キプリアヌスc. 200–258

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › De habitu virginum

Caput XVII 第XVII章

Cyprian of Carthage · De habitu virginum · PL 4, 456A · 5 sectiones

De habitu virginum 17.1

1

Non metuis, oro, quae talis es, ne cum resurrectionis dies venerit, artifex tuus te non recognoscat, ad sua praemia et promissa venientem removeat et excludat, increpans vigore censoris et judicis dicat: Opus hoc meum non est, nec imago nostra est.

PL 4, 456A

そのような者でありながら、お前は恐れないのか、私は問いたい。復活の日が来たとき、お前を造った作り主がお前を見分けず、褒賞と約束のもとに来たお前を退けて閉め出し、監察官と裁判官さながらの激しさで咎めて、『これは我が作ではない、我々の像でもない』と言うのではないかと。

De habitu virginum 17.2

2

Cutem falso medicamine polluisti, crinem adultero colore mutasti, expugnata est mendacio facies, figura corrupta est, vultus alienus est. Deum videre non poteris, quando oculi tui non sunt quos Deus fecit, sed quos diabolus infecit.

PL 4, 456A

お前は肌を偽りの薬で汚し、髪を偽りの色で変えた。顔は偽りに攻め落とされ、姿は損なわれ、面立ちは他人のものとなった。お前は神を見ることができない。お前の目は神が造った目ではなく、悪魔が穢した目だからである。

De habitu virginum 17.3

3

Illum tu sectata es, rutilos atque depictos oculos serpentis imitata es, de inimico tuo compta, cum illo pariter et arsura. Haec, oro, cogitanda non sunt Dei servis? non die semper ac nocte metuenda?

PL 4, 456B

お前はあの者に従い、蛇の赤く塗られた目を真似た。お前の敵から借りた飾りで身を装い、彼と等しく共に焼かれる身となるのだ。これらのことを、神の僕たちは思い巡らすべきではないのか、私は問いたい。昼も夜も絶えず恐れるべきではないのか。

De habitu virginum 17.4

4

Viderint quid sibi nuptae per placendi studium de conjugum solatio blandiantur; quos dum in excusationem suam proferunt, ad societatem criminosae consensionis adsciscunt.

PL 4, 456B

既婚の女たちが、夫を喜ばせようとする熱心さから、夫との睦みを口実に何をもって自らを慰めているか、それは彼女たち自身に任せておこう。彼女たちは夫を言い訳に持ち出しながら、その実、夫を罪深い同意の仲間に引き入れているのである。

De habitu virginum 17.5

5

Virgines certe, quibus hic sermo nunc consulit, quae se ejusmodi artibus compserint, inter virgines non putem debere numerari, sed tamquam contactas oves et morbidas pecudes a sancto et puro grege virginitatis arceri, ne contagio suo caeteras polluant dum simul degunt, ne perdant alias quaecumque perierunt.

PL 4, 456B

しかし、いま本論が心を配っているのは処女たちである。もしこのような手管で身を飾る処女がいるならば、私はその者を処女たちの中に数えるべきだとは思わない。むしろ、病に触れた羊、病める家畜のように、聖なる清らかな処女の群れから遠ざけるべきである。共に暮らすうちにその汚染で他の者たちを穢さぬように、また滅びた者たちがほかの者たちまで滅ぼすことのないように。