De habitu virginum 8.1
Locupletem te dicis et divitem. Sed divitiis tuis Paulus occurrit, et ad cultum atque ornatum tuum justo fine moderandum sua voce praescribit: Sint, inquit, mulieres cum verecundia et pudicitia componentes se, non in tortis crinibus, neque auro, neque margaritis, aut veste pretiosa, sed ut decet mulieres promittentes castitatem per bonam conversationem (I Tim. II, 9) .
PL 4, 447Bお前は自分を裕福で富んでいると言う。しかし、お前の富に対してパウロが立ちはだかり、お前の身なりと飾りとを正しい節度に抑えるよう、自らの声をもって明確に規定している。「女たちは、慎みと貞潔とをもって身を整えるべきであり、編んだ髪によってではなく、金によってでも、真珠によってでも、高価な衣服によってでもなく、むしろ善き振る舞いを通して純潔を約束する女たちにふさわしいしかたで整えるべきである」(一テモテ2:9)。
De habitu virginum 8.2
Item Petrus ad haec eadem praecepta consentit et dicit: Sit in muliere non exterior ornamenti aut auri aut vestis cultus, sed cultus cordis (I Pet. III, 3-4) .
PL 4, 447B同じくペトロも、これらと同じ教えに同意してこう言う。「女における身なりは、飾りや金や衣服という外面的なものであってはならず、心の身なりであるべきである」(一ペトロ3:3-4)。
De habitu virginum 8.3
Quod si illi mulieres quoque admonent coercendas et ad ecclesiasticam disciplinam religiosa observatione moderandas quae excusare cultus suos soleant per maritum, quanto id magis observare virginem fas est, cui nulla ornatus sui competat venia, nec derivari in alterum possit mendacium culpae, sed sola ipsa remaneat in crimine.
PL 4, 448Aもし彼ら〔使徒たち〕が、自分の身なりを夫のゆえに弁明することに慣れている女たちでさえ、抑制され、敬虔な遵守をもって教会の訓練へと節度づけられるべきだと戒めているのであれば、処女がそれを守ることは、なおいっそう当然のことである。処女には、自らの飾りについて赦しを得る余地は少しもなく、その過ちという偽りを他の者へ転嫁することもできず、ただ彼女ひとりが罪状を負ったままとどまるのである。