Acta 1.5.1
Propter quod neminem putamus a gratia consequenda impediendum esse ea lege quae jam statuta est, nec spiritalem circumcisionem impediri carnali circumcisione debere, sed omnem omnino hominem admittendum esse ad gratiam Christi, quando et Petrus in Actis apostolorum loquatur et dicat (Act. X, 28) : Dominus mihi dixit neminem hominem communem dicendum et immundum.
PL 3, 1018Aそれゆえ我々は、すでに定められたこの律法によって、誰も恩寵を得ることを妨げられるべきではないと考える。霊的な割礼が肉における割礼によって妨げられるべきではなく、あらゆる人がことごとくキリストの恩寵へと迎え入れられるべきである。使徒言行録においてペトロもこう語り、こう言っているとおりである(使徒言行録10:28)——「主は私に、いかなる人をも俗なる者、汚れた者と言ってはならないと告げられた」と。
Acta 1.5.2
Caeterum si homines impedire aliquid ad consecutionem gratiae posset, magis adultos et provectos et majores natu possent impedire peccata graviora.
PL 3, 1018Aそもそも、もし何かが人において恩寵を得ることを妨げうるとすれば、むしろより重い罪こそが、成人し、年を重ね、年長となった者たちを妨げうるはずである。
Acta 1.5.3
Porro autem si etiam gravissimis delictoribus, et in Deum multum ante peccantibus, cum postea crediderint, remissa peccatorum datur, et a baptismo atque a gratia nemo prohibetur, quanto magis prohiberi non debet infans, qui recens natus nihil peccavit, nisi quod secundum Adam carnaliter natus contagium mortis antiquae prima nativitate contraxit, qui ad remissam peccatorum accipiendam hoc ipso facilius accedit quod illi remittuntur, non propria, sed aliena peccata.
PL 3, 1018Aさらに、もし最も重い罪を犯した者たち、以前に神に対して多く罪を犯していた者たちにさえ、後に信じるに至れば罪の赦しが与えられ、洗礼と恩寵とから誰も退けられないのであれば、まして、生まれたばかりで何の罪も犯していない幼児が退けられるべきでないことは、なおさらである。ただしこの幼児は、アダムに倣って肉によって生まれたことにより、その最初の誕生において古い死の伝染を身に受けているにすぎない。そしてこの幼児は、赦されるのが自らの罪ではなく他人の罪であるというまさにそのことによって、罪の赦しを受けるのにいっそう容易に近づくのである。