キプリアヌスc. 200–258

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › De habitu virginum

Caput VI 第VI章

Cyprian of Carthage · De habitu virginum · PL 4, 445B · 5 sectiones

De habitu virginum 6.1

1

Paulus forti ac sublimi voce proclamat: Mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. (Gal. VI, 14) : et virgo in Ecclesia de specie carnis ac de corporis pulchritudine gloriatur!

PL 4, 445B

パウロは力強く崇高な声でこう宣言する。「私には、我々の主イエス・キリストの十字架のほかに誇るべきものがあってはならない。それによって世は私に対して十字架につけられ、私もまた世に対して十字架につけられたのである」(ガラテヤ6:14)。それなのに、教会の中の処女が、肉の見栄えと肉体の美しさとを誇っているのだ。

De habitu virginum 6.2

2

Addit Paulus et dicit: Qui enim sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis (Gal. V, 24) : et quae se concupiscentiis carnis et vitiis renuntiasse profitetur, in iisdem quibus renuntiaverat, invenitur! Deprehenderis virgo, detegeris.

PL 4, 445B

パウロはさらに付け加えてこう言う。「キリストに属する者たちは、その肉を、諸々の悪徳と欲望とともに十字架につけたのである」(ガラテヤ5:24)。それなのに、肉の欲望と悪徳とを捨て去ったと公言する女が、まさに自分が捨て去ったはずのそれらのうちに見出されるのだ。処女よ、お前は捕らえられ、暴かれるのだ。

De habitu virginum 6.3

3

Aliud esse te jactas, et aliud affectas. Maculis te concupiscentiae carnalis aspergis, cum integritatis candidata sis et pudoris. Clama, inquit Esaiae Deus: Omnis caro faenum, et omnis claritas ejus ut flos foeni.

PL 4, 445B

お前は自分がある者であると誇りながら、別の者であろうとしている。お前は全き身と慎みとの候補者でありながら、肉の欲望の染みで自らを汚しているのだ。神はイザヤに向かって「呼ばわれ」と言われた。「すべての肉は草であり、その輝きはすべて草の花のようである。」

De habitu virginum 6.4

4

Aruit foenum, et flos decidit: sermo autem Domini manet in aeternum (Isa. XL, 6-8.) Neminem christianum decet, et maxime virginem non decet, claritatem ullam computare carnis et honorem, sed solum appetere sermonem Dei, bona in aeternum mansura complecti.

PL 4, 446A

「草は枯れ、花は落ちる。しかし主の言葉は永遠にとどまる」(イザヤ40:6-8)。いかなるキリスト教徒にもふさわしくなく、とりわけ処女にはふさわしくないのは、肉のいかなる輝きも誉れも重んじることであり、ただ神の言葉のみを求め、永遠にとどまる善きものを抱くことがふさわしいのである。

De habitu virginum 6.5

5

Aut si in carne sit gloriandum, tunc plane quando in nominis confessione cruciatur, quando fortior femina viris torquentibus invenitur, quando ignes aut cruces aut ferrum aut bestias patitur ut coronetur. Illa sunt carnis pretiosa monilia, illa corporis ornamenta meliora.

PL 4, 446A

あるいは、もし肉において誇るべきことがあるとすれば、それは明らかに、名の告白のゆえに責め苦を受けるとき、拷問する男たちよりも女の方が強い者と見出されるとき、冠を得るために火や十字架や刃や猛獣を耐え忍ぶときである。それらこそ、肉の貴い首飾りであり、それらこそ、肉体のより善き飾りである。