ウェナンティウス・フォルトゥナトゥスc. 530–c. 609

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Vita S. Hilarii

Pars IV, Caput VI 第IV部 第VI章

Venantius Fortunatus · Vita S. Hilarii · PL 9, 196D · 4 sectiones

Vita S. Hilarii 4.6.1

1

Caeco visus redditur. --Nec illud quidem praeterire convenit quod caeco felici post vota successit. Nam cum ad beati Martini limina pro recipiendo lumine intentus properaret, in sancti Hilarii praeteriens templum ingressus est.

PL 9, 196D

盲人に視力が返される。――また、幸運なる盲人に、願いののち起きたことも、通り過ぎるのはふさわしくない。彼は光を受けるために、幸いなるマルティヌスの聖所へと心を張りつめて急いでいたとき、通りがかりに、聖ヒラリウスの聖堂に入った。

Vita S. Hilarii 4.6.2

2

Quo dum vigilias officio solito celebrarent Clerici, mane facto, apertis oculis, ipse diem coepit aliis nuntiare, qui hoc semper egebat audire. Apud quem una semper nox erat, tenebras illi S. Hilarius ea nocte purgavit.

PL 9, 196D

そこで聖職者たちがいつもの務めで徹夜の祈りを行っていたとき、朝になり、目が開かれて、彼は他の人々に日を告げ始めた。それを聞くことをいつも必要としていた者が。彼にとっては夜はいつもひとつだけであった。聖ヒラリウスはその夜、彼の闇を拭い去った。

Vita S. Hilarii 4.6.3

3

Qui nunquam viderat ornamenta diei, coepit illi novus sol mirae claritatis nasci. Tunc illi fabricata sunt omnia, quando eorum videre meruit facturam, et ut ita dicam, quodam modo post se illi mundus est natus, cum factus est agnitus.

PL 9, 197A

日の飾りを一度も見たことのなかった者に、新しい太陽が驚くべき輝きをもって昇り始めた。そのとき彼にはすべてが造られた。それらの造られたものを見ることにふさわしいとされたときである。そして、言ってみれば、いわば世界は彼よりも後に、彼のために生まれた。それが認められたときに。

Vita S. Hilarii 4.6.4

4

Caecus ad beati Martini ecclesiam festinabat accedere, iste cum in suo templo dignatus est illuminare. Quanta micat gratia donatoris qui praevenit desideria supplicantis!

PL 9, 197A

盲人は幸いなるマルティヌスの教会へ急いで行こうとしていたが、こちらは彼〔底本は cum。eum と読む〕を自らの聖堂で照らすことをよしとした。願う者の望みに先立つ与え主の恩寵は、なんと輝くことか。