キプリアヌスc. 200–258

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › De habitu virginum

Caput XIX 第XIX章

Cyprian of Carthage · De habitu virginum · PL 4, 458A · 4 sectiones

De habitu virginum 19.1

1

Quid vero quae promiscuas balneas adeunt, quae oculis ad libidinem curiosis pudori ac pudicitiae corpora dicata prostituunt? quae cum viros atque a viris nudae vident turpiter ac videntur, nonne ipsae illecebram vitiis praestant? nonne ad corruptelam et injuriam suam desideria praesentium sollicitant et invitant?

PL 4, 458A

だが、混浴の湯屋に通い、情欲に逸る好奇の目に、慎みと貞潔に捧げられた肉体をさらけ出す女たちについては、どう言うべきか。彼女たちは、恥ずべきありさまで男たちを裸で見、また男たちに裸で見られる。それは自ら悪徳への誘惑を与えているのではないか。居合わせる者たちの欲望を、自らの堕落と、自らが受ける不正へとそそのかし招いているのではないか。

De habitu virginum 19.2

2

Viderit, inquis, qua illuc mente quis veniat, mihi tantum reficiendi corpusculi cura est et lavandi. Non te purgat ista defensio, nec lasciviae et petulantiae crimen excusat. Sordidat lavatio, ista non abluit, nec emundat membra, sed maculat.

PL 4, 458A

そこへどのような心づもりで人が来るかは問うまい、とお前は言う。私はただ、この小さな体を休め、洗うことにしか関心がないのだと。だがその弁明はお前を清めはしない。放埓と厚かましさの罪状を弁解するものでもない。この湯浴みは汚す。それは洗い清めるのではなく、肢体を清浄にするのでもなく、かえって汚すのである。

De habitu virginum 19.3

3

Impudice tu neminem conspicis, sed ipsa conspiceris impudice. Oculos tuos turpi oblectatione non polluis; sed, dum oblectas alios, ipsa pollueris. Spectaculum de lavacro facis. Theatro sunt foediora quo convenis.

PL 4, 458A

お前は誰をも恥知らずに見つめているわけではないかもしれないが、お前自身が恥知らずに見つめられているのだ。お前は恥ずべき楽しみでお前の目を汚してはいないが、他人を楽しませながら、お前自身が汚されるのである。お前は湯浴みを見世物にしているのだ。お前が集うその場は、劇場よりもなお醜悪である。

De habitu virginum 19.4

4

Verecundia illic omnis exuitur, simul cum amictu vestis honor corporis ac pudor ponitur, denotanda et contrectanda virginitas revelatur. Jam nunc considera an, cum vestita es, verecunda sis inter viros talis cui ad inverecundiam proficit audacia nuditatis.

PL 4, 458B

そこでは慎みがことごとく脱ぎ捨てられ、衣の覆いとともに肉体の誉れと恥じらいも脱ぎ置かれ、指弾され、触れられるべき処女性があらわにされる。いまこそ考えてみるがよい——衣をまとっているときでさえ、裸をさらす大胆さが恥知らずへと導くようなお前が、男たちの間で果たして慎み深くいられるかどうかを。