キプリアヌスc. 200–258

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › De habitu virginum

Caput VII 第VII章

Cyprian of Carthage · De habitu virginum · PL 4, 446A · 10 sectiones

De habitu virginum 7.1

1

Sed sunt aliquae divites et facultatum ubertate locupletes, quae opes suas praeferant et se bonis suis uti debere contendant.

PL 4, 446A

しかし、富める者たち、財産の豊かさによって裕福な者たちもいて、彼女たちは自らの富を誇示し、自分の財は用いるべきものだと言い張る。

De habitu virginum 7.2

2

Sciant primo illam divitem esse quae in Deo dives est, illam esse locupletem quae locuples in Christo est, bona illa esse quae sunt spiritalia, divina, coelestia, quae nos ad Deum ducant, quae nobiscum apud Deum perpetua possessione permaneant.

PL 4, 446B

彼女たちはまず、神において富む者こそが富める者であり、キリストにおいて裕福な者こそが裕福な者であり、霊的な、神的な、天的なものこそが善きものであること、それらが我々を神へと導き、我々とともに神のもとで永続する所有としてとどまることを知るべきである。

De habitu virginum 7.3

3

Caeterum, quaecumque terrena sunt in saeculo accepta et hic cum saeculo remansura, tam contemni debent quam mundus ipse contemnitur, cujus pompis et deliciis jam tunc renuntiavimus cum meliore transgressu ad Deum venimus.

PL 4, 446B

しかし、この世において受け取られ、この世とともにここにとどまるはずの地上のものはすべて、世界そのものが軽んじられるのと同じだけ軽んじられなければならない。その行列と快楽とに、我々はより善い転向をもって神のもとへ来たとき、すでにそのとき決別したのである。

De habitu virginum 7.4

4

Joannes nos excitat et hortatur spiritali et coelesti voce contestans: Nolite, ait, diligere mundum neque ea quae in mundo sunt.

PL 4, 446B

ヨハネは霊的で天的な声をもって証しし、我々を奮い立たせ、勧める。「世界を愛してはならない、世界にあるものも愛してはならない」と彼は言う。

De habitu virginum 7.5

5

Si quis dilexerit mundum, non est charitas Patris in illo; quoniam omne quod in mundo est, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et ambitio saeculi, quae non est a Patre, sed ex concupiscentia saeculi. Et mundus transibit et concupiscentia ejus.

PL 4, 446B

「もし誰かが世界を愛するなら、父の愛はその者のうちにない。なぜなら、世界にあるものはすべて、肉の欲望であり、目の欲望であり、世の野心であって、それは父から出たものではなく、世の欲望から出たものだからである。そして世界は過ぎ去り、その欲望も過ぎ去る。」

De habitu virginum 7.6

6

Qui autem fecerit voluntatem Dei, manet in aeternum, quomodo et Deus manet in aeternum. (I Joan. II, 15-17) .

PL 4, 447A

「しかし神の御旨を行う者は、神が永遠にとどまられるのと同じように、永遠にとどまる」(一ヨハネ2:15-17)。

De habitu virginum 7.7

7

Aeterna igitur et divina sectanda sunt, et omnia de Dei voluntate facienda sunt, ut Domini nostri vestigia et magisteria divina sectemur, qui monuit et dixit: Non descendi de coelo ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui me misit (Joa. VI, 38) .

PL 4, 447A

それゆえ、永遠なるもの、神的なものが追い求められるべきであり、すべては神の御旨に従って行われるべきである。我々は我々の主の足跡と神的な教えとに従うべきである。主は戒めてこう言われた。「私が天から降りて来たのは、自分の意志を行うためではなく、私を遣わした方の御旨を行うためである」(ヨハネ6:38)。

De habitu virginum 7.8

8

Quod si non est major domino suo servus et liberatori debet obsequium liberatus, qui esse cupimus christiani, debemus quod Christus dixit et fecit imitari.

PL 4, 447A

もし僕がその主人にまさる者でなく、解放された者が解放者に対して従順を負うべきであるならば、キリスト教徒でありたいと願う我々は、キリストが言い、行ったことを模倣すべきである。

De habitu virginum 7.9

9

Scriptum est, et legitur et auditur et in exemplum nostri Ecclesiae ore celebratur: Qui dicit se in Christo manere debet quomodo ille ambulavit et ipse ambulare (I Joan. II, 6) . Ambulandum est igitur vestigiis paribus, aemula ingressione nitendum est.

PL 4, 447A

こう書かれており、読まれ、聞かれ、我々の模範として教会の口によって語り継がれている。「キリストのうちにとどまると言う者は、彼が歩んだように、自分も歩まなければならない」(一ヨハネ2:6)。それゆえ、等しい足跡によって歩まなければならず、それに倣う歩みに励まなければならない。

De habitu virginum 7.10

10

Tunc respondet ad fidem nominis sectatio veritatis, et credenti praemium datur si quod creditur et geratur.

PL 4, 447B

そのとき初めて、真理の追求はその名にふさわしいものとなり、信じられていることが行われるならば、信じる者に報いが与えられるのである。