ウェナンティウス・フォルトゥナトゥスc. 530–c. 609

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Vita S. Hilarii

Pars I, Caput II 第I部 第II章

Venantius Fortunatus · Vita S. Hilarii · PL 9, 186B · 5 sectiones

Vita S. Hilarii 1.2.1

1

Hoc opus superare vires reponit Fortunatus. --Sed cum mei ingenii brevitatem mensuro, adeo beati Hilarii immensitatem fortem cognosco, ut pene mihi videatur aequale, tum istud posse dicere, quam digito coelum tangere: praesertim quod etiam beati, ut audio, Hieronymi torrens illud eloquium recusaverit attentare, qui huic materiae se imparem eatenus judicaverit, ut taceret.

PL 9, 186B

この仕事は自分の力を超えている、とフォルトゥナトゥスは応じる。――しかし私は自分の才知の狭さを測るとき、幸いなるヒラリウスの強大な広大さをあまりにも思い知るので、そのことを語り得ると考えるのは、指で天に触れるのとほとんど同じに思われる。ことに、聞くところでは、幸いなるヒエロニュムスのあの奔流のような雄弁でさえこれに手をつけることを退けたのであり、彼はこの題材に自分は及ばぬと判断して、ついには沈黙したのである。

Vita S. Hilarii 1.2.2

2

Ego vero, cui nullius scientiae irrigua fluenta succurrunt, quem vix stillicidii pauperis attenuata gutta perfundit, nihil proprio de fonte respirans, qua temeritate inter ingentia flumina, Euphratem beati Hilarii, et Nilum Hieronymi, siccos velim cursus extendere, cum de illo etiam doctissimi viri quidquid dicere potuerunt, minus est quam meretur?

PL 9, 186B

まして私は、いかなる知識の潤う流れも助けに来ることなく、乏しい雨だれの細い一滴がやっと降りかかるだけの者で、自分の泉から何ひとつ湧き出させないのに、いかなる無謀さをもって、幸いなるヒラリウスのエウフラテスとヒエロニュムスのナイルという巨大な川のあいだに、乾いた流れを延ばそうとするのか。あの方については、いと学識ある人々が語り得たことのすべてでさえ、その値打ちに及ばないというのに。

Vita S. Hilarii 1.2.3

3

Et cum virum sanctissimum consultius mibi sit mirari, quam loqui; aequabilius fuerat haec beato Ambrosio de fratre scribenda mandare, cui verba virtutibus conjuncta florebant.

PL 9, 186C

またこのいと聖なる人については、語るよりも感嘆するほうがはるかに賢明である〔底本は mibi。mihi と読む〕以上、これを兄弟について書くべきこととして、言葉が徳と結びついて花開いていた幸いなるアンブロシウスに委ねるほうが、より釣り合っていたであろう。

Vita S. Hilarii 1.2.4

4

Tamen etsi cum mea verecundia vobis quidem obedientiam, et illi impendo, de quo non digne loquor, fortasse injuriam: sed concedi per veniam credimus, quod devotione peccatur.

PL 9, 186C

それでも、私は自分の恥じらいをもって、あなたには従順を捧げ、私がふさわしく語ることのできないあの方には、おそらく不当を加えることになろう。しかし、献身によって犯される過ちは、赦しによって許されると我々は信じる。

Vita S. Hilarii 1.2.5

5

Et ne protracta pagina fastidium potius generet, quam provocet auditorem; nunc de ejus vita proponamus.

PL 9, 186C

また、引き延ばされた頁が聴く者を奮い立たせるよりも倦ませることのないよう、今や彼の生涯について述べ始めよう。