Acta 4.2.1
Addimus plane et adjungimus, frater charissime, consensu et auctoritate communi, ut etiam si qui presbyteri aut diaconi, qui vel in Ecclesia catholica prius ordinati fuerint, et postmodum perfidi ac rebelles contra Ecclesiam steterint, vel apud haereticos a pseudoepiscopis et antichristis contra Christi dispositionem profana ordinatione promoti sint, et contra altare unum atque divinum sacrificia foris falsa ac sacrilega offerre conati sint, eos quoque hac conditione suscipi cum revertuntur, ut communicent laici, et satis habeant, quod admittuntur ad pacem, qui hostes pacis exstiterint; nec debere eos revertententes ea apud nos ordinationis et honoris arma retinere, quibus contra nos rebellaverint.
PL 3, 1048A最愛の兄弟よ、我々は共同の合意と権威とをもって、さらに次のことを明確に付け加える。すなわち、たとえかつてカトリック教会において先に叙階を受けていた司祭や助祭であっても、その後、不実な者となり、教会に逆らう反逆者として立った者、あるいは異端者たちのもとで、偽司教たちや反キリストたちによって、キリストの配剤に反する俗なる叙階によって昇進させられ、ただ一つの神聖な祭壇に逆らって、外で偽りの、瀆聖的な生贄を捧げようと試みた者――そのような者たちであっても、立ち返るときには、平信徒として交わることを条件として迎え入れられるべきであり、和解へと迎え入れられることをもって、和解の敵であった者としては十分と心得るべきである。そして、立ち返る彼らが、我々に逆らって反逆した際に帯びていた叙階と名誉の武具を、我々のもとでなお保持し続けることがあってはならない。
Acta 4.2.2
Oportet enim sacerdotes et ministros, qui altari et sacrificiis deserviunt, integros atque immaculatos esse: cum Dominus Deus in Levitico loquatur et dicat: Homo in quo fuerit macula et vitium, non accedet offerre dona Deo (Levit. XXI, 21) ; item in Exodo eadem praecipiat et dicat; Et sacerdotes qui accedunt ad Dominum Deum, sanctificentur, ne forte derelinquat illos Dominus Deus (Exod. XIX, 22) ; et iterum: Et cum accedunt ministrare ad altare Sancti, non adducent in se delictum, ne moriantur (Exod. XXVIII, 43) .
PL 3, 1049A祭壇と生贄とに仕える司教たちと奉仕者たちは、清く汚れなき者でなければならない。主なる神はレビ記において、こう語り、仰せられているからである。「傷や欠陥のある人は、神に供え物を捧げるために近づいてはならない」(レビ記21:21)。同じく出エジプト記においても同じことを命じてこう仰せられる。「主なる神に近づく祭司たちは、聖なる者とされねばならない。さもなくば、主なる神は彼らを見捨てるであろう」(出エジプト記19:22)。そしてまた、「彼らが聖所の祭壇に仕えるために近づくときには、自らのうちに罪を負い込んではならない。さもなくば死ぬことになる」(出エジプト記28:43)。
Acta 4.2.3
Quod autem majus potest esse delictum, aut quae macula deformior, quam adversus Christum stetisse, quam Ecclesiam ejus, quam ille sanguine suo paravit et condidit, dissipasse, quam evangelicae pacis ac dilectionis oblitum, contra unanimem et concordem Dei populum hostilis discordiae furore pugnasse?
PL 3, 1049Bでは、キリストに逆らって立ち、キリストがご自身の血によって備え建てた教会を打ち壊し、福音の和解と愛とを忘れ、心を一つにし調和した神の民に逆らって、敵対する不和の激しさをもって戦ったこと以上に大きな罪、あるいはこれより醜い傷が、いったい何であろうか。
Acta 4.2.4
Qui etsi ipsi postmodum ad Ecclesiam redeunt, restituere tamen eos et secum revocare non possunt, qui ab eis seducti et foris morte praeventi extra Ecclesiam sine communicatione et pace perierunt: quorum animae in die judicii de ipsorum manibus expetentur, qui perditionis auctores et duces exstiterunt.
PL 3, 1050Aたとえ彼ら自身が後に教会へと立ち返ったとしても、彼らに誘惑され、外にあって死に先んじられ、教会の交わりも和解もないままに教会の外で滅んだ者たちを、元に戻し、共に呼び戻すことはできない。その者たちの魂は、審判の日に、滅びの創始者であり導き手であった彼らの手から求められるであろう。
Acta 4.2.5
Et idcirco satis est talibus revertentibus veniam dari: Non tamen debet in domo fidei perfidia promoveri. Nam quid bonis et innocentibus atque ab Ecclesia non recedentibus reservamus, si eos qui a nobis recesserint, et contra Ecclesiam steterint, honoramus?
PL 3, 1050Aそれゆえ、このように立ち返る者たちには、赦しが与えられることで十分である。しかし、信仰の家のうちで不実が昇進させられてはならない。もし我々のもとを去り、教会に逆らって立った者たちを重んじるのであれば、善良で無垢な者たち、教会から離れなかった者たちのために、我々はいったい何を取っておくことができようか。