Acta 4.1.1
Ad quaedam disponenda et consilii communis examinatione limanda necesse habuimus, frater charissime, convenientibus in unum pluribus sacerdotibus, cogere et celebrare concilium.
PL 3, 1044A最愛の兄弟よ、いくつかの事柄を定め、共同の考慮による吟味をもって練り上げる必要があったので、我々は多くの司教たちを一堂に集め、会議を招集し、開催した。
Acta 4.1.2
In quo multa quidem prolata atque transacta sunt: sed de eo vel maxime tibi scribendum, et cum tua gravitate ac sapientia eonferendum fuit, quod magis pertineat et ad sacerdotalem auctoritatem, et ad Ecclesiae catholicae unitatem pariter ac dignitatem de divinae dispositionis ordinatione venientem, eos qui sunt foris extra Ecclesiam tincti, et apud haereticos et schismaticos profanae aquae labe maculati, quando ad nos atque ad Ecclesiam, quae una est, venerint, baptizari oportere; eo quod parum sit eis manum imponere ad accipiendum Spiritum sanctum, nisi accipiant et Ecclesiae Baptismum.
PL 3, 1044Aそこでは実に多くの事柄が提出され、決定された。しかし、そのうちでもとりわけお前に書き送り、お前の重厚さと知恵とをもって共に論じ合うべきであったのは、司教の権威と、神の配剤の定めから来るカトリック教会の一致ならびに尊厳とに、より深く関わる事柄である。すなわち、教会の外にあって浸礼を受け、異端者や離教者のもとで世俗の水の汚れによって汚された者たちが、我々のもとへ、そしてただ一つである教会へとやって来たときには、洗礼を授けられるべきである、ということである。なぜなら、聖なる霊を受けるために彼らに按手するだけでは十分ではなく、教会の洗礼をも受けなければならないからである。
Acta 4.1.3
Tunc enim demum plene sanctificari et esse filii Dei possunt, si Sacramento utroque nascantur, cum scriptum sit, Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non potest introire in regnum Dei (Joan. III, 5) .
PL 3, 1046Bというのも、双方の秘跡によって生まれるのでなければ、完全に聖化され、神の子となることはできないからである。すなわち、こう書かれている。「人は水と霊とによって新たに生まれるのでなければ、神の国に入ることはできない」(ヨハネ3:5)。
Acta 4.1.4
Invenimus enim etiam in Actis Apostolorum (Act. X, 48) , hoc esse ab Apostolis custoditum, et salutaris fidei veritate servatum, ut cum in domo Cornelii centurionis super ethnicos qui illic aderant fidei calore ferventes, et in Dominum toto corde credentes descendisset Spiritus sanctus, quo adimpleti variis linguis Deum benedicerent; nihilominus tamen beatum apostolum Petrum, divini praecepti atque Evangelii memorem, praecepisse ut baptizarentur iidem illi, qui jam fuerant sancto Spiritu pleni: ut nihil praetermissum videretur, quominus per omnia divini praecepti atque Evangelii legem apostolica magisteria servarent.
PL 3, 1047A我々はまた、使徒言行録の中にも(使徒言行録10:48)、このことが使徒たちによって守られ、救いをもたらす信仰の真理によって保たれていたのを見出す。すなわち、コルネリウス百人隊長の家において、そこに居合わせた異邦人たちが、信仰の熱に燃え、心を尽くして主を信じていたとき、聖なる霊が降り、彼らはこれに満たされてさまざまな言葉で神をたたえたのであるが、それにもかかわらず、祝福された使徒ペトロは、神の命令と福音とを心に留めて、すでに聖なる霊に満たされていたその同じ者たちに、洗礼を授けるようにと命じた。それは、使徒たちの教導の務めが、神の命令と福音の律法とをあらゆる点において守り抜くにあたって、何一つ見落とされたと見えることのないようにするためであった。
Acta 4.1.5
Baptismum autem non esse quo haeretici utuntur, nec quemquam apud eos, qui Christo adversantur, per gratiam Christi posse proficere, diligenter nuper expressum est in epistola, quae ad Quintum collegam nostrum in Mauritania constitutum super ea re scripta est, item in litteris quas collegae nostri ad episcopos in Numidia praesidentes ante fecerunt: cujus utriusque epistolae exempla subdidi.
PL 3, 1048Aしかし、異端者たちが用いるものは洗礼ではなく、キリストに逆らう彼らのもとにあっては、誰もキリストの恩寵によって益を得ることができないということは、つい先頃、この件について、マウリタニアに置かれている我々の同僚クイントゥスに宛てて書かれた書簡において、綿密に明らかにされた。同じことは、我々の同僚たちが以前ヌミディアを統べる司教たちに宛てて記した書簡においても述べられている。この両方の書簡の写しを、私は添えておいた。