De habitu virginum 10.1
Locupletem te dicis et divitem. Sed jactare divitias suas virginem non decet, cum dicat Scriptura divina: Quid nobis profuit superbia, aut quid divitiarum jactatio contulit nobis? transierunt omnia illa tamquam umbra (Sap. V, 8) ; et Apostolus rursum moneat et dicat: Et qui emunt sic sint quasi non ementes, et qui possident quasi non possidentes, et qui hoc mundo utuntur, quasi non utantur.
PL 4, 448Bお前は自らを富める者、裕福な者だと言う。しかし処女が自分の富を誇示するのはふさわしくない。神聖な聖典はこう言っているからである。「高慢は我々に何の益をもたらしたか、富の誇示は我々に何を与えたか。それらすべては影のように過ぎ去った」(知恵の書5:8)。また使徒も重ねて戒めてこう言う。「買う者は買わない者のようにあり、所有する者は所有しない者のようにあり、この世界を用いる者は用いない者のようにあれ」。
De habitu virginum 10.2
Praeterit enim figura hujus mundi (I Cor. VII, 30, 31) . Petrus etiam, cui oves suas Dominus pascendas tuendasque commendat, super quem posuit et fundavit Ecclesiam, aurum quidem sibi esse et argentum negat (Act. III, 6) , sed esse se dicit Christi gratia divitem, esse fide ejus et virtute locupletem, quibus multa magnalia cum miraculo faceret, quibus ad gratiam gloriae bonis spiritalibus abundaret.
PL 4, 449A「この世界の有様は過ぎ去るからである」(一コリント7:30-31)。またペトロは——主が己の羊を養い守るべく託し、その上に教会を据えて建てたその人は——自分には金も銀もないと言う(使徒言行録3:6)。だが自分はキリストの恩寵によって富んでおり、その信仰と力とにおいて豊かであると言う。それによって彼は数々の偉業を奇跡とともに行い、それによって霊的な善きものにおいて栄光の恩寵へと満ち溢れていたのである。
De habitu virginum 10.3
Has opes, has divitias possidere non potest quae se divitem saeculo mavult esse quam Christo.
PL 4, 449Aこの世に対して富める者であることを、キリストに対して富める者であることよりも望む者は、この富、この宝を持つことができない。