カルタゴ諸教会会議253–256

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 3 › Acta

Pars II, Caput IV 第II部 第IV章

The Councils of Carthage · Acta · PL 3, 1025A · 6 sectiones

Acta 2.4.1

1

Quod et ipsum videmus de divina auctoritate descendere, ut sacerdos plebe praesente sub omnium oculis deligatur et dignus atque idoneus publico judicio ac testimonio comprobetur, sicut in Numeris Dominus Moysi praecepit dicens: Apprehende Aaron fratrem tuum et Eleazarum filium ejus, et imponens eos in montem coram omni synagoga, et exue Aaron stolam ejus, et indue Eleazarum filium ejus, et Aaron appositus moriatur illic (Num. XX, 25, 26).

PL 3, 1025A

このこと自体もまた、神の権威に由来するものであることを我々は見て取る。すなわち、司教は民が居合わせるところで、皆の目の前で選ばれ、公の判断と証言によって、ふさわしく適した者であることが確かめられねばならない。それは、民数記において主がモーセにこう命じられたとおりである。『お前の兄弟アロンと、その子エルアザルを連れ、全会衆の前で彼らを山に登らせ、アロンからその衣を脱がせて、その子エルアザルに着せよ。アロンはそこに置かれて死ぬであろう』(民数記20:25-26)。

Acta 2.4.2

2

Coram omni synagoga jubet Deus constitui sacerdotem, id est, instruit et ostendit ordinationes sacerdotales non nisi sub populi assistentis conscientia fieri oportere, ut plebe praesente vel detegantur malorum crimina vel bonorum merita praedicentur, et sit ordinatio justa et legitima quae omnium suffragio et judicio fuerit examinata.

PL 3, 1026A

神は全会衆の前で司教が立てられるよう命じておられる。すなわち、司教按立は、居合わせる民衆の認識のもとでなければ行われてはならないこと、民が居合わせることによって悪しき者の罪状が暴かれ、あるいは善き者の功績が明らかにされること、そして按立が皆の票決と判断によって吟味されたとき初めて、正しく正当なものとなることを、教え示しておられるのである。

Acta 2.4.3

3

Quod postea secundum divina magisteria observatur in Actis apostolorum, quando de ordinando in locum Judae apostolo Petrus ad plebem loquitur. Surrexit, inquit, Petrus in medio discentrum, fuit autem turba in uno (Act. I, 15) .

PL 3, 1026A

このことは後に、神の教えに従って使徒言行録においても守られている。ユダの代わりに使徒を立てるにあたって、ペトロが民に語ったときのことである。『ペトロは弟子たちの中に立ち上がった。人々の群れは一つになっていた』と(使徒言行録1:15)。

Acta 2.4.4

4

Nec hoc in episcoporum tantum et sacerdotum, sed et in diaconorum ordinationibus observasse apostolos animadvertimus, de quo et ipso in actis eorum scriptum est: Et convocaverunt, inquit, illi duodecim totam plebem discipulorum et dixerunt eis (Act., VI, 2) .

PL 3, 1026A

我々は、使徒たちがこのことを、司教や司教の按立においてだけでなく、助祭たちの按立においても守っていたことに気づく。それについても、使徒言行録にこう書かれている。『彼ら十二人は弟子たちの民全体を呼び集めて、こう言った』と(使徒言行録6:2)。

Acta 2.4.5

5

Quod utique idcirco tam diligenter et caute convocata plebe tota gerebatur, ne quis ad altaris ministerium vel ad sacerdotalem locum indignus obreperet.

PL 3, 1027A

このことがこれほど注意深く、慎重に、民全体を呼び集めたうえで行われたのは、ふさわしからぬ者が祭壇の務めや司教の座に忍び込むことのないようにするためである。

Acta 2.4.6

6

Ordinari enim nonnumquam indignos non secundum Dei voluntatem, sed secundum humanam praesumptionem, et haec Deo displicere quae non veniant ex legitima et justa ordinatione, Deus ipse manifestat per Osee prophetam dicens: Sibimetipsis constituerunt regem, et non per me (Ose. VIII, 4) .

PL 3, 1027A

というのも、ふさわしからぬ者たちが、神の御旨によってではなく人間の思い込みによって按立されることが時にあり、正当かつ正しい按立から生じないこれらのことが神の御心に適わないことを、神ご自身が預言者ホセアを通して明らかにしておられるからである。『彼らは自分たち自身のために王を立てた。私によってではない』と(ホセア8:4)。