Vita S. Hilarii 4.3.1
Probianus moribundus sanatur. Igitur Probianus cum dubio jam vitae penderet in fine, et spem convalescendae infantiae mors invida parentibus subripere festinaret, nec parvuli funus acerbum considerans, nec desideria ingemiscentis senectutis spectans, avida quidquid invenit extra sortem cuncta concludens, sola tamen intercessione beati Hilarii restiterat moribundo salutis occasio.
PL 9, 195B瀕死のプロビアヌスが癒される。――さて、プロビアヌスが、すでに命の終わりに疑わしくぶら下がっており、妬み深い死が、両親から幼年の回復の望みを奪い去ろうと急いでいたとき、死は幼子の苦い葬りをも、うめく老年の願いをも顧みず、貪欲に、見つけたものすべてを運命の外へ閉じ込めていたが、それでも幸いなるヒラリウスの取り成しだけが、死にゆく者に救いの機会を残していた。
Vita S. Hilarii 4.3.2
Quem Franco suus genitor, et Periculosa mater, quae magis converso nomine, filii periclitabatur in nece, jam quasi defuncti praemeditantes exequias, cum ingenti luctu et fletu in confessoris tabernaculum detulerunt.
PL 9, 195C彼を、父フランコと、母ペリクロサ(「危うい女」の意)――名が転じられたかのように、むしろ息子の死において危うい目に遭っていた母――が、すでに亡くなった者のように葬儀を思いめぐらし、大きな悲嘆と涙とともに、証聖者の幕屋へ運んだ。
Vita S. Hilarii 4.3.3
Tunc sanctus Hilarius ab auctore suo secretae artis exhibens medicinam, consuetus de dispendio funeris reddere compendia sanitatis, subito membrorum fluentem fabricam verbo operante erexit, et in statum pristinum, tanquam si nihil in ea fuisset solutum, reformavit: moxque parentum lacrymas laetitiae mole superveniente siccavit, gemitus voto succedente praeclusit: ubi jam per dolorem non erat, sed prae gaudio, quod plorarent.
PL 9, 195Cそのとき、聖ヒラリウスは、自らの創造者から授かった秘められた技の薬を施し、葬儀の損失を健康の利得に変えることに慣れていたので、たちまち、流れ出ていた肢体の構えを、言葉が働いて立て直し、あたかもそこで何も解かれていなかったかのように、元の状態に作り直した。そしてただちに、両親の涙を、喜びの重みがのしかかって乾かし、うめきを、願いの成就が続いて塞いだ。そこではもはや痛みのゆえにではなく、喜びのゆえに泣いていた。
Vita S. Hilarii 4.3.4
Quas poenas, quae tormenta mors ipsa tunc pertulit, quando illud, quod credebat invadere, sic amisit? Profecto quando alterum victrix ferire non potuit, sese ipsam victa percussit.
PL 9, 195Cそのとき死そのものは、どのような刑罰、どのような拷問を受けたことか。襲いかかろうと信じていたものを、こうして失ったのだから。まことに、他方を打ち倒す勝者となれなかったとき、自らを打ち、敗れたのである。
Vita S. Hilarii 4.3.5
Qui tamen Probianus postea apicem promeruit obtinere pontificis, et usque in hodiernum diem ad luminaria sui medici singulis annis vitae debitor tributa persolvit.
PL 9, 195Dしかし、このプロビアヌスは後に司教の最高位を得るにふさわしいとされ、今日に至るまで、毎年、自らの医師の灯火のために、命の負い目を負う者として供物を納めている。