Vita S. Hilarii 2.10.1
Ex insula Gallinaria serpentes fugat. --Illud etiam nobis non convenit tam nobile praeterire miraculum.
PL 9, 190Cガッリナリア島から蛇どもを追い払う。――これほど高貴な奇跡を、我々が黙って通り過ぎるのは、ふさわしくない。
Vita S. Hilarii 2.10.2
Nam cum circa Gallinariam insulam propinquaret, relatione agnovit vicinorum, ibidem ingentia serpentium volumina sine numero pervagari: et ob hoc quamvis illis haec insula videretur vicina, propter inaccessibilem tamen locum longius illis videbatur esse, quam Africa.
PL 9, 191A実際、ガッリナリア島の近くに来たとき、隣人たちの報告によって、そこに数えきれぬ蛇の巨大なとぐろが徘徊していることを知った。このため、この島は彼らには近く見えたが、近づけぬ場所であるゆえに、アフリカよりも遠いと見えていた。
Vita S. Hilarii 2.10.3
Quo audito, vir Dei sentiens sibi de bestiali pugna venire victoriam, in nomine Domini, praecedente crucis auxilio, descendit in insulam: eoque viso, serpentes in fugam conversi sunt, non tolerantes ejus adspectum.
PL 9, 191Aこれを聞いて、神の人は、獣との戦いから自分に勝利が来ると感じ、主の名において、十字架の助けに先立たれて、島に下った。すると彼を見て、蛇どもは、その姿に耐えられず、逃走に転じた。
Vita S. Hilarii 2.10.4
Tunc baculum figens in terram, quasi metam, quo usque deberent excurrere, virtutis potentia ( in duobus mss. potentiam) designavit: nec amplius libertas est illis occupare, quod vetuit, tanquam si reliqua pars insulae, non sit terra, sed pelagus; quia dum semper illam partem verentur attingere, facilius erat illis mare transire quam vocem.
PL 9, 191Aそのとき彼は、杖を地に突き立て、いわば境界標として、蛇どもがどこまで走り出てよいかを、力の強さによって(二つの写本では「強さを」)指し示した。彼らはもはや、禁じられた場所を占める自由をもたなかった。島の残りは地ではなく海であるかのようであった。その部分に触れることをいつも恐れていたので、彼らには、その声を越えるよりも海を渡るほうがたやすかったのである。
Vita S. Hilarii 2.10.5
O immutabilem terminum, de sermone plantatum! Apparet, quantum est melior Adam secundus antiquo. Ille serpenti paruit: iste servos habet qui possunt serpentibus imperare. Ille per bestiam de sede paradisi projectus est: iste de suis cubilibus serpentes exclusit.
PL 9, 191Bああ、言葉から植えられた不動の境界よ。第二のアダムが古いアダムにどれほどまさるかが明らかである。あの者は蛇に従った。この者は、蛇どもに命じうる僕たちを持っている。あの者は獣によって楽園の座から投げ出された。この者は、蛇どもをその巣穴から締め出した。
Vita S. Hilarii 2.10.6
Deposuit anguis antiqui mendacium, qui didicit implere mandatum. O Hilarii dulcedo, medicamentum et meracum, ante quem sine mora venena fugata sunt! Addidit terram hominibus, quia in loco belluae incola transmigravit. Sed revertamur ad ordinem.
PL 9, 191B命令を果たすことを学んだ者は、古き蛇の偽りを退けた。ああ、ヒラリウスの甘美さよ、薬にして混ぜ物なき酒よ。その前では毒がためらいなく逃げ去った。彼は人々に土地を加えた。獣の場に住人が移り住んだからである。しかし順序に戻ろう。