessu pectoris, ne interioris nostri uramus exuvias, et forense hoc nostrae animae vestimentum, velamenque carnale edax libidinis flamma consumat, sed transeamus per ignem (Esai. XLIII, 2) .

PL 16, 487A

だから、この火を精神の懐や胸の奥にしばってはならない。我々の内なるものの衣を焼いてしまわないように、また、我々の魂のこの外側の衣、肉の覆いを、貪る情欲の炎が焼き尽くさないように。むしろ、我々は火の中を通り抜けよう(イザヤ43:2)。

De poenitentia libri duo 1.14.5

5

Et si quis incidit amoris incendium, transiliat, et transeat: non alliget adulterinam cupiditatem vinculis cogitationum, nullos sibi nodos assiduae nexu meditationis astringat; non intendat saepius in formam mulieris meretricis, nec adolescentula ad vultum juvenis oculos levet.

PL 16, 487B

もし誰かが恋の炎に落ち込んだなら、それを跳び越えて通り抜けよ。不倫の欲情を思いの縄でしばってはならない。絶えず思い巡らすことの結び目で、自分に結び目を固く締めてはならない。娼婦の姿にたびたび目を注いではならず、若い娘も青年の顔に目を上げてはならない。

De poenitentia libri duo 1.14.6

6

Et si fortuitu aspexit, et capta est; quanto magis capietur, si curiosa aspexit! 69. Vel consuetudo nos doceat.

PL 16, 487B

〔娘が〕偶然に見ただけで捕らわれたのなら、好奇心から見たなら、どれほどいっそう捕らわれることか。69. 慣習でさえ我々に教えるがよい。

De poenitentia libri duo 1.14.7

7

Ideo velamine obnubit caput suum mulier, ut etiam in publico tuta verecundia sit: non facile vultus ejus adolescentis oculis occurrat, nuptiali velamine tecta sit; ne vel fortuitis occursibus pateat ad vulnus vel alienum, vel suum: sed utrumque suum vulnus est.

PL 16, 487B

女が頭をヴェールで覆うのはそのためである。人前でも慎みが守られるように、その顔が青年の目にたやすく触れないように、婚礼のヴェールで覆われているように。偶然の出会いによって、他人の傷にも自分の傷にも身をさらすことのないようにである。だが、どちらの傷も自分の傷である。

De poenitentia libri duo 1.14.8

8

Quod si tegmine caput velat (I Cor. XI, 5 et seq.) , ne temere aut videatur, aut videat (dum enim caput velatur, vultus absconditur), quanto magis velare se debet pudoris tegmine, ut etiam in publico habeat suum ipsa secretum!

PL 16, 487C

もし女が覆いで頭を包むのが(一コリント11:5以下)、軽々しく見られることも見ることもないためである――頭が覆われれば、顔が隠れるからである――とすれば、人前にあっても自分だけの秘めたところを持つために、恥じらいの覆いで自らを覆うべきことは、なおさらである。

De poenitentia libri duo 1.14.9

9

70. Verum esto, inciderit oculus, sed non intendat affectus. Non enim vidisse crimen est, sed cavendum ne origo sit criminis. Videt carnalis oculus, sed premat cordis oculos, maneat mentis verecundia.

PL 16, 487C

70. だが、目が行き当たったとしよう。それでも、情がそこに向かってはならない。見たこと自体が罪なのではなく、それが罪の起こりとならぬよう警戒すべきなのである。肉の目は見る。しかし心の目を抑えよ。精神の恥じらいがとどまるように。

De poenitentia libri duo 1.14.10

10

Habemus moralem et indulgentem Dominum; dixit quidem propheta: Nolo intendas in formam mulieris fornicariae; sed tamen Dominus dixit: Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam adulteravit eam in corde suo (Prov. V, 2) .

PL 16, 487C

我々は、道徳を教え、かつ赦しに寛大な主をもっている。預言者は確かにこう言った。「淫らな女の姿に目を向けるな」。しかし主はこう言った。「女を見て、その女を欲する者は、すでに心の中でその女と姦淫した」(箴言5:2)〔引照は刷りのまま。刷りの引照は預言者の句に当たるらしく、主の句はマタイ5:28 にある〕。

De poenitentia libri duo 1.14.11

11

Non dixit: Si quis viderit, adulteravit; sed: Si quis ad concupiscendum viderit, non aspectum obligavit, sed affectum quaesivit. Bonus tamen pudor, qui ipsos corporis oculos sic premere consuevit, ut saepe non videamus etiam quod videmus.

