カルタゴ諸教会会議253–256

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 3 › Acta

Pars II, Caput VIII 第II部 第VIII章

The Councils of Carthage · Acta · PL 3, 1032A · 6 sectiones

Acta 2.8.1

1

Non sic tamen, quamvis novissimis temporibus, in Ecclesia Dei aut evangelicus vigor cecidit, aut Christianae virtutis aut fidei robur elanguit, ut non supersit portio sacerdotum quae minime ad has rerum ruinas et fidei naufragia succumbat, sed fortis et stabilis honorem divinae majestatis et sacerdotalem dignitatem plena timoris observatione tueatur.

PL 3, 1032A

しかし、終わりの時代にあって、神の教会における福音の力が衰え、あるいはキリスト教徒としての力や信仰の強さが弱まったとしても、それは、これらの事の崩壊や信仰の難船にいささかも屈しない司教たちの一部が生き残らないほどにまでは至っておらず、彼らは強く揺るがず、全き畏れの遵守をもって、神の威厳の誉れと司教としての尊厳とを守り続けているのである。

Acta 2.8.2

2

Meminimus et tenemus, succumbentibus licet et cedentibus caeteris Mathathiam (I Mach. II, 19, 20) , legem Dei vindicasse fortiter.

PL 3, 1032A

我々は覚えており、保っている――他の者たちが屈服し譲歩する中にあっても、マタティアが神の律法を勇敢に守り抜いたことを(マカバイ一2:19-20)。

Acta 2.8.3

3

Heliam (III Reg. XIX, 10) , Judaeis deficientibus atque a religione divina recedentibus, stetisse et certasse sublimiter; Danielem (Dan. VI, 10, 21, 22.) nec solitudine regionis alienae nec persecutionis assiduae infestatione deterritum frequenter ac fortiter gloriosa dedisse martyria tres item pueros nec annis nec minis fractos contra ignes Babylonios fideliter obstitisse et victorem regem in ipsa sua captivitate vicisse.

PL 3, 1032A

同じく我々が覚えているのは、ユダヤ人たちが衰えて神の宗教から離れゆく中で、エリヤが屹然として立ち、気高く戦ったこと(列王記三19:10)、異郷の孤独にも絶え間ない迫害の脅威にも臆することなく、ダニエルが幾度も勇敢に輝かしい証しを立てたこと(ダニエル6:10、21-22)、そして年若さにも脅しにも挫けることなく、かの三人の若者たちがバビロンの火に忠実に立ち向かい、捕らわれの身にありながら、征服者であったはずの王に打ち勝ったことである。

Acta 2.8.4

4

Viderit vel praevaricatorum numerus vel proditorum qui nunc in Ecclesia contra Ecclesiam surgere et fidem pariter ac veritatem labefactare coeperunt.

PL 3, 1033A

教会の中にあって今や教会に逆らって立ち上がり、信仰と真理とをともに揺るがし始めた背信者どもや裏切り者どもの一群は、自らそのことを顧みるがよい。

Acta 2.8.5

5

Permanet apud plurimos sincera mens et religio integra, et non nisi Domino et Deo suo anima devota, nec christianam fidem aliena perfidia deprimit ad ruinam, sed magis excitat et exaltat ad gloriam, secundum quod beatus apostolus Paulus hortatur et dicit (Rom. III, 3, 4) : Quid enim si exciderunt a fide quidam eorum, numquid infidelitas illorum fidem Dei evacuavit?

PL 3, 1033A

大多数の者たちのもとには、なお純粋な精神と汚れなき信仰とが保たれており、その魂はただ主なる自らの神にのみ献身している。他者の不実がキリスト教徒の信仰を破滅へと押し下げるのではなく、むしろそれを奮い立たせ、栄光へと高めるのである。祝福された使徒パウロもこう勧めて言っている(ローマ3:3-4)。「彼らのうちの或る者たちが信仰から脱落したとして、それが何であろうか。彼らの不信仰が神の真実を空しくしたであろうか。」

Acta 2.8.6

6

Absit. Est enim Deus verax, omnis autem homo mendax. Si autem omnis homo mendax est et solus Deus verax, quid aliud servi, et maxime sacerdotes Dei, facere debemus nisi ut humanos errores et mendacia relinquamus, et praecepta dominica custodientes in Dei veritate maneamus?

PL 3, 1033A

断じてそうではない。神は真実であり、すべての人間は偽り者だからである。すべての人間が偽り者であり、ただ神のみが真実であるとすれば、僕である我々、とりわけ神の司教たちは、人間の誤りと偽りとを捨て去り、主の命令を守りながら神の真理のうちにとどまる、その他に何をなすべきであろうか。