Acta 2.5.1
Propter quod diligenter de traditione divina et apostolica observatione servandum est et tenendum quod apud nos quoque et fere per provincias universas tenetur, ut ad ordinationes rite celebrandas ad eam plebem cui praepositus ordinatur, episcopi ejusdem provinciae proximi quique conveniant, et episcopus deligatur plebe praesente, quae singulorum vitam plenissime novit et uniuscujusque actum de ejus conversatione perspexit.
PL 3, 1027Aそれゆえ、神の伝承と使徒的な遵守とに従い、我々のもとでも、またほぼすべての属州を通じて守られていることを、注意深く保持し守らなければならない。すなわち、按立を正しく執り行うためには、長が立てられようとするその民のもとへ、同じ属州の近隣の司教たちが皆集まり、そして司教は民が居合わせるところで選ばれる。民は各人の生活をこの上なく知り尽くし、その一人一人の行いをその生き方について見極めているからである。
Acta 2.5.2
Quod et apud vos factum videmus in Sabini collegae nostri ordinatione, ut de universae fraternitatis suffragio et de episcoporum qui in praesentia convenerant, quique de eo ad vos litteras fecerant, judicio episcopatus ei deferretur et manus ei in locum Basilidis imponeretur.
PL 3, 1027B「あなた方」のもとでも、我々の同僚サビヌスの按立においてこのことが行われたのを、我々は見ている。すなわち、全兄弟団の票決と、その場に居合わせ、また彼について「あなた方」に書簡をよこした司教たちの判断とによって、司教職が彼に授けられ、バシリデスに代わって彼に按手がなされたのである。
Acta 2.5.3
Nec rescindere ordinationem jure perfectam potest quod Basilides post crimina sua detecta et conscientiam etiam propria confessione nudatam Romam pergens Stephanum collegam nostrum longe positum et gestae rei ac veritatis ignarum fefellit, ut exambiret reponi se injuste in episcopatum de quo fuerat jure depositus.
PL 3, 1028Aバシリデスが、自らの罪状が暴かれ、自身の告白によって良心までもが暴露された後、ローマへ赴き、遠く離れた場所にいて事の次第と真相を知らない我々の同僚ステファヌスを欺き、正当に廃された司教職に不当にも復せられるよう画策したとしても、それによって正当に成し遂げられた按立を取り消すことはできない。
Acta 2.5.4
Hoc eo pertinet ut Basilidis non tam abolita sint quam cumulata delicta, ut ad superiora peccata ejus etiam fallaciae et circumventionis crimen accesserit. Neque enim tam culpandus est ille cui negligenter obreptum est quam hic execrandus qui fraudulenter obrepsit.
PL 3, 1028Aこのことは、バシリデスの罪が消し去られるどころか、むしろ積み重ねられる結果となる。すなわち、彼の以前の罪に、欺きと計略という罪状までもが加わったのである。うっかりと欺かれた者よりも、欺いて忍び込んだこの者の方が、はるかに忌むべき者として非難されるべきだからである。
Acta 2.5.5
Obrepere autem si hominibus Basilides potuit, Deo non potest, cum scriptum sit: Deus non deridetur (Gal. VI, 7) .
PL 3, 1028Aしかし、バシリデスは人々を欺くことはできても、神を欺くことはできない。『神は嘲られることがない』と書かれているとおりである(ガラテヤ6:7)。
Acta 2.5.6
Sed nec Martiali potest profuisse fallacia quo minus ipse quoque delictis gravibus involutus episcopatum tenere non debeat, quando et Apostolus moneat et dicat: Episcopum oportet esse sine crimine quasi Dei dispensatorem (Tit. I, 7) .
PL 3, 1028Aまた、マルティアリスにとっても、その欺きは何ら益とならず、彼もまた重い罪に巻き込まれている以上、司教職を保持すべきではない。使徒もまたこう戒めて言っているとおりである。『司教は、神の家令であるからには、非のうちどころのない者でなければならない』(テトス1:7)。
Acta 2.5.7
VI Quapropter cum, sicut scripsistis, fratres dilectissimi, et ut Felix et Sabinus collegae nostri asseverant, utque alius Felix de Caesaraugusta fidei cultor ac defensor veritatis litteris suis significat, Basilides et Martialis nefando idololatriae libello contaminati sint, Basilides adhuc insuper, praeter libelli maculam, cum in infirmitate decumberet, in Deum blasphemaverit et se blasphemasse confessus sit, et episcopatum pro conscientiae suae vulnere sponte deponens ad agendam poenitentiam conversus sit, Deum deprecans, et satis gratulans si sibi vel laico communicare contingeret.
PL 3, 1028Bそれゆえ、最愛の兄弟たちよ、「あなた方」が書き送ったとおりに、また我々の同僚フェリクスとサビヌスが言明するとおりに、そしてカエサラウグスタのもう一人のフェリクス――信仰を大切にし真理を守る者――がその書簡で告げているとおりに、バシリデスとマルティアリスが忌まわしい偶像礼拝の証明書によって汚れているのであれば、なおもバシリデスはそれに加え、証明書の汚れのほかに、病床に伏していたときに神を冒瀆し、自らそれを告白してもいる。そして自らの良心の傷のゆえに、自ら進んで司教職を退き、悔い改めを行うべく回心し、神に嘆願しては、たとえ平信徒としてでも交わりに与ることができれば十分だと喜んでいたのである。
Acta 2.5.8
Martialis quoque praeter gentilium turpia et lutulenta convivia in collegio diu frequentata et filios in eodem collegio exterarum gentium more apud profana sepulchra depositos et alienigenis consepultos, actis etiam publice habitis apud procuratorem ducenarium obtemperasse se idololatriae et Christum negasse contestatus sit, cumque alia multa sint et gravia delicta quibus Basilides et Martialis implicati tenentur, frustra tales episcopatum sibi usurpare conantur, cum manifestum sit ejusmodi homines nec Ecclesiae Christi posse praeesse nec Deo sacrificia offerre debere; maxime cum jampridem nobiscum et cum omnibus omnino episcopis in toto mundo constitutis etiam Cornelius collega noster sacerdos pacificus ac justus, et martyrio quoque dignatione Domini honoratus, decreverit ejusmodi homines ad poenitentiam quidem agendam posse admitti, ab ordinatione autem cleri atque sacerdotali honore prohiberi.
PL 3, 1030Aマルティアリスもまた、長きにわたって組合で頻繁に催されてきた異教徒の恥ずべき汚らわしい宴に連なっていたのみならず、同じ組合において、異民族の習わしに倣って自分の息子たちを俗なる墓に葬り、異邦人たちと共に埋葬させていた。さらに、ドゥケナリウス級の代官の面前で公に行われた訴訟記録においても、自らが偶像礼拝に従い、キリストを否んだことを証言している。バシリデスとマルティアリスが巻き込まれているその他多くの重い罪があるからには、このような者たちが司教職を我が物にしようとしても無駄である。この種の人間は、キリストの教会を統べることもできず、神に生贄を捧げるべきでもないことは明白だからである。とりわけ、すでに久しく、我々とともに、また全世界にわたって立てられたすべての司教たちとともに、我々の同僚コルネリウス――平和的で正しい司教であり、主の恵みによって殉教の誉れにも与った者――もまた、この種の人間は悔い改めを行うことこそ許されるが、聖職按立と司教の栄誉からは退けられるべきである、と定めていたのだから。