PL 16, 487C

主は、「誰かが見たなら姦淫した」とは言わなかった。「もし誰かが欲しがって見たなら」と言った。眼差しに責めを負わせたのではなく、情を問うたのである。それでも、恥じらいは善いものである。恥じらいは、体の目そのものを抑えるのが常で、見えているものさえ、しばしば我々は見ないほどである。

De poenitentia libri duo 1.14.12

12

Etenim specie aspicere videmur, quidquid occurrerit; sed si non misceatur animi intentio, hic quoque secundum carnis officium noster aspectus vanescit; ita plus videmus animo, quam corpore.

PL 16, 487D

実際、我々は、出会うものは何でも見えているように思う。しかし、心の注意がそこに混じらなければ、我々の眼差しは、肉の働きに従っても、ここでも消え失せる。こうして、我々は体よりも心でいっそう見るのである。

De poenitentia libri duo 1.14.13

13

71. Et si viderit caro ignem, non alligemus ignem in sinu, hoc est, in secreto mentis, animique arcano. Non implicemus ignem hunc ossibus, non ipsi nobis nodos injiciamus; non misceamus sermonem aliquem cum hujusmodi, unde exaestuet ignis adulterinus.

PL 16, 488A

71. たとえ肉が火を見たとしても、その火を懐に結んではならない。すなわち、精神の秘めたところ、心の奥の隠れた所にである。この火を骨にからめてはならない。自ら自分に結び目を投げかけてはならない。不倫の火が燃え上がるもとになるような、そのような者との会話を交えてはならない。

De poenitentia libri duo 1.14.14

14

Sermo juvenculae nodus adolescentium est: verba adolescentis vincula sunt amoris. 72. Vidit hunc ignem Joseph, quando eum adulterii cupida mulier allocuta est (Gen. XXXIX, 7) ; voluit eum capere sermone, misit laqueos labiorum suorum, sed pudicum virum ligare non potuit.

PL 16, 488A

若い娘の言葉は青年たちの結び目であり、青年の言葉は恋の縄である。72. ヨセフはこの火を見た。姦淫を欲した女が彼に語りかけたとき(創世記39:7)である。女は言葉で彼を捕らえようとし、唇の罠を仕掛けたが、貞潔な男をしばることはできなかった。

De poenitentia libri duo 1.14.15

15

Solvit enim vincula mulieris vox pudoris, sermo gravitatis, habena cautelae, fidei custodia, castimoniae disciplina. Capere igitur eum retibus suis impudica non potuit: misit manum, et apprehendit vestem ejus, ut nodo stringeret.

PL 16, 488A

恥じらいの声、重みのある言葉、用心の手綱、信義の守り、貞潔の規律が、女の縄を解いたからである。こうして、恥知らずな女は、その網で彼を捕らえることができなかった。女は手を伸ばして、彼の衣をつかんだ。結び目でしばるためである。

De poenitentia libri duo 1.14.16

16

Verba petulantis mulieris cupiditatum retia sunt, manus ejus amoris nodus est (Prov. VII, 21) : sed nec retibus capi potuit mens pudica, nec nodo: excussa vestis, solutus est nodus; et ideo quia non alligavit ignem in sinu mentis suae, non combussit corpus suum.

PL 16, 488B

みだらな女の言葉は欲情の網であり、その手は恋の結び目である(箴言7:21)。しかし、貞潔な精神は、網にも結び目にも捕らえられ得なかった。衣は振り払われ、結び目は解けた。そして、彼は精神の懐に火をしばりつけなかったがゆえに、自分の体を焼かなかったのである。

De poenitentia libri duo 1.14.17

17

73. Vides ergo, quia animus noster culpae est auctor? Itaque innocens caro, sed plerumque peccati ministra. Ergo non te vincat formae concupiscentia. Multa retia tenduntur a diabolo, multi laquei. Oculus meretricis laqueus amatoris est.

PL 16, 488B

73. 見よ、我々の心こそが咎の張本人であることを。それゆえ、肉は無実であるが、しばしば罪の使いとなる。だから、容姿への欲望があなたに勝たないように。悪魔によって多くの網が張られ、多くの罠が仕掛けられている。娼婦の目は恋する者の罠である。

De poenitentia libri duo 1.14.18

18

Ipsi nobis oculi nostri retia sunt; et ideo scriptum est: Neque capiaris oculis tuis (Prov. VI, 25) . Ipsi nobis ergo tendimus retia, quibus involvimur et implicamur.

PL 16, 488B

我々の目そのものが、我々にとって網である。それゆえ書かれている。「汝の目に捕らえられるな」(箴言6:25)。我々は自ら、自分を巻き込み絡め取る網を張るのである。

De poenitentia libri duo 1.14.19

19

Ipsi nobis vincula nectimus, sicut legimus: Quia vinculis peccatorum suorum unusquisque constringitur (Prov. VI, 2) .

PL 16, 488C

我々は自ら、自分のための縄をなう。我々が読むとおりである。「各人は、自分の罪の縄にしばられる」(箴言6:2)。

De poenitentia libri duo 1.14.20

20

74. Et ideo transeamus ignem adolescentiae, ardoremque juvenilis aetatis: transeamus aquam, non remaneamus in aqua; ne flumina nos profunda concludant.

PL 16, 488C

74. だから、青年期の火、若い年ごろの燃えさかりを通り抜けよう。水を通り抜けよう。水の中にとどまってはならない。深い川が我々を閉じ込めないために。

De poenitentia libri duo 1.14.21

21

Transeamus magis, ut et nos dicamus: Torrentem pertransivit anima nostra (Psal. CXXIII, 5) ; qui enim transit, salvus est.

PL 16, 488C

むしろ通り抜けて、我々もこう言えるようにしよう。「我々の魂は急流を渡った」(詩篇123:5)。通り過ぎる者は救われるからである。

De poenitentia libri duo 1.14.22

22

Denique Dominus sic ait: Si transeas per aquam, tecum sum, flumina te non concludent (Esai. XLIII, 2) ; et Propheta dicit: Vidi impium superexaltatum ultra cedros Libani: et transivi, et ecce non erat (Psal. XXXVI, 35, 36) .

PL 16, 488C

実に、主はこう言う。「汝が水を渡るとき、私は汝と共にいる。川は汝を閉じ込めない」(イザヤ43:2)。また預言者は言う。「私は不敬虔な者がレバノンの杉の上にそびえ立つのを見た。私が通り過ぎると、見よ、彼はもういなかった」(詩篇36:35, 36)。

De poenitentia libri duo 1.14.23

23

Transi saecularia, et cecidisse aspicies altitudines impiorum. Moyses quoque transiens saecularia flumina, vidit visum magnum, et ait: Transiens videbo hoc visum (Exod. III, 3) ; si enim fuisset in corporis vitiis et saeculi istius lubricis voluptatibus, tanta non vidisset mysteria.

PL 16, 488C

世のものを通り抜けよ。そうすれば、不敬虔な者たちの高みが倒れているのを見るであろう。モーセもまた、世の川を渡りながら大いなる光景を見て、言った。「私は通り過ぎて、この光景を見よう」(出エジプト記3:3)。もし彼が体の悪徳と、この世の滑りやすい快楽の中にいたなら、あれほどの奥義を見なかったであろう。

De poenitentia libri duo 1.14.24

24

75. Transeamus ergo et nos ignem hunc libidinis, quem timens Paulus, sed nobis timens, qui castigando corpus suum, fecerat ut jam non timeret sibi, dicit nobis: Fugite fornicationem (I Cor. VI, 18) .

PL 16, 488D

75. それゆえ、我々もまた、この情欲の火を通り抜けよう。パウロはこれを恐れた。しかし、それは我々のために恐れたのである。自らの体を打ちたたくことで、もはや自分のために恐れることはなくなっていた彼は、我々に言う。「淫行から逃げよ」(一コリント6:18)。

De poenitentia libri duo 1.14.25

25

Fugiamus ergo tamquam sequentem, quae non post nos, sed in nobis sequitur nosmetipsos. Ergo videamus diligenter, ne dum illam fugimus, nobiscum eam portemus.

PL 16, 489A

それゆえ、追ってくる者から逃げるように逃げよう。それは我々の後ろから追うのではなく、我々自身の内で我々を追う。だから、よく見て、それから逃げながら、それを自分と共に運んでいないようにしよう。

De poenitentia libri duo 1.14.26

26

Volumus enim plerumque fugere, sed si non penitus eam de nostro excutimus animo, tollimus eam magis, quam relinquimus. Transiliamus ergo eam, ne nobis dicatur: Ambulate in igne flammae vestrae, quem accendistis vobis (Esai. L, 11) .

PL 16, 489A

我々はしばしば逃れようとするが、もしそれを心から完全に払い落とさないなら、それを捨てるどころか、むしろ運んでいるのである。だから、それを跳び越えよう。我々が次のように言われないために。「汝らの炎の火の中を歩め。汝らが自分のために燃やした火の中を」(イザヤ50:11)。

De poenitentia libri duo 1.14.27

27

Quoniam sicut ille qui alligat ignem in sinu vestimenta comburit (Prov. VI, 27) ; sic qui ambulat super ignem, pedes comburat necesse est; quoniam scriptum est: Ambulabit quis super carbones ignis, pedes autem non comburet (Prov. I, 28) ?

PL 16, 489A

懐に火をしばりつける者が衣を焼くように(箴言6:27)、火の上を歩く者は、足を焼かれざるを得ない。というのも、こう書かれているからである。「誰か炭火の上を歩いて、足を焼かれずにいられようか」(箴言1:28)〔引照は刷りのまま。句は箴言6:28 にある〕。

De poenitentia libri duo 1.14.28

28

76. Gravis ignis est, et ideo non demus illi alimenta luxuriae. Pascitur libido conviviis, nutritur deliciis, vino accenditur, ebrietate inflammatur. Graviora his sunt fomenta verborum, quae vino quodam Sodomitanae vitis mentem inebriant.

PL 16, 489A

76. 火は重い。だから、それに放縦の養いを与えてはならない。情欲は宴で養われ、快楽で育てられ、ぶどう酒で燃え上がり、泥酔で炎上する。これらより重いのは、言葉による煽りである。それは、ソドムのブドウの木のぶどう酒のようなもので、精神を酔わせる。

De poenitentia libri duo 1.14.29

29

Caveamus tamen et hujus abundantiam vini; ubi enim caro inebriatur, mens titubat, animus vacillat, cor fluctuat. Et ideo ad utrumque utile praeceptum est, quo monetur Timotheus: vino modico utere propter frequentes tuas infirmitates (I Tim. V, 23) .

PL 16, 489B

それでも、このぶどう酒の過多にも用心しよう。肉が酔うところでは、精神がよろめき、心が揺らぎ、胸の内が波立つ。それゆえ、テモテを諭す戒めは、どちらの面にも役立つ。「汝の頻繁な病弱のために、少量のぶどう酒を用いよ」(一テモテ5:23)。

De poenitentia libri duo 1.14.30

30

Cum calet corpus, trahit vaporem: cum alget morbi frigore caro, refrigeratur anima tua: cum dolet corpus tuum, tristis est mens tua, sed tristitia tua in gaudium veniet. 77. Noli ergo timere si manducetur caro tua, anima tua non devoratur.

PL 16, 489B

体が熱いとき、熱気を引き寄せる。肉が病の寒気で冷えるとき、あなたの魂は冷える。あなたの体が痛むとき、あなたの精神は悲しむ。しかし、あなたの悲しみは喜びに変わる。77. だから、あなたの肉が食われても、恐れるな。あなたの魂は食い尽くされない。

De poenitentia libri duo 1.14.31

31

Ideo David non timere se dicit; quia carnem ejus, non animam inimici edebant, sicut legimus: Dum appropinquant super me nocentes, ut edant carnes meas: qui tribulant me inimici mei, ipsi infirmati sunt, et ceciderunt (Psal. XXVI, 2) .

PL 16, 489B

ダビデが恐れないと言うのは、そのためである。敵たちが食っていたのは彼の肉であって、魂ではなかったからである。我々が読むとおりである。「悪を行う者たちが、私の肉を食おうとして私に迫るとき、私を苦しめる私の敵たちは、自ら弱り、倒れた」(詩篇26:2)。

De poenitentia libri duo 1.14.32

32

Ruinam igitur solam facit sibi serpens; ideo serpenti traditur, qui a serpente elisus est; ut quem dejecit, hunc erigat: et fiat ruina serpentis hominis resurrectio.

PL 16, 489C

したがって、蛇は自分にだけ破滅をもたらす。蛇によって打ち砕かれた者が蛇に渡されるのは、投げ倒した者を起き上がらせるためであり、蛇の破滅が人の復活となるためである。

De poenitentia libri duo 1.14.33

33

Satanam autem corporalis hujus contritionis et carnalis auctorem debilitatis Scriptura ostendit, Paulo dicente: Datus est mihi stimulus carnis meae angelus Satanae, qui me colaphizet, ut non extollar (II Cor. XII, 7) . Sic ergo curare Paulus didicit, quemadmodum ipse sanatus est.

PL 16, 489C

そして、この体の砕かれと肉の衰えの張本人がサタンであることを、聖書は、パウロの言葉によって示している。「私の肉に、とげが与えられた。私を拳で打つサタンの使いである。私が高ぶらないためである」(二コリント12:7)。こうしてパウロは、自らが癒された仕方で、他の者を癒すことを学んだのである。