ウェナンティウス・フォルトゥナトゥスc. 530–c. 609

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Vita S. Hilarii

Pars II, Caput III 第II部 第III章

Venantius Fortunatus · Vita S. Hilarii · PL 9, 186C · 7 sectiones

Vita S. Hilarii 2.3.1

1

S. Hilarii patria, generis splendor, virtutes. --Igitur beatus Hilarius Pictavorum urbis episcopus regionis Aquitaniae oriundus fuit, quae ab Oceano Britannico fere millibus nonaginta sejungitur: apud Gallicanas vero familias nobilitatis lampade non obscurus, imo magis prae caeteris gratia generositatis ornatus, nitore pectoris addito quasi refulgens Lucifer inter astra, processit.

PL 9, 186C

聖ヒラリウスの郷里、家系の輝き、諸々の徳。――さて、幸いなるヒラリウスはポワティエ市の司教で、アクィタニア地方の出身であった。この地方はブリタンニアの大洋からおよそ九十ローマ・マイル隔たっている。彼はガリアの諸家門のなかで、高貴さの灯において暗くなく、むしろ他の誰にもまさって生まれの気高さという恩寵で飾られ、胸の輝きを加えて、星々のあいだで輝く明けの明星のように進み出た。

Vita S. Hilarii 2.3.2

2

Cujus a cunabulis tanta sapientia primitiva lactabatur infantia, ut jam tunc potuisset intelligi Christum in suis causis, pro obtinenda victoria, necessarium sibi jussisse militem propagari.

PL 9, 187A

揺りかごのころから、その最初の幼年期はこれほどの知恵を乳のように養われていたので、そのときすでに、キリストが自らの訴訟において勝利を得るために、必要な兵士として彼が育てられるよう命じたのだと悟りえたであろう。

Vita S. Hilarii 2.3.3

3

Denique conjugem habens et filiam, ita plenitudine Domini venerabiles animos ecclesiasticae regulae tradidit informandos, ut adhuc in laicali proposito constitutus, divino nutu, pontificis gratiam possideret; ita se ipsum propria disciplina coercebat intonsus, quasi futuram speciem indicans, ut irreprehensibilis in templo Christi praepararetur sacerdos.

PL 9, 187A

さて、妻と娘をもちながら、彼は主の充満によって、尊ぶべき心を〔venerabiles animos は彼自身の心と取った。妻と娘の心とも読める〕教会の規範に形づくられるべきものとして委ね、まだ俗人の身分にありながら、神の意向によって司教の恩寵を所有していた。また剃髪を受けぬ身のまま、自ら固有の規律によって身を抑え、来るべき姿を示すかのようにして、キリストの聖堂で非の打ちどころのない司教となるべく備えられていった。

Vita S. Hilarii 2.3.4

4

Nam quod inter mortales adhuc valde videtur difficile, tam cautum esse quemquam, qui se a Judaeis vel haereticis cibo suspendat: adeo vir sanctissimus hostes catholicae religionis abhorruit, ut non dicam convivium, sed neque salutatio ei fuerit cum his praetereunti communis.

PL 9, 187A

死すべき者たちのあいだでは今なお非常に難しいと思われることに、ユダヤ人や異端者から食事を絶つほど慎重であるということがある。この最も聖なる人は、公同の宗教の敵をあまりにも忌み嫌ったので、会食はいうに及ばず、彼らとすれちがう際に交わす挨拶すら共にしなかった。

Vita S. Hilarii 2.3.5

5

Vitabat haec Davidico suffultus exemplo, ne cum haereticis mensam participando, fieret illi in scandalum (Psal. LXVIII, 23) .

PL 9, 187B

彼はダビデの手本に支えられて、これを避けた。異端者と食卓を共にして、それが自分のつまずきとならないようにである(詩篇68:23)。

Vita S. Hilarii 2.3.6

6

O quam perfectissimum laicum, cujus imitatores ipsi etiam esse desiderant sacerdotes; cui non fuit aliud vivere, nisi Christum cum dilectione timere, et cum timore diligere: cujus sequaces currunt ad gloriam, divertentes ad poenam; credenti succedunt praemia, recusanti tormenta!

PL 9, 187B

ああ、なんと完全な俗人であろう。司教たち自身までがその模倣者であることを望む。彼にとって生きるとは、キリストを愛をもって畏れ、畏れをもって愛することにほかならなかった。彼に従う者は栄光へと走り、彼から逸れる者は刑罰へと向かう。信じる者には報いが続き、拒む者には責め苦が続く。

Vita S. Hilarii 2.3.7

7

Qui omnes de pio religionis opere commonens, nunc alios de confessione inaestimabilis sanctae Trinitatis informans, nunc reliquos promissione regni coelesti invitans, non cessabat in plebem verba veritatis fructum fidei redundantia seminare.

PL 9, 187B

彼はすべての人に敬虔な宗教の務めを諭し、ある者には測り知れぬ聖なる三位一体の告白について教え、ある者には天の国の約束によって招き、民のうちに信仰の実りを溢れさせる真理の言葉を蒔くことをやめなかった。