ウェナンティウス・フォルトゥナトゥスc. 530–c. 609

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Vita S. Hilarii

Pars III, Caput I 第III部 第I章

Venantius Fortunatus · Vita S. Hilarii · PL 9, 194A · 3 sectiones

Vita S. Hilarii 3.1.1

1

Profanis et Christianis alia atque alia scriptionis causa et merces. --Cum veteres infidelium conditores voluminum, eloquentiae suae pompam cunctis ostendere, causa provocaverit opinionis inflatae: dum inter regnum vota seu funera, id est, prospera vel adversa, confuso vocis ordine, quodam modo visi sunt ( al. nisi sunt) cantare pariter et plorare: ut hi qui dixerunt, vel de quibus locuti sunt, saltem in libris viverent, etsi vacuis actibus inaniter defecissent.

PL 9, 194A

世俗の者たちとキリスト教徒とでは、書くことの理由と報いが異なる。――不信の者たちの古い書物の作者たちは、自らの雄弁の見せびらかしを万人に示すよう、膨れ上がった世評が促したのである。彼らは王国の願いと葬儀――すなわち順境と逆境――のあいだで、声の秩序を乱しつつ、いわば同時に歌い、また泣いているように見えた(別本では「努めた」)。それは、語った者たちも、語られた者たちも、たとえ空しい行いのうちにむなしく消え去ったとしても、せめて書物のなかでは生きるようにするためであった。

Vita S. Hilarii 3.1.2

2

Cur ergo melioris spei sollicitatus instinctu, patiar reticeri de summi confessoris viventibus meritis et victoriis, non sine, quod absit, vindictae coelestis incursu; cum vix debita solverem, si de beati Hilarii indeficientis lampadis splendore, infatigabili voce, die continuata cum nocte pariter decantarem?

PL 9, 194B

それならばなぜ、よりよい望みの促しに動かされた私が、いと高き証聖者の生ける功績と勝利について沈黙されるのを許そうか。そうなれば、あってはならぬことだが、天の報復の襲来を免れまい。幸いなるヒラリウスの尽きることのない灯火の輝きについて、疲れぬ声で、昼を夜に続けて等しく歌い続けたとしても、負うべきものをほとんど返し得ないというのに。

Vita S. Hilarii 3.1.3

3

Qua vero vel irretitus inscitia, vel impulsus offensa, in ea voluntate sub gravi corpore persisterem; ut cum illi decepti plurimo tractatu de resoluta umbrarum imagine nonnulla conficerent, et in pulverem redacta cadavera falsis quasi laudibus animarent, ego de sanctis permanentibus, et, quod est felicius, in regno Christi quotidie florentibus, nihil referrem: praesertim ubi diversa diversarum partium videtur esse causa mercedum: quod gentiles fructum laboris sui in inani tantum favore voluerunt consistere; nos autem oporteat illum in beatorum virorum intercessione plantare, quibus hic verba si solvimus, illic gaudia comparamus.

PL 9, 194B

いかなる無知に絡めとられ、あるいはいかなる怒りに駆られて、重い体のもとで、私はそのような意志に留まり続けようか。あの惑わされた者たちは、ばらばらになった影の像について多くの論述を重ねて何ごとかを作り上げ、塵に帰した屍を偽りの称賛でいわば生かしているのに、私は、永く留まり、しかもなお幸いなことに、キリストの国で日ごとに花咲く聖徒たちについて、何も述べないというのか。ことに、双方の報いの原因が、互いに異なると見えるところではそうである。異教徒たちは、自らの労苦の実がただ空しい好意にのみ成り立つことを望んだ。だが我々は、それを幸いなる者たちの取り成しのうちに植えねばならず、この地で彼らに言葉を捧げるなら、かの地で喜びを備えるのである。