キプリアヌスc. 200–258

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › De habitu virginum

Caput IX 第IX章

Cyprian of Carthage · De habitu virginum · PL 4, 448A · 3 sectiones

De habitu virginum 9.1

1

Locupletem te dicis et divitem. Sed non omne quod potest debet et fieri, nec desideria prolixa et de saeculi ambitione nascentia ultra honorem ac pudorem virginitatis extendi, cum scriptum sit: Omnia licent, sed non omnia expediunt; omnia licent, sed non omnia aedificant (I Cor. X, 23) .

PL 4, 448A

お前は自らを富める者、裕福な者だと言う。しかし、なし得ることのすべてが、なされるべきであるとは限らず、この世の野心から生まれる際限のない欲望が、処女であることの誉れと慎み深さを超えて広がってよいわけでもない。こう書かれているとおりである。「すべてのことは許されているが、すべてが益になるわけではない。すべてのことは許されているが、すべてが人を築き上げるわけではない」(一コリント10:23)。

De habitu virginum 9.2

2

Caeterum, si tu te sumptuosius comas, et per publicum notabiliter incedas, oculos in te juventutis illicias, suspiria adolescentium post te trahas, concupiscendi libidinem nutrias, suspirandi fomenta succendas, ut, etsi ipsa non pereas, alios tamen perdas, et velut gladium te et venenum videntibus praebeas, excusari non potes quasi mente casta sis et pudica.

PL 4, 448A

しかし、もしお前が過度に着飾り、人目を引くように公然と歩き、若者たちの目を自分に引き寄せ、若い男たちの溜め息を後に引き連れ、欲情の激しさを養い、溜め息の火種をくべるならば——たとえ自分自身は滅びずとも、他の者を滅ぼすことになり、見る者たちに向かって自分自身を剣として、毒として差し出すことになるのであって、心において純潔で貞潔であるという言い訳は成り立たない。

De habitu virginum 9.3

3

Redarguit te cultus improbus et impudicus ornatus, nec computari jam potes inter puellas et virgines Christi, quae sic vivis ut possis adamari.

PL 4, 448B

よこしまな身なりと貞潔ならざる飾りが、お前を糾弾している。もはやお前は、キリストの少女たちと処女たちの数には入れられない。お前は人に恋い慕われ得るように生きているのだから。