De habitu virginum 5.1
Quod si Christum continentia sequitur, et regno Dei virginitas destinatur, quid est illis cum terreno cultu et cum ornamentis, quibus dum hominibus placere gestiunt, Deum offendunt, non cogitantes esse praedictum: Qui hominibus placent confusi sunt, quoniam Deus nihil fecit illos (Psal. LII, 6) , et Paulum quoque gloriose et sublimiter praedicasse: Si hominibus placere vellem, Christi servus non essem (Gal. I, 10) .
PL 4, 444Bもし節制がキリストに従うものであり、処女性が神の国のために定められているのであれば、彼女たちが地上の身なりや飾りと何の関わりがあろうか。それらによって人々に気に入られようと望むうちに、彼女たちは神を怒らせているのであり、こう予告されていることを考えていないのである。「人々に気に入られようとする者たちは辱められる。神は彼らを何ものともされなかったからである」(詩篇52:6)。またパウロが誉れ高く、崇高に「もし私が人々に気に入られることを欲するならば、私はキリストの僕ではないであろう」(ガラテヤ1:10)と宣べ伝えたことも、彼女たちは考えていないのである。
De habitu virginum 5.2
Continentia vero et pudicitia non in sola carnis integritate consistit, sed etiam in cultus et ornatus honore pariter ac pudore, ut, secundum Apostolum, quae innupta est sancta sit et corpore et spiritu.
PL 4, 444Bしかし節制と貞潔とは、肉の無傷であることのみにあるのではなく、身なりと飾りにおける品位と慎みとにも等しくある。それは、使徒の言うとおり、結婚していない女が、肉体においても霊においても聖なる者であるためである。
De habitu virginum 5.3
Instruit nos Paulus et docet dicens: Coelebs cogitat ea quae sunt Domini, quomodo placeat Deo: qui autem matrimonium contraxit, cogitat ea quae sunt mundi hujus, quomodo placeat uxori.
PL 4, 444Bパウロは我々を教え導いてこう言う。「独身の者は主のものごとを、すなわちどうすれば神に気に入られるかを思い巡らす。しかし婚姻を結んだ者は、この世のものごとを、すなわちどうすれば妻に気に入られるかを思い巡らす。」
De habitu virginum 5.4
Sic et virgo et mulier innupta cogitat ea quae sunt Domini, ut sit sancta et corpore et spiritu (I Cor. VII, 32-34) . Virgo non esse tantum sed et intelligi debet et credi. Nemo cum virginem viderit, dubitet an virgo sit.
PL 4, 445A「同じように、処女も、結婚していない女も、主のものごとを思い巡らす。それは肉体においても霊においても聖なる者であるためである」(一コリント7:32-34)。処女は、そうであるだけでなく、そうであると理解され、信じられなければならない。誰も処女を見たとき、彼女が処女であるかどうか疑ってはならない。
De habitu virginum 5.5
Parem te integritas in omnibus praestet, nec bonum mentis corporis cultus infamet. Quid ornata, quid compta procedit, quasi maritum aut habeat aut quaerat? Timeat potius placere, si virgo est, nec periculum sui appetat quae ad meliora et divina se servat.
PL 4, 445A全き身であることが、お前をあらゆる点で首尾一貫した者たらしめるように。身なりが心の善さを汚すことのないように。着飾り、装って進み出るとは、まるで夫を持っているか、求めているかのようではないか。処女であるならば、むしろ人に気に入られることを恐れるべきであり、より善きもの、神的なもののために自らを取っておく者は、自らを危険に晒すことを求めてはならない。
De habitu virginum 5.6
Quae virum non habent, cui placere se simulent, integrae et purae non tantum corpore sed etiam spiritu perseverent.
PL 4, 445A気に入られようとしていると言い繕える夫を持たぬ女たちは、肉体においてのみならず霊においても、全く清らかな者であり続けるべきである。
De habitu virginum 5.7
Neque enim fas est virginem ad speciem formae suae comi aut de carne et de ejus pulchritudine gloriari, cum nulla sit illi magis quam adversus carnem colluctatio et vincendi corporis ac domandi obstinata certatio.
PL 4, 445Aなぜなら、処女が自らの容姿の見栄えのために装うことも、肉やその美しさを誇ることも許されないからである。彼女にとって、肉に対する格闘にまさる戦いはなく、肉体を打ち負かし従わせる戦いほど頑強なものはないのだから。