カルタゴ諸教会会議253–256

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 3 › Acta

Pars VI, Caput LXXXIV 第VI部 第LXXXIV章

The Councils of Carthage · Acta · PL 3, 1102A · 4 sectiones

Acta 6.84.1

1

Cyprianus a Carthagine dixit: Meam sententiam plenissime exprimit epistola quae ad Jubaianum collegam nostrum scripta est, haereticos secundum evangelicam et apostolicam contestationem adversarios Christi et antichristos appellatos quando ad Ecclesiam venerint, unico Ecclesiae baptismo baptizandos esse, ut possint fieri de adversariis amici et de antichristis Christiani.

PL 3, 1102A

カルタゴのキプリアヌスは言った——私の意見を最も十分に表しているのは、我々の同僚ユバイアヌスに宛てて書かれた書簡である。すなわち、異端者たちは、福音書と使徒の証言によればキリストの敵、また反キリストと呼ばれる者たちであるが、教会へやって来たときには、教会のただ一つの洗礼によって洗礼を授けられるべきである。それは、敵から友となり、反キリストからキリスト教徒となることができるためである。

Acta 6.84.2

2

Zonaras. Hae sunt igitur Patrum sententiae, qui cum magno Cypriano in concilio isto convenerant; sed nec apud omnes haereticos, nec apud schismaticos valuerunt.

PL 3, 1102A

ゾナラス。——さて、これらが、かの偉大なキプリアヌスとともにこの会議に集まった教父たちの意見である。しかし、これらの意見は、異端者のすべてに対して効力を持ったわけではなく、離教者に対しても効力を持たなかった。

Acta 6.84.3

3

Nam secunda synodus oecumenica, ut jam dictum est, haereticos nonnullos excepit, ac sine baptismo recipiendos illos sanxit, sancto chrismate tantum unctos et propriam haeresim singulos anathematizantes, et omnes simul.

PL 3, 1102A

なぜなら、既に述べたとおり、第二回全地公会議は、若干の異端者たちを除外し、彼らを洗礼なしに受け入れるべきことを定めたからである。ただし、聖なる聖香油によって塗油され、各自が自らの異端を、そして全員がともに、それを排斥することを条件とした。

Acta 6.84.4

4

Atque hac de causa neque expositae sunt hae sententiae, utpote minus necessariae, et quae non promoverent, sed et compendiose perscriptae.

PL 3, 1102A

そしてこの理由により、これらの意見は詳しくは述べられておらず、それほど必要ではなく、益するところのないものとして、簡潔に記されているにすぎない。