De habitu virginum 18.1
Et quoniam continentiae bonum quaerimus, perniciosa quaeque et infesta vitemus. Nec illa praetereo quae, dum negligentia in usum veniunt, contra pudicos et sobrios mores licentiam sibi de usurpatione fecerunt.
PL 4, 457A我々は節制という善を求めているのだから、有害で危険なものはすべて避けねばならない。怠慢のうちに慣習となり、貞淑で慎み深い風紀に反して、そう行われてきたという事実だけを楯に自らに放縦を許してきたものを、私は看過しない。
De habitu virginum 18.2
Quasdam non pudet nubentibus interesse, et in illa lascivientium libertate sermonum colloquia incesta miscere, audire quod non decet, quod non licet dicere, observari et esse praesentes inter verba turpia et temulenta convivia quibus libidinum fomes accenditur, sponsa ad patientiam stupri, ad audaciam sponsus animatur.
PL 4, 457Aある者たちは、婚礼に列席することを恥じない。その席では奔放な言葉遣いの自由の中で淫らな会話が交わされ、聞くにふさわしくないこと、口にすることさえ許されぬことを聞き、恥ずべき言葉と酔いにまみれた宴の間に人目に晒され、居合わせる。そこでは情欲の火種がかき立てられ、花嫁は恥辱に身を委ねる心へ、花婿は大胆さへとそれぞれ駆り立てられる。
De habitu virginum 18.3
Quis illi in nuptiis locus est cui animus ad nuptias non est, aut voluptaria illic et laeta esse quae possunt ubi et studia et vota diversa sunt? Quid illic discitur, quid videtur? Quantum a proposito suo virgo deficit, quando pudica quae venerat impudica discedit? Corpore licet virgo ac mente permaneat, oculis, auribus, lingua minuit illa quae habebat.
PL 4, 457A婚礼に心を寄せぬ者に、婚礼のうちのいかなる場所があろうか。志すところも願うところも異なる場において、快楽に満ちた喜ばしいことなど、いったいどうしてありえようか。そこで何を学び、何を目にするのか。貞淑な姿で来た者が不貞な姿で立ち去るとすれば、処女はどれほど自らの決意から外れることか。たとえ肉体と心において処女のままであり続けたとしても、目により、耳により、舌により、彼女は持っていたものを損なうのである。