キプリアヌスc. 200–258

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › De habitu virginum

Caput XVI 第XVI章

Cyprian of Carthage · De habitu virginum · PL 4, 455B · 6 sectiones

De habitu virginum 16.1

1

Monentis Apostoli vox est: Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova conspersio, sicut estis azymi. Nam et pascha nostrum immolatus est Christus.

PL 4, 455B

戒める使徒の声がある。「古いパン種を取り除け、新しい練り粉となるために。汝らはすでに種なしパンなのだから。我々の過越〔の小羊〕であるキリストは、すでに生贄として捧げられたのである」。

De habitu virginum 16.2

2

Itaque festa celebremus, non in fermento vetere, neque in fermento malitiae et nequitiae, sed in azymis sinceritatis et veritatis (I Cor. V, 7) .

PL 4, 455B

「それゆえ、我々は祭りを祝おう。古いパン種によってではなく、悪意と邪悪のパン種によってでもなく、純粋さと真理の種なしパンによって」(一コリント5:7)〔ミーニュの表示は5:7だが、引用の句は一コリント5:8に当たる〕。

De habitu virginum 16.3

3

Num sinceritas perseverat et veritas quando quae sincera sunt polluuntur colorum adulteriis, et adulterinis medicaminum fucis in mendacium vera mutantur?

PL 4, 455B

純粋なものが色の偽りによって汚され、真実なものが薬剤の偽りの白粉によって偽りへと変えられるとき、はたして純粋さと真理は保たれているであろうか。

De habitu virginum 16.4

4

Dominus tuus dicit: Non potes facere capillum unum album aut nigrum (Matth. V, 36): et tu ad vincendam Domini tui vocem vis te esse potiorem?

PL 4, 455B

お前の主はこう言われる。「お前は髪の毛一本すら、白くも黒くもすることができない」(マタイ5:36)。それなのにお前は、お前の主の御言葉に打ち勝つほど、自分の方が優っていると望むのか。

De habitu virginum 16.5

5

Audaci conatu et sacrilego contemptu crines tuos inficis, malo praesagio futurorum capillos jam tibi flammeos auspicaris, et peccas, proh nefas! capite, id est corporis parte meliore.

PL 4, 456A

お前は大胆な企てと瀆聖的な侮りによって自分の髪を染め、来るべきものについての不吉な前兆として、すでに炎のような髪を自らに占い定めている。そして、ああ、なんということか、頭において、すなわち肉体のより優れた部分において、罪を犯しているのである。

De habitu virginum 16.6

6

Et cum scriptum sit de Domino: Caput autem ejus et capilli erant albi velat lana aut nix (Apoc. I, 14) , tu execraris canitiem, detestaris alborem qui sit ad Domini caput similis.

PL 4, 456A

そして主について、こう書かれているのに——「その頭と髪は、羊毛か雪のように〔底本は velat。velut と読む〕白かった」(黙示録1:14)——お前は白髪を呪い、主の頭に似たその白さを忌み嫌っているのである。