カルタゴ諸教会会議253–256

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 3 › Acta

Pars I, Caput IV 第I部 第IV章

The Councils of Carthage · Acta · PL 3, 1017A · 6 sectiones

Acta 1.4.1

1

Nam et quod vestigium infantis in primis partus sui diebus constituti mundum non esse dixisti, quod unusquisque nostrum adhuc horreat exosculari, nec hoc putamus ad coelestem gratiam dandam impedimento esse oportere.

PL 3, 1017A

またお前が、生まれてから最初の日々にある幼児の跡は清くないと言い、それゆえ我々の誰もがなお口づけすることをためらうと言ったことについても、それが天上の恩寵を与える妨げとなるべきだとは我々は考えない。

Acta 1.4.2

2

Scriptum est enim (Tit. I, 15) : Omnia munda sunt mundis. Nec aliquis nostrum id debet horrere quod Deus dignatus est facere.

PL 3, 1017A

なぜなら(テトス1:15)「清い者にはすべてのものが清い」と書かれているからである。神が良しとしてなされたことを、我々の誰もいたずらに忌み嫌うべきではない。

Acta 1.4.3

3

Nam etsi adhuc infans a partu novus est, non ita est tamen ut quisdam illum in gratia danda atque in pace facienda horrere debeat osculari, quando in osculo infantis unusquisque nostrum pro sua religione ipsas adhuc recentes Dei manus debeat cogitare, quas in homine modo formato et recens quodam modo exosculamur quando id quod Deus fecit amplectimur.

PL 3, 1017A

なぜなら、幼児が出生してなお間もない者であるとしても、恩寵を与え和解をなすにあたって、誰かがこれに口づけすることを忌み嫌うべきだというようなことはないからである。幼児への口づけにおいて、我々各々は、自らの信仰にふさわしく、いまなお新しい神の御手そのものを思うべきである。その御手を、我々は、いましがた形づくられ、いわば新しくされたばかりの人において口づけしているのであり、それは神がなされたことを我々が抱き受けているからにほかならない。

Acta 1.4.4

4

Nam quod in judaica circumcisione carnali octavus dies observabatur, sacramentum est in umbra atque in imagine ante praemissum, sed veniente Christo veritate completum.

PL 3, 1017A

というのも、ユダヤの肉における割礼において八日目が守られていたことは、前もって影と像のうちに送り出された秘義であり、キリストが来られたことにより真理において成就されたからである。

Acta 1.4.5

5

Nam qui octavus dies, id est, post sabbatum primus dies, futurus erat quo Dominus resurgeret, et nos vivificaret et circumcisionem nobis spiritalem daret; hic dies octavus, id est, post sabbatum primus et dominicus, praecessit in imagine.

PL 3, 1017B

すなわち、安息日の後の最初の日である八日目こそ、主がよみがえられ、我々を生かし、我々に霊的な割礼を与えられるはずの日であった。この八日目、すなわち安息日の後の最初の日にして主の日は、像のうちにあらかじめ先立って示されていたのである。

Acta 1.4.6

6

Quae imago cessavit superveniente postmodum veritate et data nobis spiritali circumcisione.

PL 3, 1018A

この像は、その後真理が到来し、我々に霊的な割礼が与えられたことによって、その役目を終えたのである。