キプリアヌスc. 200–258

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › De habitu virginum

Caput XIV 第XIV章

Cyprian of Carthage · De habitu virginum · PL 4, 452A · 4 sectiones

De habitu virginum 14.1

1

Neque enim Deus coccineas aut purpureas oves fecit, aut herbarum succis et conchyliis tingere et colorare Ianas docuit, nec distinctis auro lapillis et margaritis contexta serie et numerosa compage digestis monilia instituit, quibus cervicem quam fecit absconderes, ut operiatur illud quod Deus in homine formavit, et conspiciatur id desuper quod diabolus adinvenit.

PL 4, 452A

神は緋色や紫色の羊を造られたわけではなく、草の汁や貝紫で羊毛を染め彩ることを教えられたわけでもなく、金や宝石や真珠を連ねた首飾りを幾重にも複雑に組み合わせて定め、それでお前が神ご自身の造られた首を覆い隠し、神が人間のうちに形作られたものが覆い隠されて、その上に悪魔が考え出したものが目に映るようにされたわけでもない。

De habitu virginum 14.2

2

An vulnera inferri auribus Deus voluit, quibus innocens adhuc infantia et mali saecularis ignara crucietur, ut postea de aurium cicatricibus et cavernis pretiosa grana dependeant, gravia etsi non suo pondere, mercium tamen quantitate?

PL 4, 453A

それとも神は、いまだ無垢でこの世の悪を知らぬ幼子が苦しめられるように、耳に傷を負わせることを望まれたのか。それは後に、耳の傷跡と穴とから高価な粒〔真珠〕がぶら下がるように、それ自体の重さによってではないにせよ、商品としての値打ちの大きさによって重いものとなるように、というのか。

De habitu virginum 14.3

3

Quae omnia peccatores et apostatae angeli suis artibus prodiderunt quando, ad terrena contagia devoluti, a coelesti vigore recesserunt.

PL 4, 453A

これらすべてのことを、罪深く背教した天使たちは、地上の穢れへと堕落し、天の力から離れ去ったときに、その技によって世に伝えたのである。

De habitu virginum 14.4

4

Illi et oculos circumducto nigrore fucare et genas mendacio ruboris inficere et mutare adulterinis coloribus crinem et expugnare omnem oris et capitis veritatem corruptelae suae impugnatione docuerunt.

PL 4, 453A

彼らはまた、目の周りに黒を塗って隈取り、頬を偽りの紅で染め、髪を偽りの色に変え、顔と頭の真の姿をことごとく、自分たちの堕落による攻撃によって打ち破ることを教えたのである。