De habitu virginum 2.1
Quod si in Scripturis sanctis frequenter et ubique disciplina praecipitur, et fundamentum omne religionis ac fidei de observatione ac timore profiscitur, quid cupidius appetere, quid magis velle ac tenere nos convenit, quam ut, radicibus fortius fixis, et domiciliis nostris super petram robusta mole solidatis, inconcussi ad procellas et turbines saeculi stemus, ut ad Dei munera per divina praecepta veniamus, considerantes pariter ac scientes quod templa Dei sint membra nostra, ab omni faece contagionis antiquae lavacri vitalis sanctificatione purgata, nec violari ea aut pollui fas sit, quando qui violat et ipse violetur.
PL 4, 441Bもし聖書において訓練がしばしば、また至るところで命じられており、宗教と信仰とのあらゆる基礎が遵守と畏れとから発するのであれば、根をいっそう強く張り、我々の住まいを岩の上に堅固な量塊として据え、この世の嵐と旋風にも揺るがずに立ち、神の掟を通して神の賜物へと至ること、そしてまた、我々の肢体が神の宮であって、命を与える洗いの聖化によって古き汚れのあらゆる滓から浄められたものであり、それを汚し穢すことは許されず、汚す者はみずからも汚されるのだということを、共に考え、かつ知ること——これこそ、我々がより熱心に求め、より強く願い、保持すべきことではないか。
De habitu virginum 2.2
Eorum nos templorum cultores et antistites sumus. Serviamus illi cujus esse jam coepimus. Paulus in Epistolis suis dicit quibus nos ad curricula vivendi per divina magisteria formavit: Non estis vestri. Empti enim estis pretio magno.
PL 4, 442A我々はそれらの宮の礼拝者であり、司る者である。我々は、すでにその方のものとなり始めているのであるから、その方に仕えようではないか。パウロは、神的な教えによって我々を生き方の軌道へと形づくった書簡の中でこう言っている。「汝らは汝ら自身のものではない。汝らは高い代価で買われたのである。」
De habitu virginum 2.3
Clarificate et portate Deum in corpore vestro (I Cor. VI, 19, 20) Clarificemus et portemus Deum puro et mundo corpore et observatione meliore; et qui per sanguinem Christi redempti sumus, per omnia servitutis obsequia Redemptoris imperio pareamus, demusque operam ne quid immundum et profanum templo Dei inferatur, ne offensus sedem quam inhabitat derelinquat.
PL 4, 442A「汝らの肉体において神の栄光を現し、神を担え」(一コリント6:19-20)。我々も、清く汚れなき肉体と、より善き遵守とをもって、神の栄光を現し、神を担おうではないか。そして、キリストの血によって贖われた我々は、あらゆる隷属の務めをもって贖い主の命令に従い、神の宮に何ら汚れた、俗なるものが持ち込まれることのないよう努めようではないか。それによって、御方が心を害され、住まわれる座を去られることのないように。
De habitu virginum 2.4
Sospitantis Domini verba sunt et docentis, curantis pariter et monentis: Ecce, inquit, sanus factus es, jam noli peccare, ne quid tibi deterius fiat (Joan. V, 14) .
PL 4, 442Bこれは、健やかにし、また教える主の言葉であり、癒やす者であると同時に戒める者の言葉である。「見よ」と言われた、「汝は癒やされた。もう罪を犯すな。汝にさらに悪しきことが起こらぬように」(ヨハネ5:14)。
De habitu virginum 2.5
Dat vivendi tenorem, dat innocentiae legem, postquam contulit sanitatem; nec habenis liberis et solutis vagari postmodum patitur, sed ipsis potius quibus sanatus fuerat mancipato gravius comminatur, quod sit scilicet minor culpa deliquisse ante cum necdum nosses disciplinam Dei, nulla sit venia ultra delinquere postquam Deum nosse coepisti.
PL 4, 442B主は健康を与えた後、生き方の則を与え、無垢の掟を与える。そして自由な、解き放たれた手綱のままにその後さまようことを許さず、むしろ、自分を癒やしたまさにそのもの〔ipsis quibus sanatus fuerat の指すものは定かでない。癒やしの手立てそのものと取った〕に身柄を引き渡された者に対して、いっそう重く戒める。すなわち、神の訓練をまだ知らずにいた頃に過ちを犯したのはまだ軽い罪であったが、神を知るようになった後に罪を犯すことには、もはや赦しがないのだ、というのである。
De habitu virginum 2.6
Et quidem hoc tam viri quam mulieres, tam pueri quam puellae, sexus omnis atque omnis aetas observet, et curet, pro religione et fide quam Deo debet, ne quod sanctum et purum de Domini dignatione percipitur, minus sollicito timore teneatur.
PL 4, 443Aそしてまさに、これを男も女も、少年も少女も、あらゆる性、あらゆる年齢の者が守り、心を配るべきである。神に対して負う崇敬と信仰とのゆえに、主が良しとしてくださることによって受けた聖なる清きものが、疎かな畏れのままに保たれることのないように